Page images
PDF
EPUB

Auditura lyram tenuisti nocte relicta.

Hæc eadem potuit Ditis te vincere conjux,
Eurydicenque ultro ducendam reddere. Non fas,
Non erat in vitam Divæ exorabile numen.
Ella quidem, nimium Manes experta severos,
Præceptum signabat iter; nec retulit intus
Lumina, nec Divæ corrupit munera lingua.
Sed tu crudelis, crudelis tu magis, Orpheu,
Oscula cara petens rupisti jussa Deorum,
Dignus amor venia, parvum si Tartara nossent
Peccatum ignovisse. Sed et vos sede piorum,

285

290

Voss. et Petav.-284. nocte relecta conj. Markland. ad Statium p. 283.-286. 287. Non fas, Non erat in vitam Diva exorabile Numen Bembina lectio: in qua non constat verborum sententia. Vetus lectio erat: Non erat in vitam Diva, vel Dive, et in Aldina diræ, exorabile mortis: quod et Petav. habet. Arripuit Scaliger dira e. mortis, nec expedito tamen satis sensu. Puto fraudem latere in in vitam. Lego: Hæc eadem—Eurydicenque ultro ducendam reddere (non fas, Non erat, invitam), Divæ exorabile numen! h. ut jungantur: Ditis conjux, Divæ inexorabile numen, et potuit Proserpina Eurydicen abducendam redderc ultro; non enim fas erat, invitam reddere: non cogi poterat, ut invita reditum daret. Precibus tamen illa exorari potest. Et eo fere tendit lectio vitiosa in edd. Ascens. nam fas Non erat invitam, nec Diva exorabile mortis. Acute Heins. viro pro ultro. Post omnia tamen hæc vss. 286, 7. pro alienis habeo. 289. 290. inter Limina vett. edd., et mox iterum: nec d. c. limina. Etiam Scaliger corrupit limina profert e membr. Contiana et præfert: vetuerat enim, inquit, Proserpina loqui intra limina et respicere. Bembinam tamen lectionem deserere nolim: munus Proserpinæ erat venia data relinquen di loca infera; reditus in vitam. Illa non corrupit munus, non irritum reddidit, lingua, loquendo. Ms. Kæler. prorsus corrupte: Lumina, quæ Divæ nec rupit imagine linguam. Ms. Helmst. nec rupit munere linguam.-293. 294. Bembina lectio. Edd. vett., etiam Aldina, gratum si Tartara nossent. Peccatum meminisse grave. et vos s.; sic et Petav. et Voss., nisi quod possent, et est. vos S. Scaliger veterum lectionem præfert et interpungit: gratum si T. nossent Peccatum meminisse. Grave: at vos; sensum tamen non satis ad liquidum perdu cit, mox autem emendat: Peccatum minus esse. Atqui iniquum est deserere

NOTE

cursu, quo noctem efficit, regit. 285 -287. Hæc eadem lyra, o conjux Ditis, potuit te vincere, ut redderes Eurydicen. hæc potuit reddere, solito poëtis more, efficere, ut redderetur. ducendam, reducendam in vitam.

288 Eurydice quidem severum et strictum jus inferorum Deorum jam experta, iter præscripto modo faciebat, neque, uti jussi erant, respexit neque verbum elocuta est. Ingeniose

sic poëta non modo Orpheo interdictum, ne retrospiceret, verum et novam legem Eurydicæ datam memorat, qua nostros poëtas nondum uti vidi: ut nec illa silentium voce rumperet: quæ les longe durissima fuit, utpote fœminæ dicta. Fuit tamen illa magis compos linguæ, quam masignare iter, vestigiis

ritus amoris.
impressis.

