Page images
PDF
EPUB
[graphic]

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit.
Eneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
Præcipitant curæ, turbataque funere mens est,
Vota deum primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias; tibi, magne, tropæum,
Bellipotens aptat rorantes sanguine cristas,
Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis: clipeumque ex ære sinistræ
Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantes:
"Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
Quod superest; hæc sunt spolia, et de rege superbo
Primitiæ; manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate animis, et spe præsumite bellum,
Ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
Annuerint superi pubemque educere castris,

Impediat, segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhumataque corpora terræ
Mandemus: qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite," ait; "egregias animas, quæ sanguine nobis
Hanc patriam peperere suo, decorate supremis
Muneribus; mæstamque Evandri primus ad urbem
Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo."

Sic ait illacrimans, recipitque ad limina gressum:

[graphic][subsumed][subsumed]

Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes
Servabat senior, qui Parrhasio Evandro
Armiger ante fuit; sed non felicibus æque
Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
Circum omnis famulumque manus Trojanaque turba
Et mæstum Iliades crinem de more solutæ.
Ut vero Æneas foribus sese intulit altis,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, mæstoque immugit regia luctu.
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
Ut vidit, levique patens in pectore vulnus
Cuspidis Ausoniæ, lacrimis ita fatur obortis :
"Tene," inquit, "miserande puer, quum læta veniret,
Invidit fortuna mihi, ne regna videres

Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ?
Non hæc Evandro de te promissa parenti

Discedens dederam : quum me complexus euntem
Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret
Acres esse viros, cum dura prælia gente.

Et nunc ille quidem spe multum captus inani
Fors et vota facit, cumulatque altaria donis ;
Nos juvenem exanimum, et nil jam cœlestibus ullis
Debentem, vano mæsti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis!

Hi nostri reditus, exspectatique triumphi?
Hæc mea magna fides? At non, Evandre, pudendis
Vulneribus pulsum aspicies: nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum
Præsidium Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!"
Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus
Imperat, et toto lectos ex agmine mittit
Mille viros, qui supremum comitentur honorem,
Intersintque patris lacrimis: solatia luctus
Exigua ingentis, misero sed debita patri.
Haud segnes alii crates et molle feretrum
Arbuteis texunt virgis et vimine querno,
Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hic juvenem agresti sublimem stramine ponunt;
Qualem virgineo demessum pollice florem
Seu mollis violæ, seu languentis hyacinthi,
Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit;
Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.
Tunc geminas vestes auroque ostroque rigentes

Extulit Eneas, quas illi læta laborum
Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido

Fecerat, et tenui telas discreverat auro.
Harum unam juveni supremum mæstus honorem
Induit, arsurasque comas obnubit amictu;
Multaque præterea Laurentis præmia pugnæ
Aggerat, et longo prædam jubet ordine duci.
Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.
Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
Inferias, caso sparsuros sanguine flammam;
Indutosque jubet truncos hostilibus armis
Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi.
Ducitur infelix ævo confectus Acœtes,
Pectora nunc fœdans pugnis, nunc unguibus ora;
Sternitur, et toto projectus corpore terræ.
Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
Post bellator equus, positis insignibus, Æthon
It lacrimans, guttisque humectat grandibus ora.
Hastam alii galeamque ferunt; nam cetera Turnus
Victor habet. Tum mæsta phalanx Teucrique sequuntur,
Tyrrhenique duces, et versis Arcades armis."
Postquam omnis longe comitum processerat ordo,
Substitit Æneas, gemituque hæc addidit alto:
"Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
Fata vocant. Salve æternum mihi, maxime Palla,
Eternumque vale." Nec plura effatus ad altos
Tendebat muros, gressumque in castra ferebat.
Jamque oratores aderant ex urbe Latina,
Velati ramis oleæ, veniamque rogantes:
Corpora, per campos ferro quæ fusa jacebant,
Redderet, ac tumulo sineret succedere terræ ;
Nullum cum victis certamen et æthere cassis ;
Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
Quos bonus Eneas, haud aspernanda precantes,
Prosequitur venia, et verbis hæc insuper addit:
"Quænam vos tanto fortuna indigna, Latini,
Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
Pacem me exanimis et Martis sorte peremtis
Oratis? equidem et vivis concedere vellem.
Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent;
Nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
Hospitia, et Turni potius se credidit armis.
Equius huic Turnum fuerat se opponere morti.
Si bellum finire manu, si pellere Teucros
Apparat, his mecum decuit concurrere telis;
Vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem."
Dixerat Æneas. Olli obstupuere silentes;

?

;

Conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
Infensus juveni Turno sic ore vicissim
Orsa refert: "O fama ingens, ingentior armis,
Vir Trojane, quibus cœlo te laudibus æquem
Justitiæne prius mirer, belline laborum ?
Nos vero hæc patriam grati referemus ad urbem
Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino
Jungemus regi. Quærat sibi fœdera Turnus.
Quin et fatales murorum atollere moles,
Saxaque subvectare humeris Trojana juvabit."
Dixerat hæc, unoque omnes eadem ore fremebant.
Bis senos pepigere dies, et pace sequestra
Per silvas Teucri, mixtique impune Latini,
Erravere jugis. Ferro sonat icta bipenni
Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus;
Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum,
Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

Et jam Fama volans, tanti prænuncia luctus,
Evandrum Evandrique domos et moenia complet,
Quæ modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere, et de more vetusto
Funereas rapuere faces. Lucet via longo
Ordine flammarum, et late discriminat agros.
Contra turba Phrygum veniens plangentia jungunt
Agmina. Quæ postquam matres succedere tectis
Viderunt, mæstam incendunt clamoribus urbem.
At non Evandrum potis est vis ulla tenere ;
Sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto
Procubuit super, atque hæret lacrimansque gemensque,
Et via vix tandem voci laxata dolore est :

"Non hæc, o Palla, dederas promissa parenti.
Cautius ut sævo velles te credere Marti!

Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis,
Et prædulce decus primo certamine posset.
Primitiæ juvenis misera! bellique propinqui
Dura rudimenta! et nulli exaudita deorum
Vota precesque mex! tuque, o sanctissima conjux,
Felix morte tua, neque in hunc servata dolorem!
Contra ego vivendo vici mea fata, superstes
Restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
Obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem,
Atque hæc pompa domum me, non Pallanta, referret!
Nec vos arguerim, Teucri, nec fœdera, nec quas
Junximus hospitio dextras; sors ista senecta
Debita erat nostræ. Quod si immatura manebat

« PreviousContinue »