Dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira Lustrat Aventini montem; ter saxea tentat Limina nequidquam; ter fessus valle resedit.
Stabat acuta silex, præcisis undique saxis Speluncæ dorso insurgens, altissima visu; Dirarum nidis domus opportuna volucrum. Hanc, ut prona jugo lævum incumbebat ad amnem, Dexter in adversum nitens concussit, et imis Avulsam solvit radicibus; inde repente Impulit: impulsu quo maximus insonat æther; Dissultant ripæ, refluitque exterritus amnis. At specus et Caci detecta apparuit ingens Regia, et umbrosa penitus patuere cavernæ : Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens
Infernas reseret sedes, et regna recludat Pallida, dis invisa; superque immane barathrum Cernatur, trepidentque immisso lumine manes. Ergo insperata deprensum in luce repente, Inclusumque cavo saxo, atque insueta rudentem, Desuper Alcides telis premit, omniaque arma Advocat, et ramis vastisque molaribus instat. Ille autem, neque enim fuga jam super ulla pericli, Faucibus ingentem fumum, mirabile dictu, Evomit, involvitque domum caligine cæca, Prospectum eripiens oculis; glomeratque sub antro Fumiferam noctem commixtis igne tenebris. Non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem Præcipiti injecit saltu, qua plurimus undam Fumus agit, nebulaque ingens specus æstuat atra. Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem Corripit in nodum complexus, et angit inhærens Elisos oculos, et siccum sanguine guttur. Panditur extemplo foribus domus atra revulsis, Abstractæque boves abjuratæque rapinæ Cœlo ostenduntur, pedibusque informe cadaver Protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo Terribiles oculos, vultum, villosaque sætis Pectora semiferi, atque exstinctos faucibus ignes. Ex illo celebratus honos, lætique minores Servavere diem, primusque Potitius auctor, Et domus Herculei custos Pinaria sacri.
[Hanc aram luco statuit, quæ Maxima semper Dicetur nobis, et erit quæ maxima semper.] Quare agite, o juvenes, tantarum in munere laudum Cingite fronde comas, et pocula porgite dextris, Communemque vocate deum, et date vina volentes." Dixerat: Herculeâ bicolor quum populus umbra Velavitque comas, foliisque innexa pependit, Et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes In mensam læti libant, divosque precantur.
Devexo interea propior fit Vesper Olympo. Jamque sacerdotes primusque Potitius ibant Pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. [Instaurant epulas, et mensæ grata secundæ Dona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras.] Tum Salii ad cantus incensa altaria circum Populeis adsunt evincti tempora ramis;
Hic juvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima novercæ Monstra manu geminosque premens eliserit anguis;
Ut bello egregias idem disjecerit urbes, Trojamque Echaliamque; ut duros mille labores Rege sub Eurystheo, fatis Junonis iniquæ, Pertulerit. "Tu nubigenas, invicte, bimembres Hylæumque Pholumque manu tu Cresia mactas Prodigia, et vastum Ñemia sub rupe leonem. Te Stygii tremuere lacus, te janitor Orci Ossa super recubans antro semesa cruento; Nec te ullæ facies, non terruit ipse Typhous Arduus arma tenens; non te rationis egentem Lernæus turba capitum circumstetit anguis. Salve, vera Jovis proles, decus addite divis; Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo." Talia carminibus celebrant: super omnia Caci Speluncam adjiciunt, spirantemque ignibus ipsum Consonat omne nemus strepitu, collesque resultant. Exin se cuncti divinis rebus ad urbem Perfectis referunt. Ibat rex obsitus ævo, Et comitem Ænean juxta natumque tenebat Ingrediens, varioque viam sermone levabat. Miratur, facilesque oculos fert omnia circum Eneas, capiturque locis; et singula lætus Exquiritque auditque virum monumenta priorum. Tum rex Evandrus, Romanæ conditor arcis: "Hæc nemora indigenæ Fauni Nymphæque tenebant, Gensque virum truncis et duro robore nata:
Queis neque mos neque cultus erat; nec jungere tauros, Aut componere opes norant, aut parcere parto: Sed rami atque asper victu venatus alebat. Primus ab ætherio venit Saturnus Olympo, Arma Jovis fugiens et regnis exsul ademtis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Aurea quæ perhibent, illo sub rege fuerunt the lente Sæcula: sic placida populos in pace regebat; Deterior donec paulatim ac decolor ætas Et belli rabies et amor successit habendi. Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanæ ; Sæpius et nomen posuit Saturnia tellus. Tum reges, asperque immani corpore Thy bris, A quo post Itali fluvium cognomine Thy brim Diximus; amisit verum vetus Albula nomen. Me pulsum patria, pelagique extrema sequentem, Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum His posuere locis; matrisque egere tremenda
Carmentis nymphæ monita, et deus auctor Apollo. Vix ea dicta; dehinc progressus monstrat et aram, Et Carmentalem Romano nomine portam
Quam memorant, nymphæ priscum Carmentis honorem Vatis fatidica: cecinit quæ prima futuros Eneadas magnos et nobile Pallanteum.
Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Asylum Retulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycæi. Nec non et sacri monstrat nemus Argileti, Testaturque locum, et letum docet hospitis Argi. Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
Aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. Jam tum religio pavidos terrebat agrestes
Dira loci; jam tum silvam saxumque tremebant. Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem- Quis deus, incertum est-habitat deus; Arcades ipsum
Credunt se vidisse Jovem, quum sæpe nigrantem Ægida concuteret dextra nimbosque cieret. Hæc duo præterea disjectis oppida muris, Reliquias veterumque vides monumenta virorum.
Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem : Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.' Talibus inter se dictis ad tecta subibant Pauperis Evandri, passimque armenta videbant Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
Ut ventum ad sedes, Hæc," inquit, "limina victor Alcides subiit; hæc illum regia cepit.
Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum Finge deo: rebusque veni non asper egenis."
Dixit, et angusti subter fastigia tecti Ingentem Ænean duxit, stratisque locavit Effultum foliis et pelle Libystidis ursæ.
Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur alis.
At Venus haud animo nequidquam exterrita mater, Laurentumque minis et duro mota tumultu, Vulcanum alloquitur, thalamoque hæc conjugis aureo
Incipit, et dictis divinum aspirat amorem : "Dum bello Argolici vastabant Pergama reges Debita casurasque inimicis ignibus arces, Non ullum auxilium miseris, non arma rogavi Artis opisque tuæ ; nec te, carissime conjux, Incassumve tuos volui exercere labores : Quamvis et Priami deberem plurima natis, Et durum Æneæ flevissem sæpe laborem. Nunc Jovis imperiis Rutulorum constitit oris: Ergo eadem supplex venio, et sanctum mihi numen Arma rogo, genetrix nato. Te filia Nerei, Te potuit lacrimis Tithonia flectere conjux. Aspice, qui coëant populi, quæ moenia clausis
« PreviousContinue » |