Page images
PDF
EPUB

Laomedonteae sentis periuria gentis?

Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantis?
An Tyriis omnique manu stipata meorum
Inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,

545

Rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?

Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.

Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem

His, germana, malis oneras atque obicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
Degere, more ferae, talis nec tangere curas!
Non servata fides, cineri promissa Sychaeo!"
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,
Carpebat somnos, rebus iam rite paratis.

Huic se forma dei voltu redeuntis eodem

Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est,
Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
Et crinis flavos et membra decora iuventa:
"Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,
Nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis,
Demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,
Certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.

550

555

560

Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis
Conlucere faces, iam fervere litora flammis,

565

Si te his attigerit terris Aurora morantem.

Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
Femina." Sic fatus nocti se immiscuit atrae.

570

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
Corripit e somno corpus sociosque fatigat :
"Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;
Solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto

Festinare fugam tortosque incidere funis

575

Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,

Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.

Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo

Dextra feras."

Dixit, vaginaque eripit ensem

Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.

Idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
Litora deseruere; latet sub classibus aequor;
Adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
Regina e speculis ut primum albescere lucem
Vidit et aequatis classem procedere velis,
Litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
Terque quaterque manu pectus percussa decorum
Flaventisque abscissa comas "Pro Iuppiter! ibit
Hic" ait "et nostris inluserit advena regnis?
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
Deripientque rates alii navalibus? Ite,

580

585

590

Ferte citi flammas, date tela, impellite remos!

Quid loquor? aut ubi sum? Quae mentem insania mutat?

595

Infelix Dido! nunc te facta impia tangunt?

Tum decuit, cum sceptra dabas.-En dextra fidesque,

Quem secum patrios aiunt portare Penatis,

Quem subiisse umeris confectum aetate parentem!-
Non potui abreptum divellere corpus et undis
Spargere? non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?-
Verum anceps pugnae fuerat fortuna.-Fuisset;
Quem metui moritura? Faces in castra tulissem,
Implessemque foros flammis, natumque patremque
Cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.-
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
Tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,
Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
Et Dirae ultrices, et di morientis Elissae,
Accipite haec, meritumque malis advertite numen,
Et nostras audite preces. Si tangere portus
Infandum caput ac terris adnare necesse est,
Et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
At bello audacis populi vexatus et armis,

600

605

610

615

Finibus extorris, complexu avulsus Iuli,
Auxilium imploret, videatque indigna suorum
Funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae

Tradiderit, regno aut optata luce fruatur;

Sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.

620

Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum

Exercete odiis, cinerique haec mittite nostro
Munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto.
Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
Qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas
Imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque."
Haec ait, et partis animum versabat in omnis,
Invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei;
Namque suam patria antiqua cinis ater habebat:
"Annam cara mihi nutrix huc siste sororem ;
Dic corpus properet fluviali spargere lympha,
Et pecudes secum et monstrata piacula ducat;
Sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
Perficere est animus, finemque imponere curis,
Dardaniique rogum capitis permittere flammae."
Sic ait. Illa gradum studio celerabat anili.
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido,
Sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
Interfusa genas, et pallida morte futura,

Interiora domus inrumpit limina, et altos

Conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
Conspexit, paulum lacrimis et mente morata,
Incubuitque toro, dixitque novissima verba:
"Dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,

625

630

635

640

645

650

Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.

Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi;
Et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi;
Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi;
Felix, heu nimium felix, si litora tantum

Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!"
Dixit, et, os impressa toro, "Moriemur inultae,

66

655

Sed moriamur" ait. Sic, sic iuvat ire sub umbras.

660

Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis."
Dixerat; atque illam media inter talia ferro
Conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
Spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta
Atria; concussam bacchatur Fama per urbem.
Lamentis gemituque et femineo ululatu

Tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether.
Non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis
Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes
Culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu
Unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
"Hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
Quid primum deserta querar? comitemne sororem
Sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses;
Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. Date, volnera lymphis
Abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
Ore legam." Sic fata gradus evaserat altos,
Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, gravis oculos conata attollere, rursus
Deficit; infixum stridit sub pectore volnus.

665

670

675

680

685

Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;
Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
Quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.

Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
Difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
Quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,
Mille trahens varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput astitit: "Hunc ego Diti
Sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo."
Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

690

695

700

700

« PreviousContinue »