294 Nùnc ipsum Elysium adit Cu

Hic et uterque

295

Vos manet Heroum contra manus.
Eacides: Peleus namque, et Telamonia virtus
Per secura patris lætantur numina, quorum
Connubis Venus et Virtus injunxit honorem.
Hunc rapuit serva: ast illum Nereis amavit.
Assidet hac juvenis, sociat quem gloria, fortis,

300

meliora, quæ libri dant, quæque hausta esse ex Ge. iv, 489 manifestum est: Ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes. Si quid e vet. lect. servare placet, esto illud: Grave. At vos, ut sit: Grave quidem est hoc. At contra, ex adverso, a Campis lugentibus, habitat, in piorum sede, heroum contubernium. Sensum teneo; verba tamen sunt aspera ac dura. Saltem delebo vos altero loco, ut sit: Sed et me sede piorum manet h. heroum manus, contra vos, ex adverso, in sede piorum, manet me, adeunda mihi est. Nam de his nunc sequitur locus. Mox in fine priorum male recensio Heins. et Burm. cum vett. edd. Sic sæpe piorum et priorum permutantur. sedem piorum quis nescit! contra est vra. Majorem interpunctionem apposui ante Sed et vos.-296. Peleusque una et 7, Heins. conj. Saltem malim sine copula: Peleus una et T. nam hi sunt acidæ.-297. Vett. edd. locantur, et locitantur. A qua lectione discessum esse videtur, quod transpositas esse voces non videbant viri docti: per patris secura locantur n. Sic totus locus sic procedebat: Hic et uterque Æacides, Peleus nempe et T. virtus, Per patris secura locantur numina. Ut sit: namque hic locantur, collocati sunt, (etsi satis tenue hoc est) uterque Æacides. patris numina ad Jovem, patrem Æaci, avum Pelei et Telamonis, erunt referenda. Scaliger emendavit: munia, id est, præfecturam Æaci, quam obtinet ille apud Inferos. munera in Aldina expressum video. Tamen vel sic secura parum placet; erunt: perpetua, æterna. Saltem præstabat scribere: Peleus -virtus Latatur secura, patris per numina.—298. C. genus et v. Jo. Schrader. emendat, vere arbitror.-299. Hunc rapuit feritas: vetus erat lectio; manifeste corrupta. De nuptiis Pelei et Telamonis agitur; alteri Virtus, alteri Venus, eas astruxerat; ille Thetidem duxerat, hic Glaucen, Peribœam, et Hesionem: quam Troja capta ab Hercule accepit et abduxit. Potuit adeo ille ipse dici rapuisse Hesionen: Hic rapit Hesionen; at alterum amat Dea. At: Hunc rapuit serva: ast; Bembina lectio, digna utique quam amplectamur: quidni enim Hesione bello capta minus serva dici potuit, quam Tecmessa Ajacis? et bene oppositæ sunt Nereis et serva: diversa ut sit Telamonis et Pelei fortuna. Maluit tamen Scaliger retrahere pristinum: H. r. feritas, ut sit virtus, vopén Homerica. H. r. ferrum Ms. Helmst. Petav. et Voss. ferit. ast. Hunc rapit Hesione substituit Heins. Pari jure substituas: Hunc cepit Peribœa; illum N.; et hoc substituit quoque Jo. Schrader, Emendatt. p. 24 Hunc rapuit Peribaa; estque illud propius ad literarum ductum in codd.-300. Ajacem memorari manifestum est. Achilles non sequitur nisi v. 320. A. ac j. vett. edd., Aldina quoque, et sociat te gloria sortis, et Ascens. ac j. sociatæ gloria sortis; quod Scaliger probavit, ut esset: Assidet hac juvenis, sociatæ gloria sortis, Alter, ut sit, puto, sors sociata, consessus heroum in Elysiis modo memoratus. Ita tamen melius procederet sententia, si legeretur: Assidet his juvenum sociate gloria sortis: Alter, sc. Ajax, h. assidet par juvenum æquali fama; ut sit: gloria juvenum, juvenes gloriosi, gloria cumulati. Barthius xxi, 20 malebat: Assidet at juvenis, sociat quem gloria sorti. sociat quem Petav. quoque,

NOTE

lex, et recensum heroum facit, ea tum Romanorum. loca incolentium, primo, Græcorum,

Acer, inexcussus, referens a navibus ignes
Argolicis Phrygios torva feritate repulsos.
O quis non referat talis divortia belli,
Quæ Troja videre viri, videreque Graii!
Teucria cum magno manaret sanguine tellus,
Et Simois, Xanthique liquor; Sigeaque præter
Littora cum Troas, sævi ducis Hectoris ira,
Videre in classes inimica mente Pelasgas

