Page images
PDF
EPUB

Alma Chimæreo Xanthus perfusa liquore,
Seu nemus Asteriæ, seu qua Parnassia rupes
Hinc atque hinc patula præpandit cornua fronte,
Castaliæque sonans liquido pede labitur unda.
Quare, Pierii laticis decus, ite, sorores
Naides, et celebrate Deum plaudente chorea.

15

educat Pompon. Sab. " puto, intelligi colat; quod enim colimus, fama, observatione, et veneratione nutrimus." Commodior poëtæ ad manum erat ratio : -seu detinet illum. Jacobs v. c. conj. sive occupat i. Heins. conj. Te recinente lyra: sive altrix e.; haud dubie tersius, an vere, non dicam.-14. Xanthus e Bembi emendatione; antea: Xanthi. Sic alma de Latona accipiebant. At Scaliger hoc idem Xanthi revocabat, et urbs subintelligebat, scilicet, ne ullus facile versus in hoc poëmatio scabritie sua careret. Lectum quoque Luna Badius testatur. Heins. videtur conjecisse cruore: ut adeo cogitaret de Chimæra cæsa in istis locis a Bellerophonte. Etiam in Voss. est Xanthi, et inf. 304 Et Simois Xanthique liquor (ibi tamen de Scamandro). Unde Jo. Schrader. emendabat: Alma Chimæra sui Xanthi perfusa liquore. Vix tamen Apollinem ad Chimæram montem referas. Poterant advocare Antonin. Lib. 35, ubi Apollinem et Dianam amne Xantho abluit Latona: apiketo eis Auxíav, ἐπιφερομένη τοὺς παῖδας ἐπὶ τὰ λουτρὰ τοῦ Ξάνθου. 15. Seu nemus Asteria. Etiam hoc a Bembo. Vulgo: decus astrigeri, quod de Sole accipiebant; alii, et in his Voss. cum Petav., decus astrigeri vel astrigerum: quod Pompon. Sab. interpretatur. Scaliger ait, omnes antiquitus excusos habere astriferum; quod verum non est: quinque enim, quas in manibus habemus, vett. edd. astrigeri exhibent: quod eidem in Contii libro occurrebat, et Petav. astriferum vel astrigeri. Idem conj. Seu specus æstriferum, ut intelligatur specus Delphicum; sed mox tuetur decus astriferum; perperam utique: agitur enim de locis, quæ Phoebus frequentat: Xantho, Delo, Parnasso. Delum autem per Asteriam declarari, obvia res est. Heins. tentabat: Seu specus Asteriæ; vel Seu tesqua A. -16. prætendit mavult Scalig. e Ms. Pithai. Sed præpandere est Lucretianum. v. Wakefield ad Lucret. 1, 145.-17. Ante Bembum: liquido prælabitur. Tum Scaliger e Ms. Pithoei mavult: Castalia et resonans.-18. 19. Supposititios versus esse arbitror: alienos utique a sententia. P. nemoris Voss. ite pro venite. Naiades pars vett. edd. Sic saltem deb. Vos quoque, P........ite....Naia

NOTE

Tà AnTŵov, nobile, v. Strab. xiv, p. 981 B. C., situm cum urbe ad fl. Xanthum; unde h. 1. Xanthus perfusa liquore Chimæreo: h. urbs, quam alluit amnis Xanthus. Sane is quidem in monte Chimæra, quæ pars Cragi fuisse et ad mare pertinuisse videtur, ortum habere vix potuit. Itaque ad geographicam subtilitatem poëta h. 1. non revocandus.

15 Nemus Asteria. Delus, vetere nomine. v. Callimach. in Del. 36. 37. Plin. IV, s. 23.

15. 16 Parnassus mons longe procur

rit versus septentrionem, donec cum Etæis jugis continuatur. v. Strab. IX, pag. 638 B. Sed auctor partem

montis versus meridiem in theatri modum patentem describere voluit. Ib.p. 640 A. τὸ δὲ νότιον (αὐτοῦ μέρος κατέχουσιν) οἱ Δελφοὶ πετρῶδες χωρίον, θεατροειδές, κατὰ κορυφὴν ἔχον τὸ μαντεῖον καὶ τὴν πόλιν. Subjecta erat camporum planities versus mare declivis, qua ludi Pythici habebantur.

