Page images
PDF
EPUB

1704, discrepare vidi, retinuissem: in nova hac recensione paulo licentius versatus sum in lectione mutanda, quoties ratione satis idonea id me facere arbitrarer. lis enim in

structus eram copiis, ut aliquid mihi hac in opera sumere possem. Nam præterquam quod lectionis origines investigaveram, ad manus erant cum edd. veteres, quæ antiquam lectionem habebant,' tum Bembina lectionis auctoritas cum reliquis edd., in quibus emendatus est Culex vel tentatus. Habueram jam in priore editione variam lectionem, quam e codice suo excerptam miserat ad me Jo. Ge. Gu. Koehler V. C., alteram codicis Helmstadiensis a. 1450 exarati mihi obtulerat Wernsdorfii, viri doctissimi et humanissimi, benevolentia. In nova hac recensione ad manum fuere schedæ Jo. Schraderi cum descriptis ab eo schedis Nic. Heinsii, cujus sagacitatem in poëtis emendandis nemo alius æquavit." Nolui tamen ea, quæ elegantius ille refinxerat, obtrudere indoctis grammaticis interpolatoribus; quorum fraudes hunc eundem virum acutissimum tam parum odoratum esse sæpius miratus sum. Omnino valde diversa inter se habenda sunt: restituere veteris poëtæ lectionem etiam haud bonam, si haud bonus est; et, poëtam refingere, minusque probis substituere meliora. Hoc non critici est, sed judicis.

Extant adhuc passim in bibliothecis, inprimis in Regia Parisiensi, codices, qui poëmatia illa minora, quæ sub Virgilii nomine venire solent, modo plura, modo pauciora, interdum Moretum tantum aut aliud carmen, exhibent. Quos codices si excussos, saltem inspectos a viris doctis, qui ea loca adeunt, audivero; multo magis lætabor, quam si tot

NOTE

1 Excussi edd. Vicentinam 1479 et Ven. 1486, Ven. 1482, Ven. 1484, Norimb. 1492, Ven. 1495, Ed. s. 1. et a. Culicis et alior. minorum Carminum.

2 Edidit nuper (1766) H. Frisemannus v. c. Collectanea critica, in quibus Cirin et Culicem exprimi curavit cum conjecturis nonnullis Jo. Schraderi magistri sui, quas ad marginem libri

annotatas ab oblivione vindicari voluit; adjecit quoque ex eodem libro lectiones variantes in Cirin codicis Basileensis, in Culicem Petaviani et Vossiani. Cum mihi pleniores Schraderi schedæ obtigissent; multa licuit diligentius constituere, et, quæ Heinsii essent, sejungere ac discer

nere.

vulgares libros, qui Æneidem, Georgica, et Eclogas habent, quorumque comparatione nullus prorsus fructus ad illa carmina expectari potest, in medium proferri videam. Nisi enim, in codicum inspectione et usu, judicio sano et recto utaris, nullum facile esse potest aliud studium tam jejunum, futile, et liberali homine vix dignum, quam hoc, quod in excutiendis librariæ inertiæ quisquiliis collocari solet.

4 T

Delph. et Var. Clas.

Virg.

P. VIRGILII MARONIS

CULEX

AD OCTAVIUM.'

ARGUMENTUM.

PASTOR gregem mane in pascua eductum sub medium diem ad fontem in agro Thebano sub Citharone (cf. ad v. 108) compulerat, qui erat in valle sylvosa: ipse juxta fontem recubuit et obdormivit-160. Ecce magnus serpens, ex hydrorum genere, in locis, quæ circa fontem erant, paludosis æstum levare solitus, advolvitur et pastori iratus imminet

NOTE

1 Petaviano codici præscripta erant hæc: "Poëtarum sapientissimi, P. V. M. condiscipuli Octaviani Cæsaris Augusti mundi Imperatoris, juvenalis ludi libellus. Incipit Culex."

Cum difficultates, quæ in hoc carmine occurrunt, lectionis fere depravatæ stribligini debeantur: plerorumque locorum enodatio ex Var. Lect. expositione erit petenda.

