Ullo se tantum tellus iactabit alumno. de se spem avorum excitabit. Sic etiam Gr. ἐλπίσιν ἐπαίρειν. Romula tellus pro Romulea. Sic Romula gens ap. Hor. Od. IV, 5, 1. Cf. adnott. ad Aen. III, 602. 878. „Egregia inversio, dum post illa, neminem Romanorum cum ipso posse comparari, pergendum erat: non iactabit se tantum ullo alio alumno Roma nec pietate, nec fide, nec virtute." II. Heu pietas etc. i. e, Quid proderit pietas eius, fides, fortitudo? - priscamfidem a posteriorum temporum Romanis sacpe celebrari constat. Cf. v. c. Ter. Ad. III, 3, 89. homo antiqua virtute ac fide et Hor. C. Saec. 57. cum Aen. I, 292. 880. tulisset, si vitam longius producere ei licuisset. Ceterum cf. adnott. ad II, 136. 880 sqq. Comparant Hom. Od. IX, 49 sq. 882. armi hic latiore sensu positi pro lateribus equi, quae ab armis incipiunt; nam armi ipsi calcaribus non fodiuntur. 883. ,,Si qua [scil. via, ratione: vid. ad Ecl. IX, 14. et Aen. I, 676.] fata rumpas, si fatorum ordinem dissolvere, tam durum fatum effugere tibi liceat, tu ad M. Marcelli, b. Punico II. clari, nomen ac gloriam es perventurus. Nomen autem sub finem est memoratum, pleno jam erumpente animi affectu." H. Recte tamen, nisi fallor, Wagn. nobis suadet post v. 883. signum exclamandi ponere, ut sensus sit: utinam rumpas aliquo modo fata aspera! (Fata rumpere autem, ut apud Livium I, 42. Nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis.) Tum vero verba Tu Marcellus eris non spectant ad antiquum illum Marcellum (tu alter eris Marcellus), sed ad ipsum Octaviae filium, hoc sensu: tu, qui nunc hic versaris inter animas, aliquando ad superas auras rediturus, in terra eris MarcelVIRGIL. PARS II. ED. III. 880 885 lus ille, Augusti populique Romani deliciae. Quantopere igitur optandum, ut fata rumpas, ut praematuram mortem effugias! qualis quantusque vir tum demum fias! Sequentia autem cum antecedentibus sic cohaerent: At tibi non continget fata aspera rumpere, immo tenera aetate moriere (cf. v. 870.). Iustis igitur funebribus, quantum licet, hic defungar. Heyn. haec adnotat:,,Illa v. 884-886. Manibus date lilia cett. molliora forsan sunt, quam pro Anchisae herois persona et temporibus; Virgiliani potius aevi habenda talis luctus testandi elegantia. Sunt tamen per se pulcherrima" et Gossr. haec observat: ,,Summum animi affectum, qui tandem in verba Tu Marcellus eris erumpit, sequitur mollis lamentatio." Date (mihi) lilia spargam eadem fere ratione dictum, qua IV, 683. Date, vulnera lymphis abluam, ubi vid. adnott. 885. purpureos flores de rosis intelligit Thiel., quae saepe cum liliis coniungantur. Sed mire hoc dictum videtur: date mihi lilia, ego rosas spargam; quare purpureos flores de ipsis liliis accipiendum puto. Cf. adnott. ad Ecl. IX, 40. Aen. I, 591. et V, 79. cum Plin. XXI, 5. Est et rubens lilium, quod Graeci xoívov vocant; alii florem eius cynorrhodon. Sunt et purpurea lilia. De hoc flores spargendi more cf. Kirchmann. de funer. I, 11. Inde ap. Stat. Theb. VI, 58. sepulcrum est picturatus morituris floribus agger. Cf. etiam quae de coronatis tumulis mortuorum adnotavimus ad Aen. V, 79. Ceterum hunc locum ante oculos habuerunt Ambros. de obitu Valent. §. 56. Non ego floribus tumulum eius adspergam. Spargant alii plenis lilia calathis, et Sulpit. Sever. de Martino 22. Ac, licet inani munere, solum ipsum flore pur 42 Munere. Sic tota passim regione vagantur inani munere eo sensu, quo XI, 51. 