18 Sorores Naides, h. 1. Musæ. Ad 20. 21. v. Var. Lect.

Et tibi, sancta Pales, ad quam ventura recurrit
Agrestum bona cura, sequi sit cura tenentis
Aëreos nemorum tractus sylvasque virentes.
Te cultrice vagus saltus feror inter et astra.
At tu, cui meritis oritur fiducia chartis,
Octavi venerande, meis allabere cœptis,

20

25

des celebrare Deum. ludente ante Bemb. etiam in Ald.-20....23. Fœde hæc corrupta; nisi forte, quod suspicor, totus locus ab interpolatore, haud uno, profectus est. Expressa est lectio Bembina. Antea uno versu extruso lectum: Et tu s. P. ad quam ventura recurrunt Agrestum bona, secura sit cura canentis. Aërios nemorum saltus feror inter et astra. Primum video in Aldina vett. poët. lus. 1517...se cura sit cura tenentum Aërios nemorum cultus sylvasque virentis, Te cultrice vagus saltus feror inter et astra. Nec aliter in seqq. Ven. ut Junt. 1532, nisi quod correctum est: secure sit cura canentis. Petav. et Voss. A. bona cura sequi secura tenentes. Videbimus de singulis: Et tu, s. præfero: quod et Voss. habet. ad quam ventura recurrunt Agrestum bona: quandoquidem pecudum et frugum ejus cura provenientium primitia ei libantur. ventura herbæ, ventura lana, apud poëtas occurrunt. v. Barth. Advers. XIX, 13. Præstat tamen sic: ad quam ventura recurrit Agrestum fœtura, quo alii libri ducunt, etiam Voss. Sequentia possint forte sic constitui: tibi sit cura canentis Aërios nemorum tractus (pro altis, editis, non damno) sylvasque virentes Te cultrice (o Pales, et juncta illa sint: virentes Te c.), vagus saltus feror inter et antra. Nam astra sensum idoneum non habent; sed poëta, per nemorum recessus vagatus, fertur inter saltus et antra. Scaliger e membrana Pithœi probabat:

Et tu, sancta Pales, ad quam ventura recurrit
Agrestum bona sors cura secura, tenes quæ
Herbiferos saltus nemorum sylvasque virentes,
Te tutrice vagus s. f.

Aliam item membranam eandem lectionem habere, quanquam paulo depravatiorem, testatur. tenes quom antiquitus fuit exaratum in Pith. Omnia in his dura sunt. bona sors debet esse copia lactis, proventus lactis, quia est pastoralis Dea; ea sors secura ab omni cura dicta, quia sine omni cura ac labore illam percipiunt pastores. Probat hæc Barthius Advers. XIX, 13, nisi quod v. 21 cura secura scribi jubet.-20. ventura. Kæler. Ms. in marg. veritura, et v. 21 fetura sit cura tenentum, v. 22 A. n. saltus, et in marg. cultus, quod et Voss. Ms. habet; et v. 23 inter et arva. In Ms. Helmst. corruptiora erant: Et tuscam palem ad quam: ventura recurrunt Agrestum dona vobis sit cura retentum. In v. 21 Heins. conj. bona turba; et v. 22 saltus feror inter et arva vel antra, hoc bene, etiam vagos saltus, quod non probo. In alteris schedis varie tentat: ad quam votura recurrit agrestum bona turba, sequi sit cura canentem. Item: ad quam votiva recurrit agrestum fetura. Naso 11 Am. 13 Accipit ara preces votivaque thura piorum: sic votiva chori Stat. Theb. IV, 209. Iterum; sequi cui cura tenes quæ Herbiferos tractus nemorum. Jo. Schrader. ap. Frisem. Et tu, s. P. ad quam votiva recurrit agrestum, bona Diva, frequens fetura, tenetque. -24. At Bemb. Et Aldina et al. castris Ms. Contii et Petav., ex vitio scripturæ ortum, ut in Helmst. castis. Eadem varietas, castris et chartis, est ap. Tibull. IV, 1, 39. Attamen; recte, ait Scaliger: Tu qui, ut veteres loquebantur, belli clues. Hoc et durum per se et a loco alienum. Octavium invocat, cui jam laudum meritarum copia fiduciam facere potest, ut poëtæ tutelam suscipiat. charte pro carminibus, ut apud Tibull. iv, 1 aliquoties. cui m. teritur fiducia emendabat Barthius Advers. XIX, 13, parum venuste. meritis f. tantis Aldina 1517 et hinc Ge. Fabric., quod malini poëtam dedisse, tanquam lucu

