Page images
PDF
EPUB

Illum Scylla rapax canibus succincta Molossis,
Ætnæusque Cyclops; illum metuenda Charybdis,
Pallentesque lacus, et squalida Tartara terrent.
Hic et Tantalei generis decus, amplus Atrides,
Assidet, Argivum lumen: quo flamma regente
Doris Erichthonias prostravit funditus arces.
Reddidit, heu, gravius poenas tibi, Troja, ruenti;
Hellespontiacis obiturus reddidit undis.
Illa vices hominum testata est copia quondam,
Ne quisquam propriæ fortunæ munere dives
Iret inevectus coelum super; omne propinquo

330

335

340

dero, in Emendatt. pag. 28, quia jamque dicendum erat, non jamjamque. conf. sup. 254. 255. Recte hoc. Reposuissem et ipse hoc, nisi finem versus in ipse claudicare viderem; id quod et Aldina lectio docet. Quod habemus, sic refinxit Scaliger.-331. metuenda Charybdis. Voss. corrupte ranolea, unde Jo. Schrader. Emendatt. p. 26 eruit Zanclæa, docte, ut ap. Ovid. Fast. IV, 499.-333. Vett. edd. Hic et Tantaleæ gener Eacus amplus Atridæ vel Atrida. Sic et Petav. ac Voss., sed omisso acus. Non male Ascensius Tantaleus legit (ita esset: Tantaleus gener: Eacus: amplus Atrida) et de Amphione, Niobes marito, accipit. Nec tamen is in hoc de Trojanis temporibus loco sedem recte suam tueretur. Alia corruptela in Ms. Kæler. gemmatæ prolis Atrida. Ms. Helmst. Tantaleum genus jam Plistenatrides. An Plisthenes, Agamemnonis pater, fuit memoratus? Hic et Tantalei stirps Plisthenis, amplus Atrides.-334. tegente vett. edd., sed quo regente est, quo moderante, imperante o σTpaTnYOUTOS, ut bene Taubmann. Agamemnonis ductu eversa Troja.-335. Oris E. male vett. edd. flamma Doris, Dorica, Achivorum, Ausus idem Maro lib. 11 Æn. 27, ubi vid. Not. Erichthonias arces: de Ilio vid. Iliad. T. 219 sqq.—336. furenti erat in vett. edd. Sed ruenti præstat. Est autem verborum ordo ac sensus: O Troja, reddidit tibi ruenti pœnas gravius, pro, pœnas graviores, scil. Agamemnon; domum redux a conjuge interemtus. Quæ sequuntur, iterum interpolatoris manus sunt, meo judicio. In Agamemnonem profecto hoc non convenit, quod in Hellesponto obierit. Itaque Scaliger, qui primum corrigebat: Heu reditus Graium p., mox transponit versus supra ante v. 324 Rursus a. f., ut ad Achillem retrahantur, quem ad Sigeum, adeoque ad Hellesponti ostia, sepultum esse constat. Barthius XXI, 20 reponere jubebat vs. 337 obituris, quam obituri. Dure! ut fere omnia hujus viri. In Ald. scriptum: Reddidit heu Graius pœnas tibi, Troja, furenti (ut fere Voss. et Petav., nisi quod gravis). Ita de toto Achivorum exercitu accipiendum. Nec tamen is in Hellesponto sed ad Eubœam naufragium fecit. Heins. Graiis adoptabat; non video quo sensu : tum versu altero subiturus, vel luiturus et Euboicis. Sed pannus hic est ab alio versificatore assutus, qui iterum de Achille cogitabat. Sequentes quatuor versus sunt nimis exiles. 338. copia pro multitudine hominum, pro copiis. Ita Virgilius vix est locutus. Etsi pedestrium scriptorum exempla non desunt. vid. Barth. xx1, 20.— 339. 340. proprio vel prono em. Heins. Scaliger ex membrana vet. excerptorum sic legit: Cur aliquis propriæ fortunæ munere dives Tendit inevectus cœlum super? Iterum hic inevectus pro evectus. Male vett. edd. in æternum, et edd. Ge. Fabric. in evectos. inevectus etiam Petav. Heins. iterum humo evectus, ut v. 160. Lenius Jo. Schrader. ne...f. m. fidens Tenderet evectus c. s. Mox

