Page images
PDF
EPUB

Dis quamquam geniti atque invicti viribus essent.
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit,
Ipsius a solio regis, traxitque trementem;
Hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.
Quae contra breviter fata est Amphrysia vates:
Nullae hic insidiae tales; absiste moveri;
Nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro
Aeternum latrans exsanguis terreat umbras,
Casta licet patrui servet Proserpina limen.

thoumque. Vid. infra ad v. 617 sq. 394. „Dis geniti, Theseus a Neptuno, Pirithous ab Iove. Vid. v. c. Iliad. XIV, 317 sq. et al. essent post quamquam positum, quia haec verba a cogitatione Charontis suspensa proferuntur; sensus est enim: quamquam sciebam et considerabam, eos dîs genitos

esse.

395

sq. ,,Fundus fabulae II. VIII, 367 sqq. Varie autem a poëtis tractatus fuit Herculis ad inferos descensus. Cf. v. c. II. V, 395 sqq. Apollod. II, 5, 12. et ibi not." H. Tartareum custodem, Cerberum. -manu. Vid. ad IV, 344. in vincla petivit, vinctum abducere cupivit. Eadem dicendi formula usus est Quinctil. Inst. VII, 1, 54. in iis controver sis, in quibus petuntur in vincula, qui parentes suos non alunt. 396. Comma post regis positum vulgo desideratur; Wakef. autem et Iahn., iure haerentes in Copula que quinto demum sententiae verbo adiuncta, (de qua re vid. adnott. ad Geo. I, 142. et IV, 22.) omisso post v. petivit Commate, ante traxitque incidunt; Wagn. denique, quem nos secuti sumus, et post petivit, et post regis interpunxit, ut verbis Ipsius a solio regis, quasi parenthetice interpositis, maior vis et gravitas conciliaretur. Ad utrumque autem pertinent, ad in vincla petivit non minus quam ad traxit. Ceterum Cerberus, conspecto Hercule, catenas ruperat et tremens ad Plutonis solium confugerat. Vid. Senec. Herc. Oet. 1600. coll. cum eiusd. Herc. fur. 804. 397. dominam, Séoлoivav, Heyn. proprie de Proserpina tamquam regina inferorum dictum putat; sed domina communis est omnium dearum appellatio. Vid. ad III, 438. Cave autem, ne cum Schellero in Lexico coniungas domi

395

400

na Ditis, i. e. uxor (άloxos déσnowa) Ditis, (de quo usu voc. domina cf. quos Obbar. laudat ad Hor. Ep. I, 2, 25. Vol. I. p. 152.); quum aperte vv. Ditis thalamo cohaereant. 398. Amphrysia vates est sacerdos ab Apolline artem vaticinandi edocta, qui ipse Amphrysius dicitur ab Amphryso flumine, de quo vid. ad Geo. III, 2. Heyn. hoc epitheton minus recte deducit ab Amphryso (?) s. Ambryso, Phocidis oppido in Delphorum vicicinia sito, ut Amphrysia sit i. q. Delphica; sed Stephani Byz. auctoritas, qua sola nititur opinio, Ambryso etiam Amphrysi nomen fuisse, non tanta est, ut illam explicationem extra dubitationem ponat. 399. absiste moveri, noli moveri, pelle iram et timorem. Eadem constructio minus usitata invenitur infra VIII, 403. XI, 408. et ap. Liv. XXXVI. 35, 4. 400 sqq.,,Nec, ne Cerberus abducatur, aut Proserpina rapiatur, verendum tibi est.“ H. · scil. per nos, per Aeneam. ianitor antro Prisc. VII, 10, 52. p. 757. P. exhibet ianitor orci, quod ex VIII, 296. huc translatum. Etiam Seneca Ep. 85. hos duos locos confudit et in unum contraxit. Stygius ianitor Cerberus etiam Silio III, 25. dicitur. 401. Aeternum pro: in aeternum. Vid. ad Geo. II, 400. Silius 1. 1. inde fecit antrum aeternum.

