Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

A E NEI S.

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM.

,,Troia capta Aeneas, Anchisae et Veneris filius, vir singulari pietate parique fortitudine praeditus, quum erroris sui anno septimo per mare Tyrrhenum a Sicilia in Italiam navigat, immissa ab Aeolo, rege ventorum, rogatu Iunonis gravissima tempestate, ad Libycum litus adpellitur (1—158.); et egressus in terram septem ingenti magnitudine cervos sagittis prosternit, singulosque in singulas naves (tot enim ex dispersa classe collegerat) aequaliter distribuit; socios deinde, longis iam erroribus fatigatos, spe futurae quietis ad tolerandum, quod reliquum esset laboris, hortatur (159-222.). Tum Venus Aeneae sui Troianorumque causam apud Iovem agit, omniumque calamitatum illarum culpam Iunoni attribuit; unde Iupiter, reserata fatorum serie, spe felicis posteritatis potentiaeque Romanorum dolorem filiae consolatur (223-304.). Cuius oratione confirmata Venus Aeneae, locorum ignaro et explorandae regionis causa postero die huc illuc oberranti, sese obviam praebet, naves dispersas salvas esse nuntiat, ostenditque non procul illinc abesse Carthaginem, quam tunc in iis locis condebat Dido (305-409.). Aeneas itaque, matris beneficio cava nube cinctus, una cum Achate Carthaginem ingreditur, ubi et socios salvos comperit, et a Didone benigne excipitur (410-656.). Venus tamen, quod neque Iunonio hospitio neque muliebri inconstantiae satis fidebat, sopito in Idaliae lucis Ascanio, qui a navibus in convivium arcessebatur, pro eo Cupidinem substituit, qui inter amplexus et oscula latenter reginae amorem inspirat Aeneae (657-756.)." Heyn.

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena

Quatuor illos versus, quos Heynii exemplum secuti typorum diversitate ab reliquis distinximus, Ille ego

horrentia Martis, non esse Virgilii, sed a Grammatico aliquo assutos, Heinsii, Burmanni utriusque, Kootenii (in singulari de his verss. Dissert. Franeq. 1770. edita), Heumanni (Poecil. T. II. p. 378.), Marklandi (ad Stat. Silv. V, 3, 8.), Heynii, Schirachii (Clav. Virg. p. 426.), Graseri (in VIRGIL. PARS II. ED. III.

Censura editionis Wagner., Ephem. lit. Hal. a. 1835. ch. 185. p. 257 sq. inserta), Hildebrandi (in Censura edit. meae, quam exhibent Iahnii Annall. Vol. XXVI. fasc. 1. p. 157 sqq.) Süpflii, Peerlkampii aliorumque est sententia, qui eos, ab aliquot sane Codd. (inter quos Medic.) omissos, et Virgilii ingenio indignos esse et epici carminis gravitati adversari cen sent. Sed leguntur illi in Rom., Pa

1

Carmen, et egressus silvis vicina coegi,

lat. aliisque libris melioris notae ac defenduntur et Donati (vit. Virg. §. 60.) et Servii (Praef. ad Aen.) auctoritate, iidemque per se spectati satis tersi sunt et elegantes, nec quidquam continent, quod non Virgilianum censeri liceat, id quod statim singula perlustrantes videbimus; quare Wagnerus (cui adsentiuntur Iahn. et Weichert. de Lucii Varii et Cassii Parmensis Vita et Carmm. Grimae 1836. p. 69. not. 61.) et in edit. sua et in Epist. ad Groebelium data, quam Dresdae a. 1836. typis describendam curavit, p. 18 sqq. argumentis satis probabilibus demonstrare conatur, hos versus Virgilio non esse abiudicandos. Equidem, quamquam mihi persuadere non poteram, Virgilium ab iis vere incepisse Aeneidem suam, tamen, quum nemo facile divinare possit, a quo et quando hi versus compositi sint Augusteo aevo dignissimi, quos a Tucca et Vario rescissos esse Donat. et Serv. 11. 11. referant, semper eam opinionem habui, quam etiam Wagner. in Epist. illa proposuit, et Gossrau repetit, Virgilium, aegre valedicentem carminibus, quibus gloriam debuit, et transeuntem ad genus plane diversum sibique ab alio impositum, quo num eandem laudem sibi comparaturus esset, certe dubitare poterat, hos versus pro titulo s. inscriptione praemisisse uni vel paucis exemplaribus huius primi libri, quae familiaribus quibusdam tamquam specimen totius operis mitteret; a qua sententia etiam nunc post ea, quae Hildebrand. et Peerlkamp. contra Wagnerum et memet ipsum disputarunt, recedere non possum. Quod enim Donat. et Servius narrant, Virgilium non ipsum edidisse Aeneidem, sed adeo moribundum tamquam opus imperfectum comburi voluisse, id non impedit, quominus poëta unum alterumve librum amicis quibusdam flagitantibus legendum tradidisse,et ut iis, qui carmina prius a se conscripta tanto cum plausu excepissent, etiam hoc novum genus commendaret, hanc inscriptionem addidisse putetur, quam totum carmen in publicum emittens haud du