Frangitur invidiæ telo decus. Ibat in altum
Vis Argea petens patriam, ditataque præda
Arcis Erichthoniæ: comes huic erat aura secunda
Per placidum cursu pelagus; Nereis ad undas
Signa dabat, pars inflexis super acta carinis;
Cum seu cœlesti fato, seu sideris ortu
Undique mutatur coeli nitor, omnia ventis,
Omnia turbinibus sunt anxia. Jam maris unda
Sideribus certat consurgere; jamque superne
Corruere et Sol iis, et sidera cuncta minantur.
Ac venit in terras coeli fragor. Hoc modo læta
Copia nunc miseris circumdatur anxia fatis,

345

350

haud dubie distinguere præstat: omne propinquo F. i. t. decus; non ut ante erat super omne; pr. Aldina: telo; Deus ibat. Iterum nova interpolatio, a loco aliena, sed docti hominis, hinc orditur: Ibat in a.-342. Vis Argoa petens a Bembo est. Ita vero Argiva legendum; nam Argoa ab navi Argo esset ductum. Aldina dederat : Vix Argo repetens p. Vis Argo r. Petav. cum Voss. Ms. Helmst. Vix agros r. Edd. vett. Bis ergo repetens vel Bis repetens Argo, vel Vis r. Argo; unde Scaliger conj. Vis repetens Argos patrium. Sed nimis durum, ut Vis absolute pro copia ac classe dicta sit. Vis argea vel Argiva Heins. et Jo. Schrader. Emendatt. pag. 23.-343. comes aura; пóμτiμos ovρos, ut Scaliger illustrat.-344. 345. Scabri et hiulci versus ex margine profecti. Forte fuit: comes huic erat aura secunda; Per placidum cursus pelagus (sc. fuit), Nereides undis Innabant (nam alterum barbarum aut corruptum est). Pars inflexis super acta carinis: designat currus, quibus insident, belluis junctis? Scaliger emendat: Nereides undis Signa dabant: et mox pars (scil. Nereidum) i. subit acta carinis; subit adeo navi pars Nereidum, ut propellat; sed quid acta esse dicemus? Barth. XXI, 20 Ñereia turba legebat, et de delphinibus accipiebat; esse enim in vet. edit. Nereia fundit. Videtur barbarus et illepidus interpolator junxisse: pars (cursus per pelagus) superata erat, h. confecta erat a classe. inflexa carina; ornat epitheton; ut curva panda. Ms. Kæler. Per pl. cursus pelagus venientis...superata carinis. Heins. conj. Nereides udæ Signa dabant vel Adnabant; et: pars inflexas circum acta carinas. Nodell Not. crit. conj. pars inflexis subjecta carinis.—346. Cum ceu cœlestis f. s. s. orto Petav.-348. anxia parum dixit commode. Heins. conj. concita. Mox 349 Sideribus, ad sidera.-350. Corruere et Sol iis et sidera. Parum propitia Musa procusus versus ex Bembina lectione. Corripere et Sol et vel et Sol jam vett. edd. An fuit: jamque superne (maris unda) Corripere et solem et jam sidera cuncta minatur. Giganteum hoc; sed versificatore, quem sæpe in carmen hoc grassari vidimus, non indignum. Ms. uterque et soles et. Nec longe abit Aldina lectio: jamque superne Corripere et soleis et sidera cuncta minantur. Ac ruere in terras c. fragor. Petav. superna Corripere et solis et s. Heins. conj. jamque superne Corripere, vel Opprimere, et soles et s. c. minantur. Ac ruere in terras cæli fragor: ut Phædr. LXXIV, ubi leg. Canes confusi, subitus quod ruerat fragor.-351. Ac vero in t. Petav. et Voss. Ac venit melius alii. Ac ruere in terras Aldd., ut modo vidimus. cœlo conj. Jo. Schrader. Hic modo lætum, pro lætorum, Bembus dederat. Hinc m. læta vett. edd. Hic modo læta alii. Hic modo lethum Ms. Kæler., cum Ms. Helmst. Voss. Petav., in quibus lætum.