Licet,

Pro

terreat umbras. Peerlkamp. adnotavit, Senecam, Herc. fur. 783. sic scribentem: Hic saevus umbras territat Stygius canis, apud Virgilium fortasse legisse territet umbras; quod non statim crediderim. -402. patrui. Fuit, enim Proserpina Iovis et Cereris filia, ideoque Pluto eius patruus. ,,servet limen. Servat domum, limen, thalamum, ex veteri [imprimis Graecorum, apud quos Ruhkopfio ad

[ocr errors]

Troius Aeneas, pietate insignis et armis,
Ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
Si te nulla movet tantae pietatis imago,
At ramum hunc
aperit ramum, qui veste latebat
Agnoscas. Tumida ex ira tum corda residunt.
Nec plura his. Ille admirans venerabile donum
Fatalis virgae longo post tempore visum,
Caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat.
Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,

notante, mulieres zarázatoto et 9aλαμενόμεναι laudantur vivendi ratione, mulier casta, frugi, intra domum se continet, in publicum non prodit. Cf. inf. VII, 52. 53." H. Adde Geo. IV, 383. Peerlkamp. tamen, cui patrui limen servare ambiguum videtur, quum etiam significare possit:,,custodit Plutonem, ne adulterium commissurus egrediatur, aut amicas domum accipiat," (!) temere coni. patruo, quod cum casta vult coniungi, satis mire. 404. imas ad umbras. Epitheton imas exemplis illustravit Burm. ad Ovid. Met. IV, 444. Ad genitorem ad umbras. Repetitio Praepositionis non potest offendere, quum ad umbras nihil aliud significet, quam in Orcum. Cf. VII, 508. in medio in armis ibique adnott. 405. nulla, fortius quam non. Vid. ad Geo. I, 102. Aen. II, 583. IV, 232. al. pietatis imago, scil. animo obversans, cogitatio. Cf. v. c. Ovid. Met. VI, 586. et XIII, 546. poenae in imagine tota est. ibid. XI, 472. al. 406. At. Vid. de hoc usu Particulae post enuntiationes conditionales adnott. ad Geo. IV, 241. aperit ramum, nudat, ut III, 206.

[ocr errors]

[ocr errors]

-

407.

Viso ramo aurco Proserpinae destinato Charon statim placatur; quare Sibylla nihil praeterea addit. Tumida ex ira corda residunt. Residere a fluctibus maris et ventis ad animi affectus et cupiditates remittentes et defervescentes transfertur. Cf. Cic. Tusc. III, 12, 26. quum tumor animi resedisset. Liv. II, 29, 6. quum irae resedissent. Ovid. Met. VII, 76. pulsus resederat ardor cett. Ceterum haec poetae narrantis, non Sibyllae loquentis esse verba, pro quibus a quibusdam editoribus habentur, quis VIRGIL, PARS II. ED. III.

393.

[ocr errors]
[ocr errors]

-

405

410

que videt. ex ira, quum antea ira tumescerent. Vid. Hand. Turs. II. p. 642 sq. (qui etiam Graecorum usum dicendi comparat, velut Xen. Cyr. I, 4, 28. γελᾶν ἐκ τῶν πρόσθεν duzgówv) et cf. adnott. ad Geo. I, 408. Nec plura his, scil. Sibylla addit; quod Subiectum sententiae tam facile suppleri potest, ut omissio offendere non queat. Iahn. in priore edit. :,,Fortasse totus locus sic rectius legatur: residunt, Nec plura his ille (scil. regerit): admirans cett.; quod recte improbat Wagn., simul reiiciens Censoris Ienensis sententiam, qui Diar. Lit. 1827. Suppl. 94. p. 366., coniungens quidem ille admirans, nihilominus etiam vv. Nec plura his ad Charontem spectare statuerit. Iahnii autem ratio mihi displicet primum ob Pronomen ille magna tum vi in fine sententiae positum, quum tamen nulla adsit oppositio; deinde ob voc. his, ad quod quisque suppleat necesse est addit, non illud regerit, quod Iahn. vult intelligi. Quod intelligens Iahn. in altera edit. nobiscum facit, ad Nec plura ille supplens:,,dicta sunt. vel a Charonte vel a Sibylla." Peerlkamp. hos duos versus sic contrahendos censet: Agnoscas: ille admirans venerabile donum, cetera ab interpolatore aliquo adiecta statuens. 409. fatalis virgae, quam nemo decerpere poterat, nisi cui fato concessum erat; vid. supr. v. 146 sq. longo post tempore: igitur Hercules et Theseus cum ramo aureo venerant." H. - 410. caerulea puppis, eadem quae v. 303. ferruginea cymba. Cf. etiam adnott. ad V, 819. 411. alias animas.

Quum antea animae (umbrae) nondum sint commemoratae, sed umbrae, quae iam cymbam occupaverant, opponan

38

Deturbat, laxatque foros; simul accipit alveo
Ingentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba
Sutilis, et multam accepit rimosa paludem.
Tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque
Informi limo glaucaque exponit in ulva.

