Page images
PDF
EPUB

Nimborumque facis tempestatumque potentem.

Hacc ubi dicta, cavum conversa cuspide montem Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto, Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis

-

modo dictum, quo supra v. 66. dedit mulcere et infra v. 319. dederat diffundere, ubi vid. adnott. Rau in Sched. p. 26. totum v. 80., qui nihil novi contineat, abesse malit. 81-83.,,Haec eadem ap. Quintum 1. 1. v. 479 sqq. Aeolus χερσὶν ὑπ' ἀκαμάτοισιν ὄρος μέγα τύψε τριαίνῃ — βίᾳ δ' ἐρρηξε zolovny. (Non male epitheton adiecit Maro cavum montem, propter antrum.) Egregie autem dei potentia declaratur, uno ictu latere montis perrupto ac patefacto." H. in latus Heyn. pro in latere positum censet, coll. infra v. 114. Unam in puppim ferit et Stat. Theb. I, 119. dubiamque iugo fragor impulit Oeten In latus; sed aliter locum capiendum esse, vel hic ipse Statii locus Heynium docere poterat. Quum enim hic non scriptum sit conversam 'cuspidem impulit in latus, sed conversa cuspide cavum montem impulit in latus, sententia haec esse debet: ictu sceptri partem montis in latus versus protrudit, ut foramine, hiatu facto, omnes venti simul prorumpere possint. Henry, qui putat Aeolum in ipso antro sedere (vid. supra ad v. 55.), locum sic interpretatur: cuspide hastae in latus montis conversa, h. e. lenismotu hastae, partem montis tamquam ianuam aperiendam torquet in latus, ut apertura facta venti circa ipsum congregati exire possent; quae explicatio sane melius responderet verbis v. 140. illa se iactet in aula Aeolus Et clauso ventorum carcere regnet. Quod autem praeterea contendit Vir doct., Acolum, in summo monte sedentem, non posse eum in latus impellere, sed tantum foramen facere in cius vertice, quo venti in coelum, non in mare evolarent, id subtiliter magis, quam vere disputat. Impellere de maiori vi, qua ianua aliqua convellitur, legitur etiam Val. Fl. I, 609. Ovid. Am. I, 6, 51. et Petron. C.

[ocr errors]

16.

conversa cuspide, hastae, quae diis pro sceptro est. Sic apud Ovid.

80

85

Met. II, 767. pulsat Minerva extrema cuspide postes Invidiae. Cf. etiam ibid. I, 283. Nescio, quo iure Wagn. verba conversa cuspide interpretetur per inferiore hastae parte, σαυρωτήρι.

ac venti etc. Cum

hoc loco egregio cf. similes Hom. Od. V, 291 sqq. Virg. Geo. I, 316 sqq. Aen. III, 194 sqq. Ovid. Met. XI, 480 sqq. Trist. I, 2, 14 sqq. I, 4, 5 sqq. Silii XVII, 237 sqq. Lucani V, 560 sqq. et Val. Fl. I, 610 sqq., qui omnes fere plus minusve a Virgilio pendent. ac, i. e. ac statim. Nam,,imprimis frequens est, Wagnero auctore Qu. Virg. XXXV, 6., copulae usus, quum properatur ad sequentia aut celeriter aliquid fieri indicatur.“ Cf. Aen. II, 692. V, 502 sqq. 857. VIII, 520. XI, 296. etc. velut agmine facto. Agmen interdum dicitur de rebus magna copia et cum furore quodam proruentibus. Geo. I, 322. agmen aquarum pro densissimo imbre commemoratur. Cf. etiam infra v. 434. et Geo. IV, 167., ubi agmine facto de apibus dicitur magis ex propria vocis significatione.