Immoriturque super fluctus, et saxa Capharei,

Euboicas et per cautes Heræaque late

Littora: cum Phrygiæ passim vaga præda peremtæ
Fluctuat omnis in æquoreo jam naufraga tractu.
Hic alii sidunt pariles virtutis honore
Heroës, mediisque siti sunt sedibus omnes:
Omnes Roma decus magni quos suscipit orbis.
Hic Fabii, Deciique; hic est et Horatia virtus;
Hic et fama vetus nunquam moritura Camilli;

355

360

Mox Copia iterum pro copiis, classe.-353. Conf. Æn. x1, 259. 260, unde Capherei refingendum.-354. E. en per c. vel at per Heins. malebat. Heræaque ...littora jam Scaliger monuit in Eubœa nulla memorari, et egregie emendavit Gyrau. Tupaîai mérpai, et Tupal, Homero Odyss. A. 500. 507, ad quas Ajax Oilei interiit. In vett. edd. Caicaque legitur: "An," pergebat ille, “in membranis scriptum fuit cea pro Egea? Nam Egea littora legendum esse, etiam Euripides docet in Ione-πέτραις Καφηρείαις ἐμβαλών αἰγεῖτε. Probat emendationem Jo. Schrader. Emendatt. p. 29; accedere enim Voss. Egen. At debebat docere vir doctus, quænam sint Egea littora. Leg. Egæa littora, seu maris Ægæi, seu, quod præfero, ab Ægis, Eubœæ urbe maritima ant insula in ipso littore; a quà etiam nomen ductum putatur maris Ægai v. Hesych. in Aiyal, et Strabo vIII, p. 592 в. c. Et locus, quem Scaliger respexit, non est Ionis, sed ex Helena 1140 πέτραις Καφηρίαις ἐμβαλὼν, Αἰγαίαις Telvaríois Térpais. Egeaque e Ms. Kæler. quoque notatum video. Alius vir doctus in ed. Aldina emendavit: E. aut per cautes Eteaque, minus feliciter. Nam tam in Eubœa non novimus. Etiam alienum Cenaaque: nam illud promontorium in diversa Eubœæ parte. E. aut per cautes Ereaque Petav. et Voss. apud Friesemannum; quod de Vossiano recte pronuntiatum non est.~~ 355. tum P. malebat Heins. præda peracta vett. edd., quod Scaliger retrahere jubet, ut sit penitus aversa et convectata, ut sidus peractum, confectum. Quæ non satis capio: dicam saltem prædam peragere esse dictum pro agere. præda perempta Aldina dedit; nec aliter Voss. et Petav., qui et, cum Phrygia.-356. F. æquoreo omnis jam edd. vett., vel Fl. æq. nunc omnis, et in fine fluctu: quod et Scaliger legit; in Contii Ms., ut et in Ms. Kæler., erat luctu. In eodem (et Voss. ac Petav.) Fl. omnis in æquorio naufragia, unde Scaliger conj. narifraga. Sed præstat vei sic Bembina lectio. navifraga tractum Petav. fluctu et ipse probat Heins. et conj. male naufraga.-357. Hinc alii sidunt Aldina. Hoc alii assidunt, vel se dant conj. Heins. -358. Heroes...omnes. Totus versus ludus est hominis, qui superiorem versum aliis verbis reddebat. m. insistunt s. Heins. conj. vel incedunt.359. Sensus: Quos omnes Roma suscipit, vel pro suscepit, quorum parens fuit Roma, vel pro tenet, habet. Alii accipiunt, suscipit in numerum principum virorum suorum. Nec præstat legere: suspicit, miratur. Hoc tamen conj. Heins. et Friesem. Post hunc versum Scaliger vs. 368 Jure igitur t. retrahit. -360. Gracchia Voss. apud Jo. Schrader.-361. n. m. perævum vett. edd., etiam Aldina; unde patet, Camillum interpolatoris manu irrepsisse. Ms. Helmst. n. m. Metelli legebat: et hune versum superiori præmittebat. Voss. et Petav. mota Melli. Itaque, quod Scaliger jam fecit, jungenda: Hic t

NOTE

raga

357 Nunc heroës Romani, h. e, clarissimi viri, memorantur in Elysio.

Curtius et, mediis quem quondam sedibus urbis
Devotum bellis consumsit gurgitis haustus;
Mucius et prudens ardorem corpore passus,
Legitime cessit cui fracta potentia Regis.
Hic Curius claræ socius virtutis, et ille
Flaminius, devota dedit qui corpora flammæ.
Jure igitur tales sedes pietatis honorat.