Cerberus haec ingens latratu regna trifauci

tur tantum Aeneae adhuc vivo, aliae hoc loco ex notissimo illo Graecorum usu explicandum, ex quo v. c. dixerunt οὐ χόρτος οὐδὲ ἄλλο δένδρον, βοῦς καὶ ἄλλα πρόβατα et similia. (Cf. Heindorf. ad Plat. Phaed. §. 137. p. 234. Bornem. ad Xen. Anab. I, 5, 5. Poppo ad eiusd Cyr. III, 2, 18. Boeckh. ad Plat. Min. p. 146. Erfurdt. ad Soph. Oed. R. 5. Passow. ad Parthen. p. 50. Müller. de var. rebus Gramm. I. p. 38. alii.) Locus igitur sic explicandus: Ut Aeneam recipere possit, alios (ceteros: vid. ad V, 834.) omnes, scil. animas, quae iam sedebant, deturbat. Ex Latinis illum Graecorum usum imprimis imitatur Livius; ut IV, 41. eo missa plaustra iumentaque alia, i. e. praeter ea, quae iam plaustris iuncta erant; V, 39. circa moenia aliasque portas, i. e. circa moenia et alia opportuna loca, veluti portas, etc. Cf. Walchii Emendd. Liv. p. 58 sqq. Invenitur vero etiam ap. Ciceronem ipsum V, Verr. 10, 27. Veris initium non iste α Favonio neque ab alio astro notabat. iuga longa, transtra, sedilia cymbae, vectorum iam plenae. 412. Deturbat. „Egregie Charontis ferox ac durum ingenium declaratum. laxatque foros, tabulata vacuat." H. Vid. ad IV, 605. alveus de fundo navis excavato legitur etiam Ovid. Fast. II, 407. III, 592. Prop. III, 5, 32. Sall. Iug. 18, 5. Liv. XXIII, 37, 17. Vellei. II, 107. alibi, omninoque pro parvo navigio ex uno trunco in alvei formam cavato ponitur. Cf. Scheffer. de mil. nav. I, 3. De synizesi eiusdem vocis vid. e. g. Ovid. Met. I, 423. XV, 624. al., omnino autem vid. ad I, 699. et alibi adnott.

-

413. Ingentem Aenean ad corporis magnitudinem in heroë conspicuam referendum esse, nemo non videt. Levibus autem umbris destinata cymba Aeneae ponderi vix suffecit,

[ocr errors]

415

ideoque gemuit sub pondere. Cf. v. c. Ovid. Met. IV, 449. sacroque a corpore pressum Ingemuit limen et vid. adnott. ad Geo. III, 133. et Aen. II, 631. 414. ,,cymba sutilis sive ex coriis [consuta] sive vitilis et iuncea (cf. Plin. XXVII, 40.). Si Charontem Aegyptiorum in animo habuit, de papyracea cymba, barin Aegypti vocant, cogitare potuit." H. Wagn. conferri iubet Oudend. ad Apulei. Met. p. 416. et de epitheto rimosa Lucian. Dial. Mort. 22. rò dè oxaqiδιον καὶ ὑποσαθρόν ἐστι καὶ διαρρεῖ τὰ πολλά. multam paludem. Sic fons pro aqua fontis Geo. IV, 376., ubi vid. adnott. 415. in columis, i. e. incolumes (ut in Med. scriptum est) exponit. Iahn. tamen: ,,Vide an rectius ipsa cymba incolumis appelletur, quae pondere viri modo ita pressa est et laxata, ut disrumperetur;" quae mihi paullo artificiosior videtur explicatio, neque cum verbo exponit bene concilianda. 416. Cf. similis locus Geo. IV, 478. De Praepositione in altero demum membro posita vid. infra v. 692. et cf. adnott. ad V, 512. 417 sqq. ,,Orci et Proserpinae palatio, priscae vitae more, canis additus est custos iam ap. Hom. II. VIII, 366., ubi ille ex Erebo ab Hercule adductus; et ap. Hes. Theog. 769 sq. Apud eundem nomen ipsum Cerberi invenitur v. 311., non apud Homerum. Commenta de eo pleraque Heracliis deberi videntur. Vid. Apollod. II, 5, 12. et not. p. 428 sqq. Schol. Iliad. VIII, 368." H.

[blocks in formation]

Personat, adverso recubans immanis in antro. Cui vates, horrere videns iam colla colubris, Melle soporatam et medicatis frugibus offam Obiicit. Ille fame rabida tria guttura pandens Corripit obiectam, atque immania terga resolvit Fusus humi, totoque ingens extenditur antro.

Cf.