Sic

V. 83. singulari artificio verba coniuncta vides, quae fere omnia literam caninam continent, quod mirum quantum facit ad rem horrendam vivide enarrandam. Cf. infra v. 87. 296. 422. 572. II, 5. 313. 655. IV, 178. XI, 607. 84. Incumbere imprimis de rebus gravibus et molestis dicitur, quae prementes, vexantes per longius tempus alicui rei insident. Cf. Geo. II, 377. Iuven. VI, 292. saevior armis Luxuria incubuit, victumquc ulciscitur orbem. Hor. Od. I, 3, 30. febrium terris incubuit colors. Lucr. VI, 142. (mortifer aestus) Incubuit tandem populo Pandionis. a sedibus imis ruunt, h. e. eruunt a fundo, quod infra II, 419. imo Nereus ciet aequora fundo. Vid. quae supra ad v. 35. adnotavimus. Wagn. conferri iubet Gronov. Diatr. in Stat. S. p. 15. 85. creber procellis

Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes coelumque diemque

Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas
Talia voce refert: O terque quaterque beati,
Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
Contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis,

pro crebris procellis. Sic VII, 483.
cornibus ingens, IX, 163, purpurei cri-
stis, X, 722. purpureum pinnis, IX,
359. aurea bullis cingula et multa si-
milia. 87. Cf. Ovid. Met. XI, 495.
Quippe sonant clamore viri, stridore
rudentes, qui hunc locum videtur ante
oculos habuisse. Servius ex Pacuvio
in Teucro haec affert: armamentum
stridor et rudentum sibilus. Ceterum
cf. quae modo adnotavimus ad v. 83.

-

---

-

88. 89. Cf. Odyss. V, 293. đùi về
νεφέεσσι κάλυψε Γαῖαν ὁμοῦ καὶ
πόντον ορώρει δ ̓ οὐρανόθεν νύξ.
ibid. IX, 66- 69. et inf. III, 198.,
ubi nimbi, qui h. 1. nubes. Eri-
piunt ex oculis. Cf. Lucr. I,
219. Ex oculis res quaeque repente
erepta periret. subito. Wakef. ad
Lucr. I, 1109. coni. subitae, praeter
ullam necessitatem. incubat, ut
modo v. 84. incumbere. ,,Est vero imago
horrida sistens densam et quasi im-
pressam, arcte inhaerentem mari ca-
liginem." Schirach. p. 451. 90.
poli, coelum. Cf. infra v. 608. II,
251. III, 589. IV, 7. V, 721. cett. et
quae de axi ad Geo. II, 271. adno-
tavimus. micat ignibus aether.
Micare, quod de omni celeri motu
dicitur, quo quid subito apparet et
evanescit (cf. II, 734. VII, 743. VIII,
392.), haud raro de fulmine, velut ap.
Ovid. Trist. I, 2, 45. celeri micuerunt
nubila flamma. Met. XI, 512. micantia
fulmina. Cf. etiam Aen. XII, 102.
oculis micat acribus ignis, et Doederl.
Synon. II. p. 79 sq. 91. inten-
tant omnia mortem. Catull. LXIV,
187. ostentant omnia letum.

92.

Locus expressus ex Hom. Od. V, 297.
καὶ τότ' Οδυσσήος λύτο γούνατα καὶ
φίλον ήτορ. Priscis autem heroibus
et metuere et flere haud indecorum

crat.