bie non adiecisset. Paulo maiorem vim tribuerem alteri Hildebrandi argumento, plane incredibile esse, Virgilium eiusinodi inscriptionem addidisse, quae non per se plenam et absolutam contineret sententiam, sed cum ipsius operis initio arctissime coniuncta esset; si modo ullam probabilem rationem invenirem, qua origo horum versuum ab alio auctore, quam ab ipso Virgilio, adiectorum explicari posset. Ex nostra autem sententia neque auctore suo carent versus elegantissimi et Virgilio dignissimi, neque unice aptum carmini exordium detrahitur: Arma virumque cano etc., quod aperte Homeri "Ardoa uoi ev. vɛnɛ, šloûsa imitatur, et ab Ovidio, Martiale aliisque spectatur. (Vid. Ovid. Trist. II, 533. Et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor Contulit in Tyrios arma virumque toros, coll. cum eiusd. Am. I, 15, 25. Tüyrus et fruges Aeneiaque arma legentur, Roma triumphati dum caput orbis cris. Martial. VIII, 56, 19 sq. Protinus Italiam concepit et arma virumque, Qui modo vix culicem fleverat ore rudi. id. XIV, 185. Accipe facundi culicem, studiose, Maronis; ne nugis positis arma virumque canas. Veget. de re mil. II, 1. Res igitur militaris (sicut Latinorum egregius auctor carminis sui testatur exordio) armis constat et viris. Cassiodor. de orthogr. Praef. p. 2278. P. Hunc debemus ordinem custodire, ut primo de subdistinctione dicamus, --ut arma virumque cano, ubi totius operis summa conclusa est. Cf. autem de hoc veterum more libros primis eorum verbis commemoratis significandi Bentl. ad Hor. Sat. I, 3, 7. et Ochsner. ad Oliveti Ecl. Cicer. p. 395.) Nihil igitur tribuo Henrici sententiae (in Class. Mus. P. XIX. prolatae), qui, hos versus vere ad ipsam Aeneidem pertinere non dubitans, Virgilio necessario (horrentia) Martis arma scribendum fuisse putat, quum arma per se nihil aliud sint, nisi instrumenta cuiusque generis, (agrestia Geo. I, 160., nautica Aen. V, 15., culinaria Aen. I, 177. etc.), ut poëta, qui Geo. 1. 1. scripsisset: Dicendum et, quae sint

[ocr errors]

Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis: at nunc horrentia Martis

ex verbo egressus clarissime apparet. Similis oratio Geo. III, 295–301. Gossr. non male observat, poëtam vocabulo vicina indicare voluisse, maximam inter Bucolica et Georgica et argumenti et formae intercedere similitudinem. coëgi arva, ut quamvis avido parerent colono

duris agrestibus arma, nunc ad argumentum epicum transiens iam oppositi causa Martis addere debuerit; simplex autem arma in principio carminis admodum frigere, atque etiam Aen. I, 545. coniungere poëtam verba bello et armis. Ille ego, ut Ovid. Met. I, 757. ille ego liber, Ille ferox tacui. ibid. IV, 226. Ille ego sum, di-,,ut, licet ille frugum terrae sit avi

xit, qui longum metior annum. Fast. III, 505. Illa ego sum, cui tu solitus promittere coelum. Tibull. III, 4, 72. Ille ego Latonae filius atque Iovis. Plin. Epist. I, 6, 1. Ego ille, quem nosti, ubi vid. Cort. Markland. ad Stat. Silv. V, 3, 8. et Drakenb. ad Sil. Ital. IX, 128. qui quondam modulatus, scil. sum, quod recte supplent Wunderl. et Wagn., Comma vulgo post quondam positum tollentes; quorum ille praeter Val. Flacc. I, 757. comparat Aen. I, 365. devenere locos

