Page images
PDF
EPUB

Itaque in ligatura codicis Parisini legitur P 6371, in margine dextro folii primi recti Cod. Colbertin 1926 Regius 5058. 2, in eiusdem folii recti margine inferiore P. Pithou (sed linea transuersa deletum), Iac. Aug. Thuang, in ultimo folio uerso P. Pithou. scriptus est in forma quadrata maiore saeculo undecimo litteris primum quidem satis magnis, in fine multo minoribus sed eodem certe tempore: nam eundem hominem totum librum exarasse uix affirmauerim. scholia quaedam commentariis in somnium Scipionis continet enim hos et deinde Saturnalia integra - addita pariter omisi atque capitulorum indices (uelut de conurus) et alias notulas paucas (uelut hypbaton) margini additas. scripturam primariam eadem manus atramento paullo uegetiore correxit, quae praeterea rarissime manus recentioris occurrunt emendationes, littera P2 significaui. folia sunt octoginta quattuor siue quaterniones septem, ternio unus, quinio unus, senio unus cuius tamen unum folium deest. praeterea post tertii quaternionis primum folium chartula minutior inglutinata est picturas continens. qui Ianio codicem Parisiis contulit nec plenam lectionis uarietatem exscripsit et innumeris locis plane falsam; ego ubi aliter atque Ianius rettuli, me et codice et Ianio inspectis siue referre siue tacere sciendum est: nihil enim cuiusquam interesse putaui ut data opera tot locis apud illum non recta legi testarer. notaui omnia et ex Parisino et Bambergensibus praeter uirgilius sentencia impaciens uicio rethor rethorica sillaba simmachus choruscus ae et e elementa mutata, plerumque omisi t et c permutata sequente i. in codice modo quattuor modo quatuor

scribitur; ubi quatuor est, non notaui. aliquotiens sequutus scribitur, ego tacite ex B scripsi secutus. in particulis Graecis non notaui accentus spiritus iota subscriptum omissa, inde a p. 259, 1 iota subscriptum aliquotiens additum (TWI) et inde a p. 260, 24 v lineola (ita ЄPгō) significatam notare desii. unum addam 2 significare, non (Z in hoc codice scriptam) ut is cuius Ianius opera usus est interpretabatur. uersiculi sunt quadrageni quaterni, columnae binae praeter folia uiginti quinque priora sine interductu scripta.

[ocr errors]

Codex Bambergensis signatus est M. L. V. 5. 9. praeterea in ligaturae operculo exteriore numerus inscriptus est 61788, Iaeckii est 873. scriptus est saeculo nono exeunte in membranis formae quadratae minoris. constat foliis sexaginta quattuor siue quaternionibus octo. primaria scriptura aliquotiens ab eadem manu emendata est. uersiculi sunt uiceni terni. continet Saturnaliorum libros I-III 19, 5 (p. 219, 20). Alter Bambergensis signatus M. IV. 15. F nro 4, Iaeckii 875, scriptus est saeculo undecimo exeunte in membranis formae oblongae maioris. constat hodie quaternionibus quattuor et foliis quattuor, nam unus quaternio periit et ceteri hodie ita compacti sunt: 1 2 5 4. quaternio secundus desinit Phytic (p. 522, 14), sequitur quaternio quintus frigoris uel caloris (p. 590, 13) in haec uerba desinens cum mel dulce appellam (p. 627, 6), sequitur quaternio quartus stellarum alias (p. 551, 29) desinens in uerba locis inter se uicissim pressis nimietate uel (p. 590, 13), deinde fol. 33 rectum ita incipit non aliud quod hanc (p. 627, 6). uersi

culi sunt in columnis bifariam diuisis quadrageni

singuli.

quae aliter a me enotata sunt sunt

autem satis multa

[ocr errors]

atque ab Ianio, in eis me illius commentarios ante oculos habuisse scito quisquis hac nostra opera usurus est.

Codices hos quos enumeraui ut Parisiis et Bamberga transmissos domi excutere potuerim, summa eorum quorum haec apud nos cura est liberalitate effectum esse grato animo nec primus nec primum testor, locos euanidos codicis Parisini legere Philippus Iaffé amicissime me docuit, Ludouicus Ianius cuius ingenti tot annorum diligentiae uix dici potest quantum debeant qui in Macrobio aut emendando aut enarrando uersantur ut indicem auctorum ex suo excerperem officiosa cum humanitate permisit.

MACRO BIVS

P=

B =

P'B'

pb

p2

(P) (B)

codex Parisinus

(codex Bambergensis M. L. V. 5 n. 9 Saturnaliorum I-III, 19, 5 continens

codex Bambergensis M. IV. 15. F. n. 4 commentarios in somnium Scipionis continens

lectio codicum emendatione anterior

= lectio codicum emendata

=

=

lectio codicis P recentiore tempore emendata

lectio codicum, de qua ex meo silentio tantum mihi constat

« PreviousContinue »