Page images
PDF
EPUB

LIBER DUODECIMUS

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro inplacabilis ardet, attollitque animos. Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum, movet arma leo, gaudetque comantes excutiens cervice toros, fixumque latronis inpavidus frangit telum, et fremit ore cruento: haud secus accenso gliscit violentia Turno., tum sic adfatur regem, atque ita turbidus infit: 'nulla mora in Turno; nihil est, quod dicta re

tractent

ignavi Aeneadae, nec, quae pepigere, recusent.
congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
desertorem Asiae, sedeant spectentque Latini-
et solus ferro crimen commune refellam ;
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.'

ΙΟ

20

olli sedato respondit corde Latinus : 'o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci virtute exsuperas, tanto me inpensius aequum est consulere atque omnes metuentem expendere casus. sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta multa manu; nec non aurumque animusque Latino

est.

sunt aliae innuptac Latio et Laurentibus agris,

6

day had nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu sublatis aperire dolis; simul hoc animo hauri : me natam nulli veterum sociare procorum fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. victus amore tui, cognato sanguine victus, coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi : promissam eripui genero; arma inpia sumpsi. ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur bella, vides, quantos primus patiare labores. magna victi pugna vix urbe tuemur

bis

spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta

sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent. quo referor totiens? quae mentem insania mutat ? si Turno exstincto socios sum adscire paratus, cur non incolumi potius certamina tollo? quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te-fors dicta refutet !prodiderim, natam et conubia nostra petentem ? respice res bello varias; miserere parentis longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe dividit.' haudquaquam dictis violentia Turni flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo. ut primum fari potuit, sic institit ore :

30

40

'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro

me

deponas, letumque sinas pro laude pacisci.

et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
spargimus; et nostro sequitur de vulnere sanguis.
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
feminea tegat, et vanis sese occulat umbris.'
at regina, nova pugnae conterrita sorte,

flebat, et ardentem generum moritura tenebat :
Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
tangit honos animum,-spes tu nunc una, senectae
tu requies miserae; decus imperiumque Latini
te penes; in te omnis domus inclinata recumbit-
33 patiere.

50

unum oro desiste manum committere Teucris.
:
qui te cumque manent isto certamine casus,

бо

et me, Turne, manent; simul haec invisa relinquam lumina, nec generum Aenean captiva videbo.' accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem subiecit rubor, et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa: tales virgo dabat ore colores. illum turbat amor, figitque in virgine vultus : ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam : 'ne, quaeso, ne me lacrimis, neve omine tanto prosequere in duri certamina Martis euntem, o mater; neque enim Turno mora libera mortis. nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno haud placitura refer : cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis Aurora rubebit,

[ocr errors]

70

non Teucros agat in Rutulos-Teucrum arma quiescant,

et Rutuli—nostro dirimamus sanguine bellum; illo quaeratur coniunx Lavinia campo.'

[ocr errors]

haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit, poscit equos gaudetque tuens ante ora frementes, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, qui candore nives anteirent, cursibus auras. circumstant properi aurigae manibusque lacessunt pectora plausa cavis et colla comantia pectunt. ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris ; simul aptat habendo ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae; ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. exin, quae mediis ingenti adnixa columna aedibus adstabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem, 92 columnae.

80

90

vociferans: nunc, o numquam frustrata vocatus hasta meos, nunc tempus adest; te maximus Actor, te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus loricamque manu valida lacerare revulsam semiviri Phrygis et foedare in pulvere crines vibratos calido ferro murraque madentes.' his agitur furiis; totoque ardentis ab ore scintillae absistunt; oculis micat acribus ignis. mugitus veluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, arboris obnixus trunco, ventosque lacessit ictibus, aut sparsa ad pugnam proludit harena.. nec minus interea maternis saevus in armis Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, oblato gaudens componi foedere bellum. tum socios maestique metum solátur Iuli, fata docens, regique iubet responsa Latino certa referre viros et pacis dicere leges.*

[ocr errors]

postera vix summos spargebat lumine montes orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt solis equi lucemque elatis naribus efflant; campum ad certamen magnae sub moenibus urbis dimensi Rutulique viri Teucrique parabant, in medioque focos et dis communibus aras gramineas. alii fontemque ignemque ferebant, velati limo et verbena tempora vincti.. procedit legio Ausonidum, pilataque plenis agmina se fundunt portis. hinc Troïus omnis Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,

haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
pugna vocet. nec non mediis in milibus ipsi
ductores auro volitant ostroque superbi,

et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
defigunt tellure hastas et scuta reclinant.

104 aut irasci,

120 lino.

126 decori.

100

[ocr errors]

120

130

[ocr errors][ocr errors]

tum studio effusae matres et vulgus inermum invalidique senes turres ac tecta domorum obsedere; alii portis sublimibus adstant.

at Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur,tum neque nomen erat nec honos aut gloria montiprospiciens tumulo campum aspectabat et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini. extemplo Turni sic est adfata sororem,

diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet; hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro virginitate sacravit :halê

Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, scis, ut te cunctis unam, quaecumque Latinae magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, praetulerim, caelique libens in parte locarim":" disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. qua visa est fortuna pati Parcaeque sinebant cedere res Latio, Turnum et tua moenia texis nunc iuvenem inparibus video concurrere fatis, Parcarumque dies et vis inimica propinquat.

[ocr errors]

140

150

non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. tu pro germano si quid praesentius audes, perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.' vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit

terque quaterque manu pectus percussit honestum. non lacrimis hoc tempus,' ait Saturnia Iuno; adcelera, et fratrem, si quis modus, eripe morti; aut tu bella cie, conceptumque excute foedus. auctor ego audendi.' sic exhortata reliquit incertam et tristi turbatam vulnere mentis. interea reges, ingenti mole Latinus quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis, bina manu lato crispans hastilia ferro. hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, 142 carissima.

160

« PreviousContinue »