[ocr errors]

mercatique (sunt)

solum, hic vero bene adnotat, si modulatus Participium esset, quod Heynio aliisque videtur, Bucolica collata quodammodo cum Georgicis deprimi; quod sane ab h. 1. alienum, ubi poëta nihil aliud vult significare, quam a Bucolicis ad Georgica, a Georgicis ad Aeneidem se processisse. Alia autem non minus dura omissi Verbi substantivi exempla ad Ecl. I, 54. prolata vide. De ipso verbo modulandi vid. Ecl. V, 14. (ibique adnott.) X, 51. Tibull. II, 1, 53. III, 4, 39. Claud. rapt. Pros. II. praef. 15. etc. gracili avena, quae Ecl. I, 2. tenuis vocatur, ubi vid. adnott. Videtur hunc versum imitatus esse Nemes. Ecl. I, 3. Incipe, si quod habes gracili sub arundine carmen, ad quem 1. vid. Titius et Barth. Ceterum animadverte, quam submisse poëta dicat de Bucolicis, quam ornate de Georgicis, quam graviter de bellicis rebus Aeneidis.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

dissimus, tamen agri proventus ubertate cupiditati eius satisfacerent. Parent arva et coguntur parere agricolae studio et opera, quae declaratur a poëtis per imperium, vim et similia ; dicitur agris imperare, agris servire, parere. [Cf. adnott. ad Geo. I, 99. et Gesner. ad Claud. in Eutrop. I, 19.] Hoc loco id, quod Maro, de re rustica praecipiens, rusticos facere docuit, cogere arva, ut pareant, ad se commode transtulit." H. Constructio autem verbi cogendi cum Particula ut, quae Burmanno minus elegans videtur, satis defenditur his locis: Terent. Hec. II, 2, 26. Andr. IV, 1, 30. Caes. B. G. I, 6. Cic. Or. III, 3, 9. id. Cat. IV, 3.; quamquam eam rariorem esse negari nequit. диатvis Adiectivis et Adverbiis adiectum i. q. quamtumvis (scil. tibi cogitare) sive vel maxime, et Positivo Adiectivi quodammodo vim Superlativi tribuit (einem auch noch so Habsüchtigen fero i. q. selbst dem Habsüchtigsten). Rectius quam Drak. ad Liv. I, 4, 4. Burm. ad Phaedr. I, 28, 1. et Ruhnk. ad Ter. Ad. II, 4, 15. de hoc usu disputarunt Brem. ad Nep. Dat. 4, 3. et Beier. ad Cic. Off. I, 25, 86. II, 20, 69., optime vero Kritz. ad Sall. Cat. 23, 6. Ceterum in hac dicendi formula etiam flecti volendi verbum, prout loci ratio postulet (cf. Cic. Verr. II, 42, 102. 58, 142. V, 5, 11. pr. Coel. 26, 63. 28, 67. Brut. 21, 83. pr. Flacc. 15, 35 etc.), iam Matth. ad Cic. pr. Rosc. Am. 16, 47. docuit. avido colono. Cf. Ovid. Fast. I, 677. frugibus immensis avidos satiate colonos et Geo. I, 47. Illa seges demum votis respondet avari Agricolae ibique adnott.; colono enim i. q. agricolae. Vid. ad Ecl. IX, 4. Cic. pr. Caecin. 32. et Heindorf. ad