305

et sortis idem cum Thuan. Heins. emend. Assidet hunc juvenis sociatæ gloria sortis. Ita tamen sociata sors cum Peleo et Telamone vix esse potest.-301. 302. inexcussus etiam e Bembino codice; accipio, ut sit imperterritus, qui mentis statu non excutitur. Vett. edd. Alter in excessum. Aldina: in excelsum, et Scaligeri duæ membranæ : Alter in excissum (hoc etiam in Petav. et Voss.) et in excidium, quod et in Ms. Helmst. erat: unde ille fecit: in excursu r. Heins. conj. inexustis navibus. referens repulsos est pro repellens incendia a Trojanis illata classi. Iliad. M. sqq. Phrygios-repulsus edd. Fabric. P. turba fremitante r. Ms. Helmst., interpolate. turba feritate refulsos Petav. et Voss.-303. O quisnam Ms. Helmst. tali devortia bellis Petav. et Voss. -304. Troja viri: saltem Troës, aut potius: Que Troës videre, viri videreque Graii. Sic Graii viri apud Ovidium. Heins. Troës feri vel Troja subiere viri. -305. magno...sanguine; non dubito fuisse, multo. Est enim hæc perpetua mutatio ex primis statim Tibulli versibus nota. Vidit quoque Jo. Schrader. et late illustrat Emendatt. pag. 21.–306. Sigea, non Sigaa. Est Tò Zíyelov. propter malebat Heins. et Jo. Schrader. Emendatt. p. 27. Interpunctionem mutavi: cum ea esset: X. liquor, Sigeaque præter Littora: cum.-307. 308. cum Troës sævi vos Hectoris ira Bembina erat lectio, ut sit : cum videre (seil. homines) vos, o Troës, paratos inferre etc., quod ingratum est. Vett. edd. cum Troas savi vos Hectoris ira Viderit, et Ms. Helmst. Vidit, et (Voss. et Petav. autem Vidi in cl.): neutrum satis commode. Licet Troas tenere et suspicari in vos latere actos: Sigeaque propter Littora cum Troas sævi actos Hectoris ira Videre; ut ipsa littora viderint. Alioqui debebat videret sequi: excidit forte hoc ad finem versus, v. c. hunc in modum: cum Troas særi Hectoris ira videret Fortiter in classes...inferre paratos, aut, quod Ms. Helmst. habet, parantes. Hectoris ira, uevos "EKTOPOS, pro Hectore. Sed Scaligerum hoc eo ducebat, ut vis Hectoris mallet, et reliqua accommodaret: cum Troas sævi vis Hectoris ire Viderit in cl. In ed. Ven. 1484 vox Hectoris erat vitium. Ecce tamen protulit Jo. Schrader. Emendatt. p. 27 e Cod. Vossiano, quod totam litem tollat; esse enim in eo diserte scriptum: Troas sævi ducis Hectoris ira. Verum adeo esse non potest, quod apud Friesemannum est, in Voss. et Petav. legi sævi dos. At Troas jam in edd. vett. et in Petav, visitur. Pelasgas vid. ad Æn. 1,

NOTE

303 Divortia belli: quod inter diversos duo populos geritur, quasi ad duo divertitur: ut divortia viarum, aquarum; et ex altera parte similiter, jurgia belli, discordia pugnæ, dici solent. Elegans translatio, quam nescio num aliunde acceperit poëta. Mox 304 facit iterum in digressione

novam digressionem de bello Trojano poëta: nisi tota hæc lacinia cum tot aliis assuta est ab alio. Cogitandum autem de Teixoμaxía Iliad. N. in qua Ajax Telamonius ignem a classe propulsavit 107 seq. Tum alter Æacides, vers. 322 Achilles, Hectorem interemit.