Sancte puer: tibi namque canit non pagina bellum,
Phlegra Giganteo sparsa est quo sanguine tellus;
Nec Centaureos Lapithas compellit in enses;
Urit Erichthonias Oriens non ignibus arces;
Non perfossus Athos, nec magno vincula Ponto
Jacta, meo quærent jam sera volumine famam;
Non Hellespontus pedibus pulsatus equorum,
Græcia cum timuit venientes undique Persas:
Mollia sed tenui percurrere carmina versu,
Viribus apta suis, Phœbo duce, ludere gaudet.

30

35

lentius. Et potest ex prava scriptura certæ ætatis ex tātis factum esse cartis. -26. Sancte puer; nemo reprehendat dictum ex usu Romanorum. tibi: præstabat mihi: quod et Jo. Schrader. malebat. Mirum lectionis monstrum Ms. Contii, idem Koler. Ms. cum Petav. et Thuan., habebat: Triste Jovis ponitque canit non p. b.; unde Scaliger non dubitanter legebat: Triste Jovis Pœnique canit non pagina bellum. Sed ipse dubitat, Jovis bellum sitne Capitolium a bello obsessum, an Giganteum. Punicum bellum autem prorsus a loco alienum ; jungitur enim: Pani bellum, Phlegra G. Barthius Advers. XIX, 13 emendabat T. Jovis Otique ex v. 233, unde felicior subnata Taubmanni conjectura: Triste Jovis Rhacique canit non p. b. Nomen Rhoci Gigantis notum. cf. sup. Var. Lect. ad Ge. 11, 456. Triste Jovis Caique Jo. Schrader. conj., laudato Lucan. IV, 596, et Propert. III, 7, 47, Heins. Triste Jovis mihi namque canit non p. b., aut f. canet et compellet, et uret. Idem mox conj. compellit in Ossan: quod alienum. Porro v. 27 Phlegra tellus offendit Jo. Schraderum, qui emendabat, Feta G. cf. Not. ―31. Jacta emendatum a Bembo. Vulgo Lecta. Pinciana 1505 Lacta. Petav. Ms. Læta; unde Heins. conj. Lata, a ferendo.-33. non timuit Pompon. Sab. habuit in suo : sicque Ms. Koeler.-34. Mollia sed tenui pede currere carmina versu legebatur. versum Voss. Imbecillus versus, quem frustra Barthius recreare volebat interpunctione Advers. xx, 19; Heins. decurrere, s. decurrens emendabat; vel cum Scaligero, percurrere carmina, ut percurrere telas pectine; idque verum esse censeo. Nisi totus versus v. 34 obelo transfigendus, et in antec. versu currunt scribendum est. gaudet, scil. pagina ex vs. 26, —35. V. acta suis Ms. Kœler. Phœbo duce; interserit et, Heinsius, cui antea

NOTE

26 Namque nec Gigantomachiam nec pugnam Lapitharum cum Centauris nec bellum Persicum cantare aggredior: verum argumentum leve ac humile: in quo, ne ausis excidam, minor metus esse debet. Nec obscura autem illa ratio, ut, quæ poëta canit, ea in actum producat verbis: nec compellit. nec Oriens urit etc. conf. Ecl. vi, 62.

27 Phlegra, tellus, apposita: pro vulgari: Phlegræa tellus, quæ etiam

Pallene. Sic flumen Metaurum, terra
Gallia. conf. Scalig. et Taubm., it.
Barth. Advers. XIX, 13.

29 sq. Novum hoc, quod poëta extra fabulas veteres argumentum carminis quærit, et ex historiis petit, h. 1. belli Medici. Primum in Propertio talia ex historiis, heroum vita serioribus, occurrere memini. Athenas a Persis crematas quis nescit? item vincula a Xerxe Hellesponto injecta?