-

90

95

solvuntur frigore mem-
bra. Sic XII, 909. Gelidus concrevit
frigore sanguis et de moriente ibid.
951. ast illi solvuntur frigore membra.
Cf. etiam III, 175. et adnott. ad Geo.
IV, 199. 93. Cf. Hom. Od. V, 298.
Οχθήσας δ' ἄρα εἶπε πρὸς ὃν μετ
γαλήτορα θυμόν, ubi sequitur similis
oratio Ulyssis, ut hic Aeneae. du-
plices manus hic et alibi, v. c. IX,
16., non solum ambas esse, ut vulgo
explicant, sed duplicatas, complicatas,
et ad coelum versus sublatas, Schi-
rach. p. 393. contendit, tum tantum
nos habere censens imaginem, quae
poëtam deceat; quod mihi quidem
subtilius quam verius videtur, et du-
plex pro ambo etiam VII, 139. X, 667.
et alibi legitur. Ceterum ad ipsam
rem cf. infra v. 487. III, 176. Ovid.
Met. II, 477. 487. VII, 188. IX, 279.
293. XI, 541. etc. cum adnott. Mit-
scherl. ad Hor. Od. III, 2, 31. ct
Becker. Eleg. Rom. p. 149., quos
Thiel. laudat. 94.,,Cf. Hom. Od.
ibid. v. 360. Τρισμάκαρες Δαναοὶ
cett. et II. XXI, 279 sqq. Nostrum
imitatur Seneca Agam. 515 sqq." H.
Vid. etiam similem locum Ovid. Met.
XI, 539 sq. et cf. Tibull. III, 3, 26.
O mihi felicem terque quaterque diem.
Similiter Hor. Od. I, 13, 17. felices
ter et amplius. Pro terque quaterque
(Geo. II, 399. Aen. XII, 155.) dice-
bant etiam ter et quater (Hor. Od. I,
31, 13.) et ter quaterque (Hor. Sat.
II, 7, 76. ubi vid. Heind.) codemque
sensu bis terque (Hor. Epod. 5, 33.,
ubi vid. Bentl.) 95. Quis. Vid.
Jahn. ad Ovid. Trist. V, 5, 44. et Thiel.
ad h. 1. 96. oppetere (mortem)
non prorsus idem est, quod obire
mortem; significat enim mortem obla-
tam fortiter excipere, dem Tode begeg-

Tydide! mene Iliacis occumbere campis

Non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra?
Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit.

nen (cf. Cic. Tusc. I, 45, 109. Off. I, 31, 113. pr. Sext. 20, 45. Catull. LXIV, 102. etc.); illud omnino vita decedere, nulla mentis, quam moriens prodat, ratione habita. Cf. Doederl. Syn. III. p. 181. Simplex oppetere, omisso voc. mortis, apud poëtas tantum et posteriores scriptores pedestres legitur, velut ap. Val. Fl. I, 554. Tac. Ann. II, 24. Plin. H. N. X, 3, 4. alibi. 96-98.,,Diomedem, Tydei f., potissimum inter Archivos memorát, quoniam cum eo congressus Aeneas a Venere morti ereptus fuerat, vid. Il. V, 239 sqq. 311 sqq. Fortissimum eum appellat ex II. VI, 98., ubi Helenus de eodem: "Ov dn ἐγα κι ρτιστον ̓Αχαιῶν φημὶ γενέ

[ocr errors]

98.

a." H.- 97. mene -- non potuisse. Vid supra ad v. 37. animam effundere Schirach. p. 395. dictum putat, quod simul cum sanguine effuso anima effugiat; sed omnino de quovis mortis genere usurpatur. Cf. Ovid. Her. VII, 181. vitam effundere. Cic. Phil. XII, 12. extremum spiritum effundere etc. Hic igitur omnino pro perire, quare etiam simplex Ablat. instrumenti adiicitur tua dextra, ὑπὸ τῆς σῆς δεξιᾶς. Ceterum cf. Sen. Agam. 506 sqq., qui hunc locum imitatur. 99.,,Odyss. III, 108. Nestor facta Achivorum ante Troiam recensens, "Eva d'Enɛna κατέκταθεν, ὅσσοι ἄριστοι· Ἔνθα μὲν Αἴας κεῖται ̓Αρήνος, ἔνθα δ' Αχιλ. λεὺς, Ἔνθα δὲ Πάτροκλος, ἔνθα δ' ἐμὸς φίλος υἱός." Η. Aeacides Achilles vocatur ab avo Aeaco, Iovis et Aeginae filio, Pelci, Telamonis et Phoci patre. Vid. etiam Aen. VI, 58. ,,saevus Hector simpl. pro fortis, ut acer, asper, v. 14. Scilicet, quum saevus proprie ad iram, furorem ac vehementiam spectet, saepe tantum ad ornatum adhibetur in omnibus rebus, quae ad bella, pugnas, virtutem, ad imperia, regna, iussa, ad mare, ventos, tempestates pertinent. Quo fit, ut nonnunquam per fortis, magnus, potens, declarari possit, ut

-

[ocr errors]