52. [et Ovid. Met. II, 340., i. e. quod mortuum in vitam revocare non potest omninoque ab eo non sentitur.]" H. Hi potissimum versus quantopere commoverint Augustum, vix verbis exprimi posse narrant Grammatici. Cf. Schmid. ad Hor. Sat. II, 1, 246. 887. Sic, talia confabulantes. (Cf. etiam v. 898 sq.) Tumulum igitur, in quo antea steterant (v. 754.), iam deseruerunt. 888. Heyn. coniungit Aëris in campis, quod pro campis aëriis, i. e. caliginosis, positum putat, his verbis adiectis:,,Occurrit tamen hic nova difficultas, quum in Elysio caligo non esse debeat secundum v. 640. Scilicet ereptum iis est coelum nostrum, nam in inferis sunt, et habent aërem suum, aetherem illum purum ct apertum. Campi aëris, qui tali aëre pro coelo fruuntur;" et coll. Stat. Silv. V, 3, 286. Ite pii Manes Et monstrate nemus, quo nulla irrupit Erinnys, In quo falsa dies coeloque simillimus aether. Ruhk. tamen, cui etiam Gossr. adsentitur, rectius coniungere videtur, regione aëris, coll. supra II, 737. regione viarum. 891. Exin (quod respondet antecedenti postquam, ut III, 464. postquam dehinc, ibid. 450. quum deinde etc.: cf. etiam adnott. ad Aen. II, 391.) i. q. tum, post haec, ubi in narratione ad aliam rem transitur. Forma exin (quae non solum est poëtica: cf. Hand. Turs. II. p. 666., qui profert Ciceronis testimonium Or. 45, 154. dein etiam 890 895 saepe et exin pro deinde et exinde dicimus) poëta usus videtur, quia statim sequitur deinde. nova bella cum Laurentibus, i. e. Latinis, et Rutulis gerenda; nam quae sequuntur Laurentisque doces populos cett. dicta per inversionem pro: quae bella gerenda sint cum populis Laurentibus. De Laurento autem et Laurentibus vid. infra ad VIII, 71. et 371. Ceterum haec ante oculos habuit Ovidius Met. XIV, 118. sic scribens: (Aencas in Orco ab Anchisa) didicit quoque iura locorum, Quaeque novis essent adeunda pericula bellis. V. 893. iam adfuit III, 459., ubi vid. adnott. 894 sqq.,,Quum emittendus esset Aeneas e locis inferis porta alia, quam qua ingressus erat, incidit in duplices Somni portas, quibus veteres Somnia prodire luserunt. Fundus Odyss. XIX, 562 sqq. Somnia sedem habere in Orci vestibulo, supra vidimus v. 274. 282 sqq." H. Cf. etiam Hor. Od. III, 27, 41. ibique Interpp. Burm. Somni a Somnium deducere maluit, probante Lessingio in libro Wie die Alten den Tod gebildet haben p. 80. Sed somnus mittit somnia: vid. Ovid. Met. XI, 623. et cf. Lambin. ad Hor. Od. III, 27, 41. ab Iahn. laud. 895. veris umbris, i. e. veris somniis. Interdum enim mortuorum umbras somniantibus sese offerre, ut Furiarum loco poenas expetant (coll. Prop. IV, 7, 87.), easque esse has veras umbras, Heyn. memorat. 896. Wagn. verba candenti perfecta elephanto apposita censet voc. nitens, ut totus locus sic se habeat: altera cornea proptereaque obscurior, nitens altera, ut elephanto perfecta. De elephanto pro ebore posito vid. ad Geo. His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam III, 26. 