Quinti Horatii Flacci Opera omnia

Front Cover
Harper, 1876 - Latin poetry - 211 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 205 - Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum. Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi : Si plausoris eges aulaea manentis et usque Sessuri, donee cantor, ' Vos plaudite,' dicat, 155 Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Page 118 - in me iacis ? est auctor quis denique eorum 80 vixi cum quibus? absentem qui rodit amicum, qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, commissa tacere qui nequit, hie niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Page 90 - BEATUS ille, qui procul negotiis, Ut prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis, Solutus omni fenore, Neque excitatur classico miles truci, Neque horret iratum mare, Forumque vitat et superba civium Potentiorum limina.
Page 211 - Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones ; Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet.
Page 161 - Lare tuter, nullius addictus iurare in verba magistri, quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 15 nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles ; nunc in Aristippi furtim praecepta relabor et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Page 191 - Torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem, Mox etiam pectus praeceptis format amicis, Asperitatis et invidiae corrector et irae: Recte facta refert, orientia tempora notis 130 Instruit exemplis, iuopem solatur et aegrum. Castis cum pueris ignara puella mariti Disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
Page 87 - Alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius.
Page 152 - Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret. auctius atque di melius fecere. bene est. nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis-.
Page 10 - Tu ne quaesieris, scire nefas, quern mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoe, nee Babylonios Tentaris numeros. Ut melius quidquid erit pati, Seu plures hiemes seu tribuit Juppiter ultimam, Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida Aetas. Carpe diem, quam minimum credula postero.
Page 79 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.

Bibliographic information