100

Homerica δεινὸς, αἰνὸς, ἀπηνής." Η. Cf. Aen. XII, 107. Hor. Od. II, 12, 5. Ovid. Met. XIII, 177. etc. telo, hasta. Vid. II. XXII, 319. Quum Homerus II. XXIV, 786. narret, Hectoris corpus sub ipsis Troiae moenibus sepultum esse, Wunderl. verbum iacet de sepultura accipiendum Maronemque de Sarpedonis sepultura aliter tradidisse putat, quam Homerum, qui II. XVI, 667. refert,,Sarpedonis corpus in Lyciam ablatum fuisse; (eandemque sententiam repetit Gossr.) Quod cur statuamus, cum Wagn. nullam video causam. Iacere, ut Graecorum zɛiodai, verbum proprium de mortuis et interfectis. Cf. Hom. II. XVIII, 20. zɛłrai Пárgonhos. ibid. X, 386. Soph. Phil. 359. Oed. Col. 366. etc. Aen. X, 557. Ovid. Met. I, 720. X, 386. id. Her. XIV, 2. Val. Fl. II, 217. etc. Sic etiam Ovid. Her. III, 106. iacere pro patria (i. e. cecidisse). Cf. Drak. ad Silium II, 594. Bach. ad Ovid. Met. I, 720. et Staver. ad Nep. Thras. 2. Praesens autem iacet (Wagnero iam docente) aptum in re praeterita quidem, sed cuius recens viget in animo memoria, ut infra II, 275. (ubi vid. Iahn.) ibid. 662. III, 3. VII, 363. XI, 172. Imprimis conferatur Sen. Agam. 512. invidit Pyrrhus patri Quisque ad Troiam iacet, Felix vocatur. Aliorum poëtarum exempla sunt Hor. Sat. I, 6, 13., ubi vid. Bentl. et Orell. (ibid. I, 2, 56. II, 3, 61., de quibus locis disputat Madvig. in Observv. de locis quibusdam gramm. Lat. Havn. 1837. p. 15.) Pers. IV, 2. Tibull. II, 4, 55. Ovid. Met. VII, 290. etc. Sarpedon, Iovis et Laodamiae fil., rex Lyciae et socius Troianorum, a Patroclo interfectus. Cf. Hom. II. II, 876. VI, 198. XVI, 419 sqq. 667.

[ocr errors]

100.

sqq. et alibi. 101.,,Contendit cum Homero 11. XII, 22 sq. zai Euós 69. (in cuius litore) πολλὰ βοάγρια καὶ τρυφάλειαι Κάππεσον ἐν κονίῃσι, καὶ ἡμιθέων γένος ἀνδρῶν. Sic in mari inf. v. 119. Adde XI, 257. Quos'

Talia iactanti stridens Aquilone procella Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi; tum prora avertit et undis Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.

Simois premat ille viros. Proelia autem ad Simoentem facta respicit." H. De ipso Simoente, qui nunc vocatur Dumbrek s. Dümrek Tschai vid. librum meum Handb. d. alt. Geogr. II. p. 118. et quae exposui in Pauly Realencycl. VI. p. 2159 sq. nota. Versum 101. infr. VIII, 539. repetit, ubi lectio sub undas, ut hic sub undis, recepta ex auctoritate codicis Medicei. Weichert. de verss. iniur. suspp. p. 68. etiam hic scripturam Codd. quorundam sub undas praefert; sed Iahn., cui Wagn. adsentitur, ibi quidem, quum Futurum volves adiiciatur, bene se habere sub undas, hic vero Accusativum tempori Perfecti volvit non satis congruere memorat. Quod mihi, etsi volvit, post iacet positum, non Perfectum, sed Praesens esse statuo, nihilominus verum videtur. Quare non dubito, lectionem sub undas a librariis ex illo loco huc translatam esse. Ceterum haud scio, an locus ita sit intelligendus, ut impetus aquae scuta et galeas, quae gravitate sua subsidere debeant, in alveo fluminis provolvere cogitetur. Vid. tamen inf. v. 119. corpora mortuorum. Cf. supra v. 70. Ceterum de Caesura versus cf. Santen. ad Terent. Maur. p. 270. Rau in Sched. p. 26 sq. vv. 99-101. tamquam prorsus redundantes non ab ipso Virgilio adscriptos censet. 102. Heyn. conferri iubet Hom. Od. V, 313. iactanti, vociferanti, sine notione iactantiae. Cf. Ecl. II, 5. Aen. II, 768. aliique loci. Thiel. tamen, qui multa disputat de hoc vocabulo, comparans Aen. II, 588. IX, 621. X, 95. 322., indignationis et irae notionem inesse putat. Hübler. in Spicil. adnott. p. 4., cui hic usus Dativi iactanti durior videtur, iactanti Ablativum absol. esse statuit: sed vere docet Iahn., nusquam Virgilium in hac structura usum esse simplici Participio, omisso Ablativo Subiecti. Deinde etiam offenderet Ablativus Participii, non Adiectivi vices sustinentis, in i formatus. Cf. Ramsh. Gr. Lat. §. 28. p. 51. Not. et Iahn.