897.,,Altera porta meliore quidem materia est, scil. ebore, sed ex ea Manes, h. e. inferi, mittunt ad coelum, ad homines, falsa insomnia: procedunt hac altera porta non ipsae umbrae, sed phantasmata umbrarum seu Larvae, Horatii Od. III, 27, 41. vana imago, quae porta fugit eburna, somnium ducens. Falsa igitur insomnia hic non sunt somnia fallentia, quae falsa rerum specie illudunt. Interpretatur locum Statius Silv. V, 3, 288." Haec fere Heyn. Wagn. confert Tib. II, 6, 37. Ne tibi neglecti mittant ́mala somnia Manes, Moestaque sopitae stet soror ante torum. Cf. etiam hac de re Mitscherl. ad Hor. Epod. V, 92 sqq. et Lobeckii Aglaoph. T. I. p. 302. De voc. insomnia vid. ad IV, 9. 898. His dictis. Peerlkamp., qui putat dictis aliquem prosequi nihil aliud significare posse, quam aliquem postremum salutare et certis quibusdam verbis compellatum dimittere, ideoque si his dictis a Virgilio scriptum esset, omnino requiri ipsa illa dicta, quibus Anchises usus fuisset, coni. Hic, ubi -- dictis, portaque emittit. Verum sane est his dictis non satis cohaerere cum prioribus, nam quae sit portarum ratio, poëta exponit, non Anchises; sed pertinent haec verba ad omnia illa, quae supranarrata sunt.-899.emittit. Quando hoc factum videatur, supra docuimus ad v. 535 sqq. 900. viam secat, τέμνει τὴν ὁδόν, viam sectam sequitur. Cf. Ovid. Am. II, 16, 15. Sil. II, 170. supra Aen. V, 298. 595. cum adnott. ad IV, 257. et X, 107. 901. Caieta (hic per prolepsin commemorata: vid. libri sequentis initium) Latii erat oppidum L millia passuum a Neapoli septemtrionem versus remotum, nunc Gaëta appellatum. Vid. Plin. III, 5, 9. Diod. IV, 56. Flor. I, 16. Amm. Marc. XXVIII, 22. alii. recto litore est optimorum Codd. lectio a Wagn. restituta, qui vulgatam recto limite inter -- pretamentum habet 900 verae lectionis quae significet: recta secundum litus via, et comparat infra VIII, 57. Ipse ego te ripis et recto flumine ducam, ct Liv. XXI, 31. Postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterrana Gal liae petit, qui tamen Livii locus minus huc quadrat. Ingratam autem eiusdem vocis repetitionem huic lectioni tuendae non obstarc, docet coll. locis VII, 853. 179 sq. VIII, 242 sq. 396 sq. Melius tamen huc referes eiusmodi locos, quales sunt Aen. II, 74 sqq. (ubi vid. adnott. ad v. 76.) III, 523. V, 385. etc.; nam sententiae sic cohaerent: se ad portum fert recto litore; Ancora iacitur; stant (igitur) litore puppes. Cf. etiam adnott. ad Ecl. VI, 16. et al. recto autem litore sane eadem ratione dictum, qua VIII, 57. recto flamine, i. c. recto fluminis cursu. 902. Eadem ratione, Homerum librum XI. Odysseae et Silium Punicorum librum XIV. finire, Pomp. Sabinus observat. Ceterum Peerlk. duo postremos huius libri versus, quos non solum omnes Codd. exhibent, sed etiam Ovid. Met. XIV, 120. sq. et 154 sq. videtur ante oculos habuisse, propter illam ipsam voc. litoris repetitionem et dictionem se fert recto litore, quae vix aliter, quam de itinere terra per ipsum litus facto intelligi possit, ideoque satis levibus de causis spurios censet. Paullo graviora sunt argumenta, quibus Gossr. hos versus oppugnat, sic iudicans:,,Haec prolepsis vix ferenda, si quae statim sequuntur 1. VII. considerantur. Quaerimus enim, cur iam appulerint ad Caietam, cur non usque ad Tiberim navigaverint? An ut possit ibi mori Aeneae nutrix? Iam quae sequuntur VII, 4 sqq. bene cum v. 899. iunguntur, mediis omissis. Et habemus exsequias Miseni, non Cajetac." Et sane negari nequit, hos ultimos libri versus esse inter eos, quos poëta haud dubie postea correxisset, si ipsi per fatum licuisset. |