Q. Horatii Flacci Opera illustrated from antique gems

Front Cover
1869 - 456 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 89 - Laetus in praesens animus, quod ultra est, Oderit curare, et amara lento Temperet risu. Nihil est ab omni Parte beatum.
Page 308 - De te pendentis, te respicientis amici. 105 Ad summam : sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. EPISTOLA II. TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi, Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Page 152 - Exegi monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum.
Page 377 - Munus et officium nil scribens ipse docebo, Unde parentur opes, quid alat formetque poetam ; Quid deceat, quid non ; quo virtus, quo ferat error.
Page 357 - Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, Irritat, mulcet, falsis terroribus implet, Ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Page 371 - Priami cantabo et nobile bellum". .quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. quanto rectius hic, qui nil molitur inepte: 140 „dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes".
Page 25 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor?
Page 369 - Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis Doctus iter melius, mortalia facta peribunt, Nedum sermonum stet honos et gratia vivax. Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque 70 Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi.
Page 372 - ... atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum. tu quid ego et populus mecum desideret audi : si plausoris eges aulaea manentis et usque sessuri donee cantor 'vos plaudite' dicat, 155 aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Page 294 - nil equidem. ' ut tu semper eris derisor ! ' at omnes di exagitent me si quicquam. ' quid, militibus promissa Triquetra 55 praedia Caesar an est ítala tellure daturus ? ' iurantem me scire nihil mirantur ut unum scilicet egregii mortalem altique silenti. perditur haec inter misero lux non sine votis : o rus, quando ego te aspiciam? quandoque licebit 60 nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis, ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?

Bibliographic information