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris

Hor. Sat. II, 2, 115. Verba Gratum opus agricolis, quae Grasero otiosa et alieni laudatoris videntur, Wagn. in Epist. laud. p. 19. recte defendit. Diversam enim huius carminis rationem et naturam ab eorum, quae antea scripsit, respiciens, optat auctor, ut, quae nunc scripturus sit de bellis et caedibus, Romanis suis non minus placeant, quam Georgica, plane contrarium carminum genus, placatum scilicet et tranquillum, agricolis potissimum placuerint; quare etiam gravis illa oppositio per at nunc. Hanc ipsam autem gravem et minus usitatam opponendi rationem Ille ego, qui - - modulatus et coegi at nunc -- cano, in quam vix incidisset interpolator aliquis, ut hos versus ipsi Virgilio tribuendos censerem, imprimis me movisse fateor. Wagn., huius dicendi generis bonitatem probaturus, confert Liv. X, 19, 17. Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego templum tibi voveo; cui loco multos alios addere poterat eiusdem scriptoris, velut I, 28, 9. 41, 3. III, 17, 3. 31, 7. 56, 12. (certe ex Gronovii coniectura, at vulgari ait substituentis) IX, 1, 8. X, 19, 17. 26, 3 sqq. cett. (Cf. etiam Hand. Tursell. I. p. 429.) Qui loci, nostro sane non ex asse respondentes, cui non multum probare videantur, is consideret, orationem interposita illa sententia Gratum opus agricolis quodammodo esse interceptam, ideoque poëtae licuisse ea ipsa Particula adversativa, quae bellorum strepitum vitae rusticae tranquillitati gravissime opponeret, ad inchoatam orationem rursus reverti. Quare Thiel. non inepte comparat Tibull. I, 10, 15 sqq. Sed patri servate Lares! At nobis aerata, Lares, depellite tela. Süpflius sane, meum de h. 1. iudicium irridens, omnem huius enuntiationis formam damnat, et ad Ille ego necessario sum supplendum esse censet; quod per me suppleat, cui mea ratio minus probabilis videatur. Peerlkamp., et ipse in h. 1. haerens, sententiam non absolutam esse iudicat, quam ita supplet: qui modulatus sum, at nunc arma cano,

[ocr errors]

quam vereor ut vires tanto operi sufficiant. Arma horrentia, quae

opponuntur arvis nitido cultu oculos animosque delectantibus, sunt, quae, dum ipsa horrent (ut tela horrentia, hastae horrentes), etiam spectantibus horrorem iniiciunt; quamquam negari nequit, horrens interdum prima significatione prorsus neglecta simpliciter pro horrido s. horribili poni, ut Quinct. Decl. X, 7. Tunc horrentibus verbis urna praecluditur. Vide inf. v. 165.

1. Poëta initio Aeneidis paucis verbis totum carminis argumentum complectitur, Homerum secutus, qui idem fecit et in Iliadis et in Odysseae principio. Summa enim Aeneidis est

ma,

Ar

i. e.

Aeneae in Latium adventus et sedes ex foedere cum Latino icto ibi accepta. Cf. Aen. XII, 187 sqq. virumque cano cett., Bella canam et viri fata illius, qui adventu suo in Italiam ea excitavit. Aliam enim explicationem haec verba cum praecedentibus coniuncta non admittere, quisque videt. Si tamen principium Aeneidis per se spectatur, priorum quatuor versuum nulla ratione habita, tum sane arma virumque cum Burm. et Wagn. (qui provocat ad Ovidii locum supra laud. Trist. II, 533.) per ἓν διὰ δυοῖν explicare possumus, ut omnino hominis bello clari notionem inesse statuamus (coll. infra v. 566. virtutesque virosque et Silii IV, 11. Mavors strepit et ciet arma virosque); quamquam vel sic altera ratio videtur praestare, quum Virgilius Homeri Iliadem et Odysseam in unum complexurus et bella et fata (errores) Aeneae canere constituerit. Ceterum cf. etiam Aen. XI, 747. „Primus Troiae ab oris ita intelliges, primum e Troianis in has certe Italiae [proprie dictae] partes ad Lavinium (quod iam auctor libri de Orig. G. Rom. c. 1. docuit) pervenisse Aeneam; nam Antenor ad Venetos in intimo sinu Adriatico, in aliam Italiae partem, quae Galliae Cisalpinae erat [ideoque non pertinebat ad Italiam antiquam Rubicone terminatam], appulerat; cf. inf. v. 247. et, qui ante