ad Geo. I, 13.

105

stridens aqui

lone procella, h. e. ab aquilone incitata, immissa:,,Magna igitur venti vis a septemtrione veniens ferit velum et lacerat, adversa, a prora irruens, excitatque fluctum ingentem, quo utrinque circa navis latera se provolvente remi franguntur, seu, quod proprie dicitur, detergentur. Detersis autem remis iam obliquo cursu fertur navis, et prora avertit se, incerta in hanc vel illam partem fertur, et navis undis, fluctibus, dat latus. Illustrantur haec ex Valerii Fl. imitatione I, 618. 619. [Excussi manibus remi; conversaque frontem Puppis in obliquum resonos latere accipit ictus.] Cf. Quint. Cal. XIV, 592. Fundus est in Odyss. IX, 70 sqq." H. 103. fluctus ad sidera tollit. Cf. Ovid. Trist. I, 2, 19. Quanti montes volvuntur aquarum! lamiam tacturos sidera summa putes. Peerlkamp., quum v. 106. verbum fluctus redeat et Med. a m. pr. exhibeat fluctumque, temere coni. pontumque ad s. t.

104.

104. Iahn. retinuit meliorum sane Codd. lectionem proram evertit, scil. procella. Sed quum verba et undis dat latus minus commode ad procellam referantur, equidem cum Wagn. plurimorum Codd. (inter quos etiam Palat., et, si Ambrogio fidem habemus, Rom., quem tamen Pierius alteram scripturam exhibere refert) auctoritatem secutus recepi difficiliorem lectionem prora, quae Servii quoque explicatione et Valerii Flacci imitatione (vid. supra) defenditur, quamque etiam a Gossr. receptam

video. Cf. etiam Senecae locus statim laud. De omisso autem Pronomine reflexivo vid. quae infra ad v. 234. adnotavimus. 105. Dat latus: supple Genit. navis; latus navis fluctibus opponit. Cf. Sen. Hippol. 1073. Qualis turbido rector mari Ratem retentat, ne det obliquum latus.

insequitur mons aquae praeruptus cumulo. Heyn. interpretatur:,,praeruptus, propter altitudinem cumulatae aquae;" rectius autem cum

Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit aestus arenis.
Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet
Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, Aras

[ocr errors]