Et tu, sancte puer, venerabilis, et tibi certet
Gloria perpetuum lucis mansura per ævum;
Et tibi sede pia maneat locus, et tibi sospes
Debita felices memoretur vita per annos,
Grata bonis lucens. Sed nos ad coepta feramur.
Igneus æthereas jam Sol penetrarat in arces,
Candidaque aurato quatiebat lumina curru ;
Crinibus et roseis tenebras Aurora fugarat :

40

astipulabar. Nec tamen necesse esse video.-36. Et tu, sancte puer, venera bilis, et t. Bembina lectio. Vulgo: Hoc tibi (Pompon. Sab. Et tibi,) sancte puer, mortalibus, et amplectebatur fere hoc Barthius Advers. xx, 19, ut esset Sancte mortalibus puer semper manebis. Satis jejune! Alii, etiam Ald., Hoc tibi §. p. memorabile, sic t. Ms. Pithæi cum Contii libro: Et tibi s. p. memorabitur : et t. c. Mireris Scaligerum hæc referre ad morem apprecandi inter pocula. En tibi s. p. memorabitur amplectebatur Heins. memorabilis Ms. Kæler. cum Petav. et Voss. Suspicor fuisse: Et tu, sancte puer, memorabere: sic tibi certet Gloria, h. Etiam tu olim memoraberis carminibus etc., sequente poëtica asseveratione: Sic. Saltem hæc elegantior est ratio aliis, in quas facile quisque incidat. Nunc video Jo. Schraderum quoque conj. Et tu, s. p. memoraberis; et. Vossium autem olim: Huc tu, s. p. memor adsis; et.-37. certet ...mansura puto dictum ornate ad Græcam formam, pro permaneat, perseveranter maneat. Malim tamen vel sic: Sic tibi cedat Gloria h. veniat, contingat. Mox mansura sequente statim maneat parum nitet. Melius forte victura. Sed talia quis præstat a versificatore hoc esse profecta? ævum lucis vix bene dictum pro lucis, vitæ, fatali termino; an dulcis fuit? sc. gloria. perpetuum lucens ante Bembum lectum: quod jam prælatum est a Scaligero. In lucis quærebat vocem culicis Barth. Advers. xx, 19. Heins. conj. et sibi perstet Gloria; et v. 37 sæcli pro lucis. At apponitur fama post mortem v. 38. -39. Didita conj. Heins. memoretur molestum est, etiam ad sensum. Lego: numeretur. Vita sospes tibi debita numeretur per annos felices; eleganter. -40. lucens etiam codd. Petav. et Voss. Ante Bembum liceat legebatur. bonis lucens ex Eschyleo: ayaboîs pλéyovσa, illustrat Scaliger. Ergo copulandum erit ...vita...Grata, bonis lucens, h. affluens; vel grata erit pro adverbio, ut gratum lucens. Heins. conj. bonis Musis; vel Grata bonis: Ludi sed nos ad cœpta feramur. Sed totus versus interpolatrici manui debetur cum reliquis antecedentibus.-41. Pro æthereas Ms. Pithoei: etneas, unde Scaliger finxit : Eteas; docte utique: v. ad Ecl. vi, 30. conf. inf. 201 et Cirin v. 350 et Intpp. ad Senec. Herc. fur. 132, nisi Pithoeanam lectionem ex compendio vocis ortam probabile fieret. Ætnæas etiam Ms. Kæler.-42. limina in edd. Fabric., prave. quatere lumina, h. 1. radios emittere, spargere, esse videtur: etsi hæc ipsa malim. Verum etiam in Ciri 350 lux ubi diem quatiebat. Contra quatere equos, currum; ut infra quoque 201. Wakef. ad Lucret. IV, 406 elegantiorem poeticæ dictionis formulam, ab aliis non intellectam, esse pronuntiat; esse enim ac si lampada "concuteret." Heins. conj. culmina vel limina: si tamen jam in altum Sol evectus erat: limina aliena sunt.-43. fugabat edd. ante Bemb. Sed totus versus tanquam insititius delendus. Est appicta in margine variatio superioris. Ineptè quoque auroræ mentio subjicitur, sole