Vulnera, tela, neces, ignes inferre paratos.
Ipsa jugis namque Ida, potens feritatis, et ipsa
Æqua faces altrix cupidis præbebat alumnis,
Omnis ut in cineres Rhotei littoris ora
Classibus ambustis flamma superante daretur.
Hinc erat oppositus contra Telamonius heros,
Objectoque dabat clypeo certamina; et illinc
Hector erat, Troja summum decus: acer uterque,
Fulminibus coelo veluti fragor editus alto;
Ignibus hic telisque super, si classibus Argos
Eripiat reditus: ille ut Vulcania ferro

310

315

628, Not.-310...314. Quatuor hi versus, forte etiam sequentes, a deterioris notæ versificatore inserti videntur.-310. Ipsa magis edd. vett. Ipsa vagis Ald. cum Petav. et Voss. In fine et ipso ed. Ven.-311. Ida faces Ald. cum Ms. Kæler. Datque faces edd. vett. Daque f. Petav. Unde Scaliger refingebat: Ipsa magis namque I. p. f. et ipsa Acta vel Dicta faces. Dicta ita, Aikтn, mons erit; acta; àтh, ut Æn. v, 613. Mire autem et insolenter dictum : Ida potens feritatis, pro, ferarum potens: ut unrépa Onpŵv alii dixere. Scaliger etiam multo durius ferarum arborum altricem exponit. Heins. non emendat, sed substituit: Ipsa jugis namque Ida parens (vel patens, quod Petav. et Voss. habent) vernantibus (vel, frondentibus) ipsa Ida faces altrix c. p. a. "Meurs. Exerc. Crit. P. II, p. 103 Ata parens: nam Ata collis, in quo sita Troja. Apollod. I et Lycophr., ubi idem Meurs. videndus." Male vero Meursius. Nam Ates collis est: vid. Apollod. p. 245 et Not. p. 743 Tîs "Aτns λópos. Verum totum versum non sanandum, sed ejiciendum arbitror tanquam insititium et legendum in proximo: Ida faces altrix cup. p. alumnis, h. Trojanis suis. Et Voss. cum Petav. Daque faces a. cupidus f.—313. flamma lacrymante ut codd., sic vett. edd. ante Bembum, etiam Aldina, et membranæ Scalig., quod hic præfert; ut sit δακρυόεσσα φλόξ, πόλεμος δακρυόεις: sed hoc Virgilius reddebat: lacrymabile bellum, et sic malim lacrymabilem flammam, non lacrymantem. Heins. conj. populante vel crepitante.-314. opp. conto conj. Jo. Schrader. ex Homero.-316. summum Trojæ decus Ald.-317. 318. Ergo erit: acer uterque velut tonitru, hic super ignibus telisque. Laborat in his Tò super. Forte, furens. Tum Heins.` Ignibus hic tædisque. Vett. edd. Fulminibus cælo veluti fragor editur ense. Tegminibus telisque super Sigeaque præter Eriperet reditus; quo et alludunt Ms. Kæler. Voss. et Petav., nisi quod in hoc Fluminibus, et editus in se. Aldina: Fulminibus veluti fragor sonat (in Ald. 1534 mutatum in intonat) ætheris in se Tegminibus telisque super Sigeaque præter Eriperet reditus. In his corrupta haud dubie et ejicienda illa: Sigeaque præter ex vs. 306 huc retracta, et tenendum est, quod habemus: si classibus Argos Eripiat reditus: est hoc, quod Scaliger quoque monet, Homericum, þeíλeto VÓσTIμOV hμap. si eripiat pro ut, uti Æn. vi, 78 magnum si p. At priora e vetere lectione non male procedant: Fulminibus cœlo veluti, fragor editur ense Tegminibus telisque super. Comparatio illa Virgilio quoque frequentata. tegmina sunt clypei; malis quidem : Tegminibus galeisque super; sed ferendum est alterum. Scaliger tentat: Fulminis ut cœlo volitat fragor, vel, Fulmineus (hoc et Heins. conj.) cœlo veluti fragor: ut super editur sit, sc. uterque, quam dura hæc et invita!–319. 320. Eriperes ante Bemb. Eriperet codd. et vett. edd. alter Vulc. ante Bemb., et projectus et instat; sic et codd. forte: ille at ...protectis navibus instat. In edd. Ge. Fabricii emendatum video protectis

Vulnera protectus depellere navibus instet.
Hoc erat acides alter lætatus honore :

320

Dardaniæque, alter, fuso quod sanguine campis

Hectoreo victor lustravit corpore Trojam.

