Page images
PDF
EPUB

746

Nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.
Æneas mortem contra, præsensque minatur
Exitium, si quisquam adeat; terretque trementes,
Excisurum urbem minitans, et saucius instat.
Quinque orbes explent cursu, totidemque retexunt
Huc illuc. Neque enim levia aut ludicra petuntur
Præmia; sed Turni de vitâ et sanguine certant.
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
Hic steterat, nautis olim venerabile lignum;
Servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo, et votas suspendere vestes.
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Æneæ stabat: huc impetus illam
Detulerat, fixam et lenta in radice tenebat.
Incubuit voluitque manu convellere ferrum
Dardanides, teloque sequi, quem prendere cursu
Non poterat.

Tum vero amens formidine Turnus,
" Faune, precor, miserere," inquit; "tuque optima ferrum
Terra tene: colui vestros si semper honores,
Quos contra Æneadæ bello fecere profanos."
Dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit.
Namque diu luctans, lentoque in stirpe moratus,
Viribus haud ullis valuit discludere morsus
Roboris Æneas. Dum nititur acer, et instat,
Rursus in aurigæ faciem mutata Metisci
Procurrit, fratrique ensem dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci Nymphæ indignata licere
Accessit, telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
Adsistunt contra certamine Martis anheli.

Junonem interea Rex omnipotentis Olympi
Alloquitur, fulva

pugnas

de nube tuentem : Quæ jam finis erit, conjux ? quid denique restat ? Indigetem Ænean scis ipsa, et scire fateris, Deberi cælo, fatisque ad sidera tolli. Quid struis ? aut qua spe gelidis in nubibus hæres ? Mortalin' decuit violari vulnere divum ? Aut ensem-quid enim sine te Juturna valeret ? Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis ? Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris; Nec te tantus edat tacitam dolor; et mihi curæ Sæpe tuo dulci tristes ex ore recursent. Ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis Trojanos potuisti; infandum accendere bellum,

[ocr errors]

Deformare domum, et luctu miscere hymenæos :
Ulterius tentare veto.” Sic Jupiter orsus ;
Sic dea submisso contra Saturnia vultu :
“Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Jupiter : et Turnum et terras invita reliqui.
Nec tu me aëria solam nunc sede videres
Digna indigna pati; sed flammis cincta sub ipsam
Starem aciem, traheremque inimica in prælia Teucros.
Juturnam misero, fateor, succurrere fratri
Suasi, et pro vita majora audere probavi;
Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum ;
Adjuro Stygii caput implacabile fontis,
Una superstitio superis quæ redditta divis.
Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
Pro Latio obtestor, pro majestate tuorum :
Quum jam connubiis pacem felicibus, esto,
Component, quum jam leges et fodera jungent:
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri jubeas, Teucrosque vocari ;
Aut vocem mutare viros, aut vertere vestes.
Sit Latium, sint Albani per sæcula reges ;

[graphic][subsumed][ocr errors][ocr errors]

Sit Romana potens Itala virtute propago; Occidit, occideritque sinas cum nomine Troja."

Olli subridens hominum rerumque repertor : “ Et germana Jovis, Saturnique altera proles, Irarum tantos volvis sub pectore fluctus ? Verum age, et inceptum frustra submitte furorem. Do, quod vis; et me victusque volensque remitto. Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt; Utque est, nomen erit; commixti corpore tantum Subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum Adjiciam, faciamque omnes uno ore Latinos. Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, Supra homines, supra ire deos pietate videbis ; Nec gens ulla tuos

æque

celebrabit honores.” Annuit his Juno, et mentem lætata retorsit. Interea excedit cælo, nubemque reliquit.

His actis, aliud Genitor secum ipse volutat, Juturnamque parat fratris dimittere ab armis. Dicuntur geminæ pestes cognomine Diræ, Quas et Tartaream Nox intempesta Megæram Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit Serpentum spiris, ventosasque addidit alas. Hæ Jovis ad solium, sævique in limine regis, Apparent, acuuntque metum mortalibus ægris, Si quando letum horrificum morbosque deum rex Molitur, meritas aut bello territat urbes. Harum unam celerem demisit ab æthere summo Jupiter, inque omen Juturnæ occurrere jussit. Illa volat, celerique ad terram turbine fertur: Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, Armatam sævi Parthus quam felle veneni, Parthus, sive Cydon, telum immedicabile, torsit, Stridens et celeres incognita transilit umbras. Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit. Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, Alitis in parvæ subitam collecta figuram, Quæ quondam in bustis aut culminibus desertis Nocte sedens serum canit importuna per umbras ; Hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora Fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis. Illi membra novus solvit formidine torpor; Arrectæque horrore comæ, et vox faucibus hæsit. At procul ut Dira stridorem agnovit et alas, Infelix crines scindit Juturna solutos, Unguibus ora soror fædans, et pectora pugnis :

Quid nunc te tua, Turne, potest germana juvare ? Aut quid jam duræ superat mihi ? qua

tibi lucem Arte morer ? talin' possum me opponere monstro ?

7

66

[ocr errors]

Jam jam linquo acies. Ne me terrete timentem,
Obscenæ volucres; alarum verbera nosco,
Letalemque sonum ; nec fallunt jussa superba
Magnanimi Jovis. Hæc pro virginitate reponit ?
Quo vitam dedit æternam ? cur mortis ademta est
Conditio ? possem tantos finire dolores
Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
Immortalis ego ? aut quidquam mihi dulce meorum
Te sine, frater, erit ? O quæ satis alta dehiscat
Terra mihi, manesque deam demittat ad imos ?
Tantum effata, caput glauco contexit amictu
Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.
Æneas instat contra, telumque coruscat

88
Ingens arboreum, et sævo sic pectore fatur:
“Quæ nunc deinde mora est ? aut quid jam, Turne, retractas ?
Non cursu, sævis certandum est cominus armis.
Verte omnes tete in facies ; et contrahe, quidquid
Sive animis sive arte vales ; opta ardua pennis
Astra sequi, clausumve cava te condere terra.”
Ille caput quassans :

“Non me tua fervida terrent
Dicta, ferox; di me terrent, et Jupiter hostis."
Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat,
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis;
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus :
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens, et cursu concitus heros.
Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem,
Tollentemve manu saxumque immane moventem:
Genua labant; gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, nec pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus ægri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notæ
Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur :
Sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem,
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit;
Nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt, aurigamve sororem.
Cunctanti telum Æneas fatale coruscat,
Sortitus fortunam oculis; et corpore toto

Eminus intorquet. Murali concita nunquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
Loricæ, et clipei extremos septemplicis orbes ;
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli

, totusque remugit
Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt.
Ille humilis supplexque oculos dextramque precantem
Protendens, “ Equidem merui, nec deprecor," inquit;
“Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis
Tangere cura potest, oro—fuit et tibi talis
Anchises genitor-Dauni miserere senectæ ;
Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
Redde meis. Vicisti; et victum tendere palmas
Ausonii videre; tua est Lavinia conjux ;
Ulterius ne tende odiis.” Stetit acer in armis
Æneas, volvens oculos, dextramque repressit;
Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo
Cæperat: infelix humero quum apparuit alto
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri; victum quem

vulnere Turnus
Straverat atque humeris inimicum insigne gerebat.
Ille, oculis postquam sævi monumenta doloris
Exuviasque hausit, furiis accensus, et ira
Terribilis : “ Tune hinc spoliis indute meorum
Eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
Immolat, et pænam scelerato ex sanguine sumit.”
Hoc dicens, ferrum adverso sub pectore condit
Fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
« PreviousContinue »