NOTE

36-40 Etiam Octavium aliquando ruptis et interpolatis. celebratum iri ait: sed versibus cor

Propulit ut stabulis ad pabula læta capellas
Pastor, et excelsi montis juga summa petivit,
Lurida qua patulos velabant gramina colles.
Jam sylvis dumisque, vagæ jam vallibus abdunt
Corpora; jamque omni celeres e parte vagantes
Scrupea desertæ perrepunt ad cava rupis.
Tondentur tenero viridantia gramina morsu,
Pendula projectis carpuntur et arbuta ramis,
Densaque virgultis avide labrusca petuntur.
Hæc suspensa rapit carpente cacumina morsu

45

50

jam in altum evecto; et, an ejus crines, iique rosei, ad poëticum morem spec tent, non teneo. Præstaret utique Ignibus.—44. Protulit edd. vett. Propulit ut st. Heins. emendavit recte. Vulgo et; tum ad pascua Ms. Kæler.-46. Lu ridum etiam de pallore dici bene memini: nec tamen in re grata et jucunda. Exc. Pithoei Humida, quod verum esse arbitror, ex Umida. Heins. conj. Uvida, etiam bene. Jo. Schrader. Herbida. Ms. Cont. Lucida, quod proba bat Scaliger, scil. propter rorem. Laudat Heins. Lucret. II, 319 Nam sæpe in colli...Invitant herba gemmantes rore recenti, et Calphurn. v, 54 Frigida nocturno tinguntur pascua rore, Et matutina lucent in gramine guttæ. Pro tinguntur mavult tanguntur; ut apud Ovid. in Fast. tacte rore queruntur aves. Et paulo ante v. 52 Humida dulces Sufficit herba cibos. Lindenbruch conj. Plurima qua. In fine versus in membranis Pithæi erat quoque flores pro colles, perperam.-47. Heins. conj. cavis jam vallibus.-48. celeres. Heins. conj. jamque alacres omni de p.; alteris schedis certatim e p.; felicius Jo. Schrader. omni nemoris de p.-49. Scrupea deserta perrepunt ad cava rupis. Est hæc Bembina lectio. Edd. vett. ante Bembum cum Voss. habebant: desertas hærebant ad cava rupes. Ms. Kæler. desertis hærebat, et in marg. errabant. Scaliger e Ms. Contii probabat: desertis hærebant ad cava rupis. Hærere enim et pendere capras. Nec aliter Barth. xx, 19. Sed et repere, ac perrepere propria caprarum sunt. cf. inf. 103. p. avia rupis conj. Heins., etiam in Adversar. p. 51. Jo. Schrader. ardua, devia.-50. Tondebant edd. vett. Eadem cum codd. Voss. et Petav. hunc versum ante v. 49 collocabant: minus scite. Mox tenero...morsu. Offendit, quod versus abhinc tertius iterum in morsu exit. Promtum erat tenero dente substituere. Erythræus apud Taubmann. mansu legit, quod a mandendo finxit.—52. labrusca. Mire corrupta fuit hæc vox in Julii Pomponii libris: vel brusta. Addit ille: "Brustum arbor est, quæ ad ornamentum mensarum secatur: meminit Plin. lib. xvI. Alibi invenio bruscum esse genus arboris." Sed et apud Plin. XVI, 16. s. 27 bruscum est tuber aceris alienum ab h. 1. Jam labrusca petita est: Ms. Helmst. ad vocis communiorem formam: ut Ecl. v, 7. At vulgata defenditur a Nonio, qui hunc versum laudavit. vid. sup. p. 4 Proœmii -53. Hæc suspensa recte jungit Taubm. ipsa erigens se capella. Olim male: Nec s. Sed displicet carpente post carpuntur et morsu post v. 50. Jo. Schrader. conj. rodente m. Wakef.

NOTE

47 sqq. Luxuries ornamentorum in capellis pascendis facile offendat etiam minus morosum. Laudat Taubmann. locum e Colum. vII, 6, unde

hæc omnia expressa videri possint. Sed in similia rerum phantasmata quivis facile poëta inciderit, etiam Columella non lecto.

« PreviousContinue »