IV, 7, 16. eodem sensu trigeminus vocatur. 418. Person at. Vid. supra ad v. 171. immanis fortasse etiam ap. Hor. Od. III, 11, 15. dicitur Cerberus, quamquam Orell. hoc epitheton rectius cum aula videtur coniungere. 419. Cerberus, insurgens in Aeneam, qui vivus loca infera adire conetur, offa soporata placatur, qua in re Virgilio Argonauticos scriptores ante oculos fuisse observavit Heyn., apud quos draco, velleris aurei custos, simili offa obiecta dometur. (Cf. etiam supra IV, 486.) Apud Statium autem, Theb. II, 26 sqq., qui sequatur Hesiodum Theog. 769 sqq., Cerberum Mercurii virga contactum sopiri. horrere - colubris. Cerberus enim pro iubis colli villisque capitis centum gestabat angues. Tibull. I, 3, 71. serpentum Cerberus ore Stridet ibique Bach. et Dissen. 420. Offam intellige μɛhiTroutar, globulum ex pulte factum, sed admixto melle et papavere aliisque seminibus et succis ita temperatum, ut vim soporificam haberet." H. Cf. etiam Suidas s. v. μελιττοῦτα et Dissen. ad Tib. I, 2, 54. Pro soporatam unus et item alter Cod. saporatam, quod cum Turnebo defendit Schirach. p. 593., quum etiam pervetustus Prisciani Codex hanc lectionem praebeat, melli autem vim soporandi inesse nemo demonstraverit. Et hoc quidem verissimum (cf. etiam quae ad IV, 486. adnotavimus); sed soporatam (i. e. factam ex seminibus et frugibus, quae soporem afferrent) hic magis ad fruges medicatas, quam ad mel referendum, et hoc tantum offae conglutinandae et dulciori reddendae adhibitum esse puto; in consopiendi autem facultate omnem rei cardinem versari, ideoque vulgatam unice veram esse patet, quam unus ille Cod. Prisciani VI, 11, 59. (Erlang. I. Krehlii?) infringere non potest; praesertim quum vox saporatus non nisi infimae Latinitatis esse videatur. Peerlk.

-

420

sine iusta causa coni. Mella, soporatam etc., ut sensus sit: Obiicit offam melle conspersam et soporatam frugibus. medicatis frugibus. Vid. ad Geo. I, 193. et Aen. XII, 418. Non de solo papavere, sed omnino de granis et seminibus succo herbarum, quae vim aliquam in magicis rebus habeant, perfusis agi, vere docet Heyn. 421. fame rabida, quae II, 356. improba ventri rabies. Sic ap. Sen. Herc. Oet. 1077. rabida sitis. Ceterum etiam hic plures Codd. rapida, de qua confusione vid. ad Ecl. II, 10. et Geo. II, 151. De producta Ablativi forma vid. Prisc. VII, 14. extr. p. 768. P. (qui praeter h. 1. profert Lucr. I, 806. Lucan. X, 58. et Iuv. XV, 102.) Schneid. Gr. Lat. II. p. 238. mea ad Lucr. 1. 1. et Bach. ad Ovid. Met. VIII, 845. Alia exempla sunt Lucr. III, 732. VI, 695. Ovid. Met. V, 165. XI, 369. Trist. I, 6, 9. cett. 422. obiectam. Poëtae, imprimis Ovidius, ut vividiorem reddant orationem, saepe verbum antecedentis enuntiationis loco simplicis Pronominis demonstravi iterant Participio Perfecti Pass. positum, quod solvendum est per simulatque, statim quum (velut Ovid. Fast. III, 21. Mars videt hanc visamque cupit; id. Met. IX, 195. praesepia vidi Visaque deieci cett.); idemque dicendi genus ne pédestres quidem scriptores aspernantur (vid. Liv. I, 5. 10. II, 25. 28. XXII, 20. etc.) Cf. Heind. ad Hor. Sat. II, 3, 104. Iahn. ad Ovid. Trist. III, 5, 11. Gierig. ad Ovid. Met. I, 33. Bach. ad Ovid. Met. I, 141. Orell. ad Hor. Sat. II, 3, 104. Zumpt. §. 718. Ramsh. §. 171. III, 4. et Thiel. ad h. 1. terga resolvit: somno corpus resolvitur, avalúεrα. Heyn. confert Apollon. IV, 150., quem in toto h. 1. poëta ante oculos habuerit: do

[ocr errors]

xv vedóeť äzavdav. Ceterum de voc. terga vid. ad I, 635., de solvendi autem verbo ad IX, 189. et 236. 423. totoque extenditur antro.