Rursus acerba fremunt, Paris hunc quod letat, et hujus
Alma dolis Ithaci virtus quod concidit icta.

325

Huic gerit aversos proles Laërtia vultus,

Et jam Strymonii Rhesi victorque Dolonis,
Pallade jam lætatur ovans; rursusque tremiscit

Jam Ciconas, jam jamque horret Læstrygonas atrox.

navibus. Flammarum autem incendia dixit Vulcania rulnera, quæ Ajax avertit. Æn. ix, 109 Cum Turni injuria matrem Admonuit ratibus sociis depellere tædas. Heins. conj. alter Vulcania tergo Sulphura protectus: ut sit tergum pro clypeo; et sulfur pro igni.-321. 322. 323. Etiam hi tres versus acumen interpolatoris sapiunt. Malim tamen eos e lectione Bembina sic legere, ut sunt. In vett. edd. et codd. Hoc e. A. vultu 1. honore vel honores, et v. 323 Hectora lustravit victor de corpore Troja. Aldina utrumque versum paulo aliter expressit: Hoc erat A. multum l. h., idque non male teneas; quod et Heins. facit; et Hectore lustrarit victor de c. Trojam. Ms. Helmst. et Kæler. Hector lustravit victor de c. T. Hectora lustravit victor de c. Voss. et Petav. Scaliger audacter satis ita refinxit, ut ad unum Achillem omnes tres versus spectent: Hic erat Æacides, vultus elatus honore, Alter Dardanio fusis quod sanguine cumpis Hectoreo victor lustravit corpore Trojam. At Heins. em. Dardaniisque alte fuso quod sanguine. Etiam Jo. Schrader. conj. alte.-323. Inter hunc et 324 inseruit Scaliger inf. versus 336 et 337.–324. fremit vett. edd. acerba, pro acerbe. latat, lætat vett. edd., eodem sensu, ut sit letat vel lethat; leto dare, révei corruptius alii lædat. Ms. Kæler. fremunt pars huic pars destinat illi. Ad rem vid. Æn. VI, 56 sqq. Sed uterque versus subdititius.-325. Alma a Bembo venit; vett. edd. Arma cum Petav. et Voss., vel Alta: hoc haud dubie præstat et Scaligero quoque probatum. hujus, sc. Ajacis: et ad armorum judicium respicitur. Ms. Kæler. virtusque c. ira.-326. Ulysses ex adverso Ajaci, sed averso propter arma Achillis intercepta vultu, sedere et veterum factorum recordatione delectari fingitur. Sed vett. edd., etiam Aldina, Hinc gerit eversos p. L. currus: ut poëta adhuc in emblemate descripti belli ad Trojam subsistat. Ita currus Rhesi intelligendi sunt, unde solutos equos abigit apud Homerum Ulysses Iliad. K. 498 sqq. Sed potuit hoc variare poëta. Scaliger conjicit aversos, ut abegerit ipsum currum: ut testatur auctor tragœdiæ Rhesi. Nisi currus dixit Homerico more pro equis, quos abegit. vid. Æn. i, 476. Heins. conj. Hinc regit aversos p. L. currus. conf. Jo. Schrader. Emendatt. p. 18 et 171. Petav. virtus.-328. Palladio lætatur ovans Ald. et ed. Fabric.-329. Corrupte edd. vett. Pamoicon asiamque h. L. atrox, vel atros. Aldina: Jam Cicones: jamque horret atrox Lastrigone.* Pro hoc in fine versus atros vulgo lectum; acres ed. Fabric. effinxit; sed tenendum atrox. Voss. lectio: Jam Cic. jamque horret atrox Lastrygonas ipse, præfertur a Jo. Schra

NOTE

324 Achilles Paridis, Ajax Ulyssis ladis auxilio; sed verius, Pallade fraude cecidit. rapta, Palladio, ut jam Ascensius, vid. Æn. 11. 163 sqq.

.328 Pallade ovans potest esse, Pal

« PreviousContinue »