Page images
PDF
EPUB

Dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira
Lustrat Aventini montem; ter saxea tentat
Limina nequidquam; ter fessus valle resedit.

[graphic][subsumed][subsumed]

Stabat acuta silex, præcisis undique saxis
Speluncæ dorso insurgens, altissima visu;
Dirarum nidis domus opportuna volucrum.
Hanc, ut prona jugo lævum incumbebat ad amnem,
Dexter in adversum nitens concussit, et imis
Avulsam solvit radicibus; inde repente
Impulit: impulsu quo maximus insonat æther;
Dissultant ripæ, refluitque exterritus amnis.
At specus et Caci detecta apparuit ingens
Regia, et umbrosa penitus patuere cavernæ :
Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens

Infernas reseret sedes, et regna recludat
Pallida, dis invisa; superque immane barathrum
Cernatur, trepidentque immisso lumine manes.
Ergo insperata deprensum in luce repente,
Inclusumque cavo saxo, atque insueta rudentem,
Desuper Alcides telis premit, omniaque arma
Advocat, et ramis vastisque molaribus instat.
Ille autem, neque enim fuga jam super ulla pericli,
Faucibus ingentem fumum, mirabile dictu,
Evomit, involvitque domum caligine cæca,
Prospectum eripiens oculis; glomeratque sub antro
Fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
Non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem
Præcipiti injecit saltu, qua plurimus undam
Fumus agit, nebulaque ingens specus æstuat atra.
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
Corripit in nodum complexus, et angit inhærens
Elisos oculos, et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revulsis,
Abstractæque boves abjuratæque rapinæ
Cœlo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
Protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
Terribiles oculos, vultum, villosaque sætis
Pectora semiferi, atque exstinctos faucibus ignes.
Ex illo celebratus honos, lætique minores
Servavere diem, primusque Potitius auctor,
Et domus Herculei custos Pinaria sacri.

[Hanc aram luco statuit, quæ Maxima semper
Dicetur nobis, et erit quæ maxima semper.]
Quare agite, o juvenes, tantarum in munere laudum
Cingite fronde comas, et pocula porgite dextris,
Communemque vocate deum, et date vina volentes."
Dixerat: Herculeâ bicolor quum populus umbra
Velavitque comas, foliisque innexa pependit,
Et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes
In mensam læti libant, divosque precantur.

Devexo interea propior fit Vesper Olympo.
Jamque sacerdotes primusque Potitius ibant
Pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
[Instaurant epulas, et mensæ grata secundæ
Dona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras.]
Tum Salii ad cantus incensa altaria circum
Populeis adsunt evincti tempora ramis;

Hic juvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima novercæ Monstra manu geminosque premens eliserit anguis;

Ut bello egregias idem disjecerit urbes,
Trojamque Echaliamque; ut duros mille labores
Rege sub Eurystheo, fatis Junonis iniquæ,
Pertulerit. "Tu nubigenas, invicte, bimembres
Hylæumque Pholumque manu tu Cresia mactas
Prodigia, et vastum Ñemia sub rupe leonem.
Te Stygii tremuere lacus, te janitor Orci
Ossa super recubans antro semesa cruento;
Nec te ullæ facies, non terruit ipse Typhous
Arduus arma tenens; non te rationis egentem
Lernæus turba capitum circumstetit anguis.
Salve, vera Jovis proles, decus addite divis;
Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo."
Talia carminibus celebrant: super omnia Caci
Speluncam adjiciunt, spirantemque ignibus ipsum
Consonat omne nemus strepitu, collesque resultant.
Exin se cuncti divinis rebus ad urbem
Perfectis referunt. Ibat rex obsitus ævo,
Et comitem Ænean juxta natumque tenebat
Ingrediens, varioque viam sermone levabat.
Miratur, facilesque oculos fert omnia circum
Eneas, capiturque locis; et singula lætus
Exquiritque auditque virum monumenta priorum.
Tum rex Evandrus, Romanæ conditor arcis:
"Hæc nemora indigenæ Fauni Nymphæque tenebant,
Gensque virum truncis et duro robore nata:

Queis neque mos neque cultus erat; nec jungere tauros,
Aut componere opes norant, aut parcere parto:
Sed rami atque asper victu venatus alebat.
Primus ab ætherio venit Saturnus Olympo,
Arma Jovis fugiens et regnis exsul ademtis.
Is genus indocile ac dispersum montibus altis
Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari
Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.

Aurea quæ perhibent, illo sub rege fuerunt the lente
Sæcula: sic placida populos in pace regebat;
Deterior donec paulatim ac decolor ætas
Et belli rabies et amor successit habendi.
Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanæ ;
Sæpius et nomen posuit Saturnia tellus.
Tum reges, asperque immani corpore Thy bris,
A quo post Itali fluvium cognomine Thy brim
Diximus; amisit verum vetus Albula nomen.
Me pulsum patria, pelagique extrema sequentem,
Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
His posuere locis; matrisque egere tremenda

Carmentis nymphæ monita, et deus auctor Apollo.
Vix ea dicta; dehinc progressus monstrat et aram,
Et Carmentalem Romano nomine portam

Quam memorant, nymphæ priscum Carmentis honorem
Vatis fatidica: cecinit quæ prima futuros
Eneadas magnos et nobile Pallanteum.

a

Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Asylum
Retulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
Parrhasio dictum Panos de more Lycæi.
Nec non et sacri monstrat nemus Argileti,
Testaturque locum, et letum docet hospitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,

[ocr errors]
[graphic][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

Aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
Jam tum religio pavidos terrebat agrestes

Dira loci; jam tum silvam saxumque tremebant.
Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem-
Quis deus, incertum est-habitat deus; Arcades ipsum

[graphic][graphic][subsumed][merged small][subsumed][merged small][subsumed]

Credunt se vidisse Jovem, quum sæpe nigrantem
Ægida concuteret dextra nimbosque cieret.
Hæc duo præterea disjectis oppida muris,
Reliquias veterumque vides monumenta virorum.

[ocr errors]

h

Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem :
Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'
Talibus inter se dictis ad tecta subibant
Pauperis Evandri, passimque armenta videbant
Romanoque foro et lautis mugire Carinis.

[ocr errors]

Ut ventum ad sedes, Hæc," inquit, "limina victor
Alcides subiit; hæc illum regia cepit.

Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum
Finge deo: rebusque veni non asper egenis."

Dixit, et angusti subter fastigia tecti
Ingentem Ænean duxit, stratisque locavit
Effultum foliis et pelle Libystidis ursæ.

Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur alis.

At Venus haud animo nequidquam exterrita mater,
Laurentumque minis et duro mota tumultu,
Vulcanum alloquitur, thalamoque hæc conjugis aureo

Incipit, et dictis divinum aspirat amorem :
"Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
Debita casurasque inimicis ignibus arces,
Non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
Artis opisque tuæ ; nec te, carissime conjux,
Incassumve tuos volui exercere labores :
Quamvis et Priami deberem plurima natis,
Et durum Æneæ flevissem sæpe laborem.
Nunc Jovis imperiis Rutulorum constitit oris:
Ergo eadem supplex venio, et sanctum mihi numen
Arma rogo, genetrix nato. Te filia Nerei,
Te potuit lacrimis Tithonia flectere conjux.
Aspice, qui coëant populi, quæ moenia clausis

369

« PreviousContinue »