365

Illic Scipiadæque duces: devota triumphis

Moenia quos rapidos Libycæ Carthaginis horrent.

370

fama vetus nullum (nam sic leg. pro nunquam) moritura per ævum, Curtius: ut ipse Curtius sit κλέος, fama vetus, nota elegantia: καὶ μῦθος παλαιὸς ὁ Κούρτιος. Heins. tamen em. Hic fama et veteris.-362. e mediis Aldina; sicque emendat Scaliger. Equidem desidero in mediis.—363. Bembina lectio est. Vett. edd. gurges in unda; Voss. autem greges in unda. Scaliger hinc effingit: gurges inundans. De Curtio narratio fuit valde diversa, quod Scaliger jam monuit. In pugna cum Sabinis facta sub Romulo narratur ille trajecto lacu in medio foro salvus evasisse. v. Dionys. lib. 11, 42. Varro triplicem historiam affert de LL. IV, p. 36 ed. Dordr. Potuit itaque et alia esse, qua Curtius in eo lacu periisse ferebatur. Fit tamen manifestum, bellis esse corruptum; forte tetri c. gurgitis. Ceterum devotum puta inferis Manibus.-364. 365. Versus in seqq. suspicor esse plures in margine ascriptos ab iis, qui nova exempla cumulare vellent. prudens, sciens ac volens. Sed quid vs. 365 velit non satis capio. Scaliger dedit: Legitimi...Regis: ut Porsenna sit, cum Scævola antea scribam falso pro rege habuisset. Parum placet acumen. Malim Legitime ad passus annectere: ut forte cavere voluerit poëtaster, ne ob maleficium perpessus ignem putaretur. Etiam Burmanno in Anthol. Tom. 1, pag. 199, parum placere video Regem legitimum; conjicit ille Finitimi, quod et Heinsio in mentem venit. Cur tamen non placuit Clusini, Etrusci, Tyrrheni?-366. Huic C. Heins. em., bene; et mox illi. Jungenda: socius virtutis et ille: si versus sequens deletur.-367. flammis edd. vett. Hunc Flaminium, qui flammæ se dederit, nemo facile ex historia vetere eruat. Metaphorice accipi de bello, adeoque de Flaminio Cos., qui cum Annibale conflixit, Scaliger: nimis argute. Satis prodit vel inepta alliteratio: Flaminius flammis, ab indocto homine procusum versum esse, qui veteri poëtæ excidere non potuit. Accommodatior historiæ est Jac. Nic. Loënsis Epiphyll. ix, 2 emendatio: Cacilius, devota dedit qui lumina flammis, ut sit notus ille Metellus, luminibus orbatus, quod Palladium ex incendio ædis Vestæ rapuerat. Enimvero Curii memoratio vix alium quam Fabricium postulat vel admittit. Forte librarius turbas fecit, cum esset exaratum: Mucius et, prudens ardorem corpore passus. Hic Curius, claræ socius virtutis et ille Fabricius, cessit cui fructa potentia Regum. Jam ascriptum repererat ille in margine ad v. 363 devota dedit qui corpora flamma. Nec longe ab hoc aberat Jo. Schrader.-368, talis pro tales accipiendum: Jure igitur sedes pietatis, piæ sedes, honorat tales. Versus parum affabre procusus. Vett. edd, cum Petav. et Voss. honores. Heins. conj. Jure triumphali, nescio quo fructu.-369. Isthic vett. edd. Istarum piadasque duces quæ vox triumphet Petav. Scipiadasque duces quorum d. tr. Scipiada rapidi, qui et Virgilio: duo fulmina belli. Aldina: Scipiadasque.-370. Mania Romanis Ms. Kæler. et Voss., parum commode. Mania rapidis L, Ms. Helmst. M. quos rapidis Petav.,

Illi laude sua vigeant; ego Ditis opacos
Cogor adire lacus, viduos a lumine Phoebi,
Et vastum Phlegethonta pati: quo maxima Minos
Conscelerata pia discernit vincula sede.