Occupat Aeneas aditum custode sepulto,
Evaditque celer ripam irremeabilis undae.

Continuo auditae voces, vagitus et ingens,
Infantumque animae flentes in limine primo,
Quos dulcis vitae exsortis et ab ubere raptos
Abstulit atra dies et funere mersit acerbo.
Hos iuxta falso damnati crimine mortis.

Nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes:
Quaesitor Minos urnam movet; ille silentum

Cf. sup. III, 631. Verba Occupat Aeneas aditum redeunt infra V. 635. custode sepulto, sc. somno. Vid. ad II, 265. 425. Evadit, transit, percurrit, ripam. Cf. adnott. ad II, 731., ubi adde XII, 907. evadere spatium, et Tac. Ann. XII, 35. evadere amnem. ,,irremeabilem undam eo referunt interpp., quod non eadem via erat rediturus Aeneas. Cf. inf. v. 899. Argutius hoc quam necesse. Naturam Stygis communem exprimit epitheton." H. Transire enim, non redire hac unda animae possunt. De ipso Adiectivo minus usitato vid. ad V, 591. -,,V. 426- 540. de prima locorum inferorum regione agitur. Sedem in ea habent umbrac, quae maturiore, quam natura ferebat, morte inferos adierant." H. 426. Verba voces, vagitus Infantum que an. flentes Wagn. Qu. Virg. XXXIII, 4. recte interpretatur:,,flebiles voces et ingens vagitus infantum." 427. Verba in limine primo Wakef. cum seqq. coniungit, Commate post primo deleto, ut de limine vitae sermo sit. Tum vero abundant verba vitae exsortes; et vulgaris distinctio, quae iam in Medic. apparet, propterea praeferenda, quia haec auditae voces in limine primo Orci opposita sunt verbis v. 434. Proxima deinde tenent moesti loca. 428. exsortes, expertes; ut ap. Liv. XXII, 44, 7. culpae, XXIII, 10, 3. amicitiae et foederis, Tac. Ann. VI, 6. periculi exsors cett. ab ubere raptos. Vid. VII, 484. V. 429. iteratur XI, 28. atra dies pro morte etiam ap. Prop. II, 8, 34. ct alibi legitur. Ceterum satis miram de hoc loco sententiam protulit Muretus Var. Lect. XIII, 2. mersit. Thiel. conferri iubet Weichert. ad Val. Fl. VIII, 66., qui doceat, mergendi ver

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

425

430

bum habere notionem obtegendi, obruendi et claudendi. Vss. 431433., parenthetice interpositos, ad totum hunc locum, etiam ad seqq., spectare, iam Heyn. vidit; idque luculenter comprobare VV. Proxima deinde tenent loca, Wagn. docet. Verba sine sorte, sine iudice, Heyn. recte coniungit, ut sensus sit: non sine iudicibus sortito datis; omnia enim hic ad Romanorum leges iudiciarias de causis capitalibus accommodata. (Vid. infra.) Noli igitur sortem de ipsa sententia iudicis intelligere. Heyn. sic pergit:,,Sedet quaesitor, s. iudex quaestionis, ut Romae in causa capitali praetor, cui ea quaestio obtigit, vel is, cui ille delegavit quaestionem; adsident ei iudices selecti, qui, sortitione nominum e decuriis a iudice quaestionis facta, causae cuique contigerunt. Hinc h. 1. quaesitor urnam movet, sortitur iudices; tum citat rcos ad iudicium (silentum concilium vocat), ut de iis cognoscatur; vitasque et crimina discit, audita utriusque partis oratione et testibus interrogatis." Imitati sunt h. 1. Sen. Herc. fur. 731 sqq. (Non unus alta sede quaesitor sedens Iudicia trepidis sera sortitur reis.) Stat. Theb. VIII, 21 sqq. et Claud. R. Pros. II, 332. De urna iudicis inferorum cf. etiam Prop. IV, 11, 19. et 49. Hor. Od. II, 3, 25. III, 1, 14. Sen. Agam. 24. Stat. Silv. II, 1, 218. all. De Minoë Iovis et Europae filio, Rhadamanthi et Sarpedonis fratre qui ob summam iustitiam, qua Cretenses rexerat, et ob leges optimas a se latas iudex inferorum constitutus est, vide II. XIV, 321. Od. XI, 567. XIX, 178. Apollod. III, 1, 2. alios et Walz in Pauly Realencycl. V. p. 67 sqq.; de omni autem hoc loco Heynii Exc. ad h. 1. de iudicibus inferorum agentem.

« PreviousContinue »