Italiam fato profugus Laviniaque venit

eum Italiam frequentarant, Oenotrii, 64. Aen. I, 51. II, 742. 781. III, 601. Euander et Hercules, ex Graecia ad-, IV, 124. 165. VI, 542. 638. 696. VIII, venerant. Malim tamen primus pro primo, olim accipere, ut Aen. I, 24. (ubi tamen vid. adnott.) VIII, 319. Hor. Sat. II, 2, 93." H. Wagn. hanc alteram rationem probat, Qu. Virg. XXVIII, 3, e. cum h. 1. comparans infra v. 24. et Geo. I, 144. Nam primi cuneis scindebant fissile lignum, i. e. homines antiquissimorum temporum. Mihi prior ratio praeferenda videtur, quum probabile sit, Virgilium in h. 1., ubi unum quodque vocabulum cum singulari vi et gravitate profertur, a prima et propria verborum significatione non recessisse. Iahn. (coll. Aen. III, 108. VII, 158. VIII, 319.) praeterea haec adnotat: „Primus non fuit Aeneas inter Troianos, qui in Italiam venere [vid. tamen quae supra Heynii notae inseruimus], sed primus inter eos, qui a sua stirpe Italiam tenebant. Saepe enim primus is dicitur, qui, ubi sursum ac retro numeraveris, in principio eius ordinis, quem effecit, adest, ideoque antiquissimus est." (Etiam Gossravium video nobiscum facientem.) - 2. Iunge: Troiae ab oris profugus venit. Quare Commata, quibus Heyn. et Wagn. verba fato profugus includunt, delevi.

- fato, adiicit poëta, ut statim ab initio ad deorum interventum viam sibi muniat (cf. X, 67. Italiam petiit fatis auctoribus: esto!); et profugus causam continet, cur Troia relicta in Italiam venerit Aeneas. Gossravio haec vox recte videtur movere miserationem, quum significet extorrem patria et quid petat nescientem. Cf. Sall. Cat. 6. Troiani Aenea duce profugi sedi bus incertis vagabantur. Italiam pro in Italiam. Constat enim, non solum poëtas, qui omnino Praepositiones saepe omittere consueverunt, verum etiam pedestris orationis scriptores ante terrarum quoque et regionum nomina, ubi de motu in aliquem locum sermo est, Praepositiones interdum negligere. Aureae tamen aetatis scriptores pedestres non nisi insularum et terrarum maritimarum, ad quas navium cursus dirigitur, nomina ita construere solent. Cf. Ecl. I,

136. IX, 100 sqq., quod autem ad Nomina appellativa attinet, quorum simplex Accusativus eadem ratione verbis eundi et veniendi adiici solet, Aen. I, 201. 307. 365. II, 743. III, 439. 601. V, 732. 813. VI, 696. etc. Quid quod adeo Substantivis interdum talis Accus. adiungitur? Vid. Aen. III, 507. iter Italiam et VI, 542. iter Elysium. Omnino cf. Barth. ad Claud. B. Get. 73. Drakenb. ad Liv. XXXIII, 41, 6. Heins. et Burm. ad Aen. II, 781. Cort. ad Lucan. I, 678. V, 572. Oudend. ad Apul. Met. p. 24. et 33. Daehn. ad Nep. Milt. 1, 1. et Dat. 4, 1. Weichert. de verss. iniuria suspp. p. 86. Ruddim. II. p. 284. Ramsh. . 134. not. 1., qui multa exempla collegerunt, et quae ad Aen. III, 162. adnotavimus. Laviniaque venit Litora. Copulam que, quam cum Iahnio et Wagn. restitui, quamque etiam Thiel., Süpfl. et Peerlkamp. iure receperunt, tuentur omnes Codd. praeter unum Hamb. et omnes, qui hunc versum laudant, Grammatici, in quibus Quinctil. Inst. XI, 3., eamque ut retineamus, ipsa suadet loci sententia: simplex enim eiusmodi appositio Italiam, Lavinia litora, qua generi una modo species adderetur, bonae latinitatis usui videtur adversari et temere defenditur a Paldamo ad Propert. p. 238., quum contra Italiam Laviniaque litora, i. e. et quidem L. litora, per epexegesin illam, de qua ad Geo. I, 498. (III, 198. 473. etc.) dictum est, explicandum optime se habeat. Cf. imprimis locus simillimus infra v. 569., cui adde v. 13. et v. 554. cum Wagn. Qu. Virg. XXXIII, 1. et 8. Fluctuat autem loci scriptura inter Laviniaque, quod nos cum Wagn. edidimus atque etiam Gossr. recepit, et Lavinaque, cui Wund., Iahn. et Thiel. cum Servio patrocinantur. Sed a Lavinio, quam veram esse huius nominis formam infra ad v. 270. videbimus, recte fit Lavinius, non Lavinus. Quare minus recte Prop. II. 34, 64. Lavinis litoribus et Iuven. XII, 71. novercale Lavinum. (Vid. Santen. ad Terent. Maur. p. 430.) Virgilius ipse etiam

« PreviousContinue »