Ergo jam causam mortis me dicere vinctæ
Verberibus sævo cogunt ab judice Pœnæ :
Cum mihi tu sis causa mali, nec conscius adsis,
Sed tolerabilibus curis hæc immemor audis;
Quæ tamen, ut vanis dimittens omnia ventis,

375

melius.-372. locos corr. Jo. Schrader. viduos a lumine P. ooTepeîs èx Sophocle appellat Scaliger. Malis tamen viduatos lumine. Et sic Heins. quoque conj., vel viduos ah l.—373. 374. Scaligero commodius videbatur legi posse: Cognita discernit scelerata piacula sede: ut sensus sit: Minoëm discernere maxima piacula scelerata cognita, h. dijudicata, sede h. sedibus pro ratione criminum assignatis. Equidem hæc non minus scabra esse sentio quam vulgata: quo, aut potius qua, qua parte, ubi (et sic edd. Ge. Fabricii), Minos discernit maxima vincula conscelerata (h. Tartarum, unde nullus reditus; qui etiam Maroni est, Sedes scelerata) pia sede, h. a sede pia. Barth. Advers. XXI, 20 primum se jactat loci sententiam perspexisse; vincula esse corpus, conscelerata, contaminatum a scelerata anima. Nihil vidi contortius. Jo. Schrader. discernit sæcula. Jacobs conj. ingeniose: quo proxima M.—discernit limina sede. Nodell cum Jo. Schradero conj. quo, maxime Minos, Conscelerata pia discernis vincula sede.—375. A Bembo est lectio, in qua vinctæ expeditu difficile. cinctæ em. Oudin. Misc. Obss. crit. nov. Tom. IV, p. 313. Ferrem, si angues vel serpentes adjecti essent. Nisi verbera pro flagellis dicta esse putes, cum Propertius flagellis incinctas Furias dixerit. Præstaret tamen me...vinctum. Vett. edd. et Aldus: Ergo quam causam mortis, quam d. vita; quam lectionem reduxit Scaliger: Tò quam ego non magis expedio; saltem malim sic constituere: Ergo jam causam mortis, jam dicere vitæ, scil. cogunt. Et aspirat Petav. Ergo quam c. m. jam discere vitæ.-376. sævæ vett. edd., ut sævæ Pœnæ sint, Furiæ, idque melius: etiam codd. Tum Scaliger cum Heinsio emendat, cogunt sub judice. Forte poëta a judice sic dixit, ut sit: ad jussum judicis.-377. malignæ conscius vett. edd. cum codd. Petav. et Voss. conscius h. 1. tanquam advocatus. ovvhyopos. σúvdikos, c. ausis conj. Heins.-378. Nec t. Bembina lectio sensum vix habet. Sed tolerabilibus curis vett. edd., quod merito revocat Scaliger: sunt enim cura tolerabiles, mediocres, modicæ. Andis hæc, nec multum mea calamitate tangeris, parum memor beneficii mea morte accepti. Codd. Petav. et Voss. cum Aldina: Sed tolerabilius.—379. Est Bembina scriptura. Vetus vero: Et tamen in vanis dimittes (Aldina dimittis) somnia ventis, quam Scaliger sic ornat et cum versu

NOTE

371 sqq. Miro phantasmate poëta Culicem per diversas Inferorum partes vagatum, cum primum lucos Cimmerios, monstrorum sedes (v. 230 sq.), mox impiorum loca (v. 238 sq.) tum Elysias sedes (v. 257 sqq. ad v. 370) a limine salutasset, nunc in eo esse

narrat, ut coram Minoë judicium subeat. Scilicet corpore sepulto et funeris honore sibi persoluto sperare poterat, iri se admissum ad certam in Inferis sedem. Nam ad humanæ umbræ exemplum hæc adumbrata

sunt.

« PreviousContinue »