Page images
PDF
EPUB

RECTORI

ET ALMÆ

{ UNIVERSITATI PARISIENSI.

NIHIL mihi neque optatius contingere potuit,
neque honorificentius, amplissime rector, alma
studiorum parens, quàm ut opus hoc, vestro præ-
sertim hortatu susceptum, vestris quoque auspiciis
liceret in lucem emittere. Cupiebam jamdudùm, datâ
occasione aliquá, gratum memoremque animum tes-
tari erga optimam mat:em, evi seeundum Deum
omnia debere me profiteor. Educatus
profiteor. Educatus in sinu vestro
à pueritia, vestræque lacte doctrine cnutritus, si
quid est in me litterarum, si quod veritatis studium
desideriumque pietatis, totum id scilicet è vestris
haust fontibus, quos pauperi æquè ac diviti, ignoto
ac nobili patere, ego sum cum multis jucundissimè
expertus. Vos me toto studiorum decursu salubribus
imbutum præceptis, per varios deindè magisterii de-
ductum gradus, et honore apud vos summo non semel
decoratum, post multos demùm annos donâstis rude
otiique non ignobilis usura frui concessistis.

1 Sed quoniam, ut aiebat olim vir sapientissimus, Orat. pro
otii nostri non minùs quàm negotii rationem extare
TRAITÉ DES ÉTUD. TOM. I.

a

oportet; nec licet homini probo, multò minùs christiano, languori desidiæque se dedere: en vobis offero fructus otii mei, utinam à nativa academici soli bonitate non omninò degeneres!

Vestra me auctoritas impulit, ut id operis ayderem aggredi. Electus à vobis qui fundatam recèns apud nos gratuitam juventutis institutionem Ludovico xv publica oratione gratularer, conatus eram paucis exponere quàm acri studio et curá in id hactenùs incubuisset universitas, ut pueri apud se non litteras modò, sed multò magis probitatem et religionem addiscerent. Quod tunc non potueram nisi strictim et leviter pro brevitate temporis attingere, id vos jussistis latiùs à me pleniùsque tractari. Etsi tanto me oneri imparem sentiebam, malui prudentiam in me quàm obsequium desiderari, meque statim accinxi ad scribendum, gallico quidem sermone, quo pluribus usui esse possem apud nostrates. Confectum media jum parte opus.judicis vestris permitto, magnum laboris præmum laturus, si vobis ille videbitur nonnihil posse studiosæ juventuti afferre utilitatis.

>

In hisce qui modò prodeunt libris fuit mihi prezcipua mens (ut nunc de moribus et pietate sileam) scripto consignare usurpatam jamdiù apud vos docendi rationem ac methodum, quæ viva voce hactenùs et per manus tradita ad nos usque pervenit; et hoc qualicumque vestræ in instituendis pueris disciplinæ monumento verum ac sincerum politioris litteraturæ gustam contra varias temporis vices et injurias, si fieri potest, integrum et illibatum tueri. Viget ille nunc quidem quàm maximè apud vos et

per totam late Galliam, felicibus sensim incrementis ad summum ferè apicem perductus. Clara grandium rerum miraculis ætas Ludovici Magni, maximè verò præstantium ingeniorum ferax, repræsentavit apud nos fausta Augusti tempora, Galliæque nostræ nunquàm intermorituris operibus famam peperit immortalem. Sed quò videtur altiùs hoc in genere gallici nominis provecta laus hoc timendum magis, ne, quia conscendere ulteriùs vix potest, paulatim decidat, et ad ima labatur.

Ausim autem dicere, servandi illius depositi curam non minima ex parte diligentiæ ac fidei vestræ esse commissam. Voluerunt augustissimi reges nostri, quibus nobilem ortum debet primogenita regum filia universitas, publicam apud vos patere cujuslibet quidem scientia officinam, sed earum imprimis artium, quibus ad præclaram dicendi vim acui ingenia et expoliri solent. Istic domicilium, istic patriam, istic firmam velut arcem reginæ rerum eloquentiæ assignárunt, ubi illa græcis latinisque irrigata fontibus, et antiquo educata cultu, sub austeræ severitatis custodia tutò cresceret, nec se casta virgo sineret unquàm cincinnis, et fuco, et meretricio quocumque ornatu contaminari.

Creditam vobis fuisse hujus in scribendo salubritatis tuendæ curam dùm contendo, absit ut officii nostri partes inconsultâ temeritate extollere altiùs videar, quasi absolutos omnibus numeris oratores, poëtas, philosophos, quo nihil ferè majus ac difficilius est, è scholis nostris prodire intelligam. Muneris nostri est inchoare et informare opus, prima quasi lineamenta ducendo, non ad summam absolu

tionem perfectionemque perducere. Commonstramus pueris certum finem quò tendere, tutum iter quod ingredi, errores et pericula quæ vitare debeant. Uno verbo, firmissima à nobis totius operis fundamenta ponuntur : jaciuntur vera, sincera, incorrupta bonarum omnium artium semina. Quanta sit autem seminis virtus, quanta fundamenti vis, quamvis utraque lateant et in obscuro sint, nemo non intelligit. Vel in primis puerorum ætatulis elucent ingenii quidam igniculi, quibus admonemur nullam esse tam infirmam ætatem, quæ non possit jam recto imbui, et sanè judicandi vim vel à teneris combibere. In perlustrandis veterum scriptis, modò peritus viæ dux adsit, licet carpentem undique cum delectu se dant obviam libare egregium native venustatis florem, aut potiùs amplam colligere frugum et fructuum copiam, quibus pueri, ceu quotidiano cibo aliti, non nisi optimis assuescant. Talibus nutrimentis educata mens, et veterum sapore tincta, paulatim colorat se ac roborat; ita ut insidens in eis ex illá familiari antiquorum consuetudine species pulchritudinis eximia quædam, altèque animis impressa, rapiat etiam non cogitantes ad similitudinem suí eisque atticæ elegantiæ et romanæ urbanitatis gustum ingeneret.

quæ

Indè existunt summi in republicâ litterariâ viri. Inde pullulavit seges illa eminentium in unoquoque genere scriptorum, quibus tantoperè enituit Ludovici XIV ætas et adhuc nostra floret; quos antiquum sapere, et Athenarum ac Romæ opibus redundantes ad scribendum venisse, nulli non vetustati: paulum scienti apparet.

« PreviousContinue »