Exordium usque ad v. 40 continuatur. Exposito argumento, Phœbum, Musas, et Palem, tum Octavium invocat: quem puerum appellat, cujusque nondum res ullas gestas, quas commemorare posset, habuisse videtur. Octa

vianum Cæsarem vulgo intelligi video; perperam utique. Cum ei primum commendatus est Maro a Mæcenate, non jam Octavius erat, sed Cæsar Octavianus; nec puer, sed juvenis, ut in Ecl. I. Nec huc faciunt, quæ de usu vocis pueri disputari solent. Videtur esse Octavius, cujus in Catalectis n. XIV mentio fit; nec tamen constat, sitne idem, qui ap. Horat. Octavius optimus. Nisi Statius cum Martiale et Suetonio Culicis Virgiliani jam meminissent, Octavii nomen fraudem fecisse grammaticis dicerem, ut ad Maronem auctorem carmen referrent.

180; cum forte fortuna Culicis aculeo in oculi angulo infixo expergefactus ex somno pastor manu quidem ad vulnus delata miserum Culicem attritu interimit, vigilantibus tamen oculis prospiciens serpentem sibi minantem aspicit. Itaque exilit et arrepto trunco serpentem trucidat-200. Nocte sequente Culicis umbra pastori se per somnum offert, graviterque cum eo expostulat, quod se, qui ei salutis auctor fuisset, manus afflictu vita privasset-230. Tum exponit errores suos per loca infera, sede certa nondum assignata383. Pastor altero die, ut Culici officium persolveret, tumulum ei exstruit variis floribus fruticibusque consitum et titulo ornatum-ad fin. Videtur autem hoc, etsi diserte poëta non exposuit, eo consilio fecisse, ut ad sedem certam in locis inferis admitteretur umbra Culicis: ad eum morem, quo sine tumuli honore nec aliæ umbræ Stygem tranare posse creditæ sunt.

LUSIMUS, Octavi, gracili modulante Thalia;
Atque, ut araneoli, tenuem formavimus orsum.
Lusimus: hæc propter Culicis sint carmina dicta.
Omnis ut historiæ per ludum consonet ordo
Notitiæ, ducam voces: licet invidus adsit.

5

2. f. usum Ms. Helmst., et ursum scripti Petav. et Voss. ap. Heins., struere orsus ap. Plin. XI, 10, in nonnullis codd.-3. hac propter Scaliger malebat; nil refert. sint a Bembo est; antea sunt. Nic. Heins. conj. Lusimus hæc propere; Culici sic c. d. Voss. et Petav. docta.-4. 5. partim ex Scaligeri emendatione partim aliunde constituta lectio. Vulgata, quam Badius et Taubmann. cum Barthio frustra conantur interpretari, in vett. edd. erat: Omnis et h.-c. o, Notitiæque ducum voces; nec Bembus quicquam mutavit, nisi quod Omnis ut correxit. Legebatur quidem in nonnullis Nutritæ: etiam Nutrices: sed hoc interpolatum ex vitiosa lectione: Notitræque pro Notitiæque. In quibus cum sententia idonea non occurreret, Scaliger emendabat: Omnis ut historiæ proludens consonet ordo Notitia, ducam vocem licet; invidus absit. Emendatio dura et coacta, et cujus sensum ipse vix satis habet quomodo exponat: ut omnis ordo historia notitia consonet, ducam vocem. Deducam vocem in re tam tenui et

NOTE

1 Gracili Thalia prava imitatione dictum ex illo: gracili avena, tenui carmine. At comparatio, ab araneæ texturam ordientis conatu petita, suavis.

4. 5 Ut omnis ordo notitia historia, pro historicæ, consonet per ludum, ducam voces, h. deducam, canam. Sed vide Var. Lect.

Quisquis erit culpare jocos Musamque paratus :
Pondere vel Culicis levior famaque feretur.
Posterius graviore sono tibi Musa loquetur
Nostra: dabunt cum securos mihi tempora fructus:
Ut tibi digna tuo poliantur carmina sensu.