Wunderl. iunge insequitur cumulo, h. e. mole sua, s. aqua cumulata necdum dilapsa et late diffusa, ut II, 498. amnis fertur in arva furens cumulo. Intelligit autem poëta decumanum fluctum, qui aliis minoribus ipse maior et periculosior succedit. Cf. Ovid. Met. XI, 530. (ubi vid. Iahn. et Bach.) Trist. 1, 2, 47. Lucan. V, 672. Silius XIV, 122. (ubi vid. Drak.) Val. Fl. II. 54. etc. Graeci, qui tertium quemque fluctum ceteris maiorem et graviorem putabant, the toivuíar vocabant. Vid. Aesch. Prom. 1015. (ubi cf. Blomfield. Gloss.) Eurip. Troad. 83. (cum Seidleri adnot.) Hippol. 1213. Plat. de Rep. V, 17. (ibique Ast.) Aristenaet. I. ep. 17. etc. V. 106. Heyn. de una cademque navi intelligit, ut sensus sit;,,Hi, alii ex iis, qui in navi sunt, v. c. in dextris transtris, pendent summo in fluctu, alii, qui in sinistris sunt, merguntur mari," melius autem Wund. et Wagn. de diversis navibus cogitant, quum v. 108. sequantur verba: Tris Notus abreptas etc. Itaque hi i. q. horum naves. pendent. Cf. X, 303. furit aestus. Furere verbum sollemne de mari. Cf. Aen. VII, 464. Hor. Ep. I, 11, 10. Prop. IV, 22, 28. Lucan. V, 599. Sen. Agam. 64. etc.; aestus autem haud raro de vehementiore motu fluctuum dicitur. Vid. VIII, 674. (coll. cum VII, 462,) Cic. Or. III, 39, 157. Undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines; fervit aestu pelagus. Imprimis autem maris accedentis et recedentis agitationem illudque tempus, quo mare cum impetu litora versus tendit (die Fluth), hoc vocabulo significari, non est quod memorem. Conferri potest cum h. 1. Tibull. IV, 1, 75 sq. Vel si sublimis fluctu consurgeret imo, Vel si interrupto nudaret gurgite pontum ibique Huschkius. Ceterum arenis Wund. recte explicat: in fundo maris, coll. Ovid. Met. XI, 499. Vid. etiam Aen. III, 557. et IV, 297. Alibi arenam de litore maris usurpari constat. Cf. Aen. I, 540. V, 34. VI,

[ocr errors]

316. XI, 626. etc.

[ocr errors]

108. Notus non magis quam Eurus v. 110. commemoratus proprie intelligendus; nam Notus s. Auster a Sicilia navigantes non potuit occidentem versus ad Aras illas s. Aegimuri insulas deferre; sed ut saepe species pro genere, ita Notus pro vento omnino positus. Ceterum Eurus et Notus haud raro a veteribus coniunguntur, ubi de magna tempestate mare internum vexante agitur. Cf. e. g. Hor. Epod. X, 3. Stat. Theb. VI, 307. et Thiel. ad h. 1.

108-112. saxa latentia, scil. si mare magna tempestate commovetur et altos erigit fluctus. Cf. V, 124 sqq. Arae sunt Aegimuri insulae, ex adverso Carthaginis sitae et 30 mill. pass. ab ea urbe remotae. Vid. Plin. V, 7, 7. Contra Carthaginis sinum duae Aegimuri arae, scopuli verius quam insulae, inter Siciliam maxime et Sardiniam. Cf. etiam Strab. p. 123. 277. et Liv. XXX, 24. Nunc Al Djamur s. Zimbra et Zowamoore vocantur. Vid. liber meus Handb. d. alt. Geogr. II. p. 853. Versus 109. Heynio et Peerlkampio ut ieiunus manu aliena illatus esse videtur. Sed recte defendunt hoc versuum genus, etymologias nominum propriorum continens et propterea ab Heynio aliisque saepe in vosías suspicionem vocatum, Valcken. ad Eurip. Phoen. v. 639, p. 299. Abresch. et Aeschyl. T. I. p. 370. Iacobs. ad Anthol. Gr. Vol. III. P. II. p. 231. Gurlitt. in Animadvv. ad vett. auctt. 1800. p. 10. Weichert. de verss. iniuria suspp. p. 64 sq. Iahn. ad h. 1. alii. Recte igitur Wagn. sustulit asteriscos ab Heynio huic versui appositos, qui laudatur a Quinctiliano Inst. VIII, 2., Charisio Inst. Gramm. IV. p. 246. P. aliisque veteribus Grammaticis atque etiam ad ipsam sententiam requiritur, quum simplici notioni saxa latentia profecto non adiecisset poëta accuratiorem illam descriptionem Dorsum immane mari summo, 9 quae tum tantum bene se habet, si antea certa quaedam şaxa nomine adiecto signi

« PreviousContinue »