Latonæ magnique decus Jovis aurea proles,
Phoebus, erit nostri princeps et carminis auctor,
Et recinente lyra fautor: sive educat illum

10

humili, ut stylus conveniat materiæ. Et proludens quidem Ms. Pithoei habebat, sed quo sensu? an pro, ludens? Quanto vero melius per ludum: cui ascriptum forte glossema (pro ludens) arripuit librarius Pithœani exemplaris. Notitia historia jungit Scaliger, ut sit pro historicæ, ut tot alia apud poëtas occurrunt. ducere vocem ut, ducere filum. Barthius Advers. xxx, 24, et xix,13 miro acumine Notitia pecudum voces legere suadebat. Sed nec hic nec in ceteris quicquam proficit. Heins. adducam vocem licet; ut sit adducere vocem, contrarium remittere. Mihi quidem de hoc loco ita videtur. Cum totum hoc exordium satis jejunum sit, interpolatum quoque illud est a v. 3 ad 7, in quibus nihil est, quod non ineptum versificatorem redoleat. Nec tamen interpolatio profecta ab una manu: nam vs. 5 ab homine, inscito prorsus, infertus videtur; a doctiore vss. 3. 4 Lusimus: hæc propter Culicis sint carmina dicta, Omnis ut historia per ludum consonet ordo; h. e. Cum lusus hoc esse. debeat carmen, nomen quoque imposui ludicrum Culicis, ut omnis historia ordo, h. tota narratio, consonet per ludum, h. ludicra sit, ipso quoque titulo. His ascripsit indoctus homo barbare versu 5 prorsus ejiciendo: Notitiam ducunt voces: pro: dant voces, nomina, tituli, notitiam, scil. rei, quæ tractatur. Hæc prave scripta ab aliis: Notitia ducù voces; unde vulgaris lectio enata; hinc ex seqq. expletus versus: licet invidus adsit. Dubito vero omnino, an ante versum 41 quicquam sit, quod a Marone profectum esse dixeris.-7. feratur mavult Scalig. et Heins.-8. Post erit, ut grav.-loquatur emendat Heinsius. Posterius tamen apud Lucret. quoque occurrit. g. sono Musaque Ms. Helmst.-9. Dicta Voss. dabunt cum securos mihi tempora fructus. Invita Minerva scriptus versus. Significare voluit fructus ingenii, studii, otii; quibus conveniret maturos; quod et Heins. conj. dabunt cum maturos mihi (veľ sua) tempora fructus. Nisi forte scriptum fuit: securos portus; sic secessus et otia Musarum contubernio exacta appellant poëtæ.-10. Ut te d. suo Voss. Ut mihi cod. Kæleri; sed tibi in margine. digna tuo a Bembo emendatum. Vulgo: dignato. digna nato spoliantur Petav, d. suos poliant ut Voss., unde Et tibi digna suos poliant ut carmina census em. Heins., ut census sit ut Quintil. Decl. XIII, 9 vagari tu nolles apes, in opus exire, et ad quotidianum censum laboris assidui non detrectare militiam? Verum nihil in his est, quod sponte fluere dixeris.-11. Scabra verborum junctura: cui succurri poterat: Latona decus, et magni Jovis aurea proles; vel Latona magnum decus, et Jovis aurea proles. Heins. em. L. magnique adeo Jovis. Idem: " Jovis decus scripti. Lege Jovis genus." Pompon, Sabin. laudat: Latona et Jovis a. p.-12. 13, Languent hæc, sed poëtæ forte culpa. Phœbus erit; quidni Phoebus adest. recanente Scaliger e libb. reponi vult. Atque canente Kæl. Ms., sed et reçinente in marg. educet Ms. Helmstad.

NOTE

13 Educat, debet esse pro tenet, habet; ut nutrire, τpépew, pépßeσeal. vid. Var. Lect. Alma Chimæreo Xan

thus perfusa liquore. Xanthus urbs Lycia, Apollini sacra, cum tota Lycia; nec multum aberat Latonæ templum,

« PreviousContinue »