auguratur in eas ipsas regiones quas Cinna carmine illo celebra2 verat. ceterum Satrachi fluvii' memoria cum antea mihi videretur unice conservata esse eis quae Isaacius Tzetzes ad Lycophronis versum 448 ascripsit, Σάτραχος, πόλις καὶ ποταμὸς Κύπρου. τινὲς δὲ διὰ τοῦ ἐ γράφουσι Σέτραχον, possum nunc hoc nomen duobus aliis exemplis confirmare. etenim Nonnus 13, 458 ss. Paphi incolas commemorat, Ἧιχι θαλασσιγόνου Παφίης νυμφήιον ὕδωρ, Σάτραχος ἱμερόεις, ὅθι πολλάκις οἶδμα λαβοῦσα Κύπρις ἀνεχλαίνωσε λελουμένον υἱέα Μόρρης. Friderico Graefio debetur Σάτραχος, nam ante eum scribebatur Σέστραχος: poterat minore mutatione poni Σέτραχος. deinde in etymologico magno haec inveniuntur p. 117, 33 ss. Αῶος, ποταμὸς τῆς Κύπρου. Αὼ γὰρ ὁ Ἄδωνις ὠνο μάζετο, καὶ ἀπ ̓ αὐτοῦ οἱ Κύπρου βασιλεύσαντες. Ζωίλος δὲ ὁ Κεδρασεὺς καὶ αὐτὸν ἀπὸ τῆς ἑαυτοῦ μητρὸς κληθῆναι. τὴν γὰρ Θείαντος μητέρα οὐ Σμύρναν, ἀλλ ̓ Ἀῶαν καλοῦσι. Φιλέας δὲ πρῶτ τον βασιλέα Αῶον, Ηοὺς ὄντα καὶ Κεφάλου· ἀφ ̓ οὗ καὶ ὄρος τι ὠνομάσθη Ἀώιον, ἐξ οὗ β' ποταμῶν φερομένων, Σεράχου τε καὶ Πλιέως, τὸν ἕνα τούτων ὁ Παρθένιος Αῶον κέκληκε. ἢ διὰ τὸ πρὸς τὴν τῶ τετραμμένην ἔχειν τὴν φύσιν, καθά φησιν ὁ Παρθένιος, Κωρυ 8 κίων σεύμενος ἐξ ὀρέων, ἀνατολικῶν ὄντων. δύναται δὲ οὕτω και λεῖσθαι, καθ ̓ ὃ ἡ Κιλικία Αῶα πάλαι ὠνομάζετο. in his, ut certe hoc strictim attingam, μητέρα quod post Θείαντος legitur mutandum esse videtur in θυγατέρα. deinde Σετράχου scribendum esse existimabam nunc intellego triplicem posse in usu fuisse nominis formam, et vera est fortasse vocabuli originatio quam Moversius (de rel. Phoen. p. 229) protulit: quamquam reliqua eius disputatio in lubrico tota versatur. Parthenium autem suspicari licet Aoum simul cum Adonide commemorasse in elegiis suis, in quibus ἱστορίας ξένας καὶ ἀτρίπτους inveniri Artemidorus ait oneirocr. 4, 63. Itaque in his quidem Catulli versibus quae boni codices habent tuta sunt ab omni mutatione. sed complura supersunt in elegantissimi poetae carminibus, in quibus cum satisfacere arti non possit veterum exemplarium auctoritas, coniectura assequendum est aut certe consectandum quod dictum esse videatur a Catullo. quorum non nulla disputaturus recordor primum pulcherrimi illius Miser Catulle, desinas ineptire. in quo dulcissimo carmine dum se revocat poeta a misero amore, non tamen omnem spem recuperandi ea quae perierunt ita abiecit ut abiecisse videri vult, nec tam obstinata mente obdurat quam 3 de se praedicat. quare multus est in describenda relictae a se puellae tristi solitudine atque in fine carminis iterum sese ut obduret adhortatur. verum haec extrema pars carminis aliter hodie legitur atque a Catullo scripta est. codices enim haec praebent (p. 5, 6 ss.) Vale, puella. iam Catullus obdurat, in his versu illo At tu dolebis, cum rogaberis nulla absolvi sen- 4'sophis barbare loquar, devitant et concreta sectantur et omnia cum subiecto aut obiecto orationis, quoniam haec maximi momenti sunt, quantum fieri potest artissime coniungere student, adverbiorum loco, quorum quasi minus vigent notiones, et adiectiva et pronomina saepe numero posuerunt. in qua re Romani, ut dixi, maiore licentia usi sunt quam Graeci, cum negativis quoque particulis pronomina non nunquam praeferrent. nota sunt quae tali modo Plautus et Terentius dixerunt, nullus creduas, nullus ostenderis, nullus dixeris, tametsi nullus moneas et similiter alia dixerunt autem non ut ridicula proferrent, qui videtur non nullorum esse error, sed quod vulgi sermonem retinebant et ut gravius negarent. similiter locutus est, ut vel antiquissimi sermonis vel vulgi consuetudinem imitaretur, Appuleius cum asini 1. 7 p. 195 Elm. de puero dixit nullus tamen desinebat identidem vulnus sanguine delibutum obtundere, et 1. 8 p. 210 an nulli scitis quo loco consederitis? quid quod ipsum M. Tullium in epistolis suis, ubi cotidianum sermonem saepe sequitur, ita locutum esse scimus, ad Att. 41, 24, 4 Philotimus non modo nullus venit, sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit, cui specie simile est, re ipsa paululum differt 14, 3, 4 Corumbus Balbi nullus adhuc. et mihi notum nomen: bellus enim esse dicitur architectus, ubi scripserim est mihi notum nomen. nihil differt inter hoc et Livii verba 32, 35, 2 Philippus nullus usquam nec nuntius ab eo per aliquot horas veniebat, in quibus etsi vera esse videtur Dukeri correctio: nam quod in libris fere legitur Philippi probari non potest deleta, ut I. Fr. Gronovius praecepit, ab praepositione, quoniam nec particulam a coniungendo et negando ad intendendam negationem Livium non traduxisse praeclare docuit N. Madvigius excursu tertio ad Cic. de fin. p. 821 s.: sed etsi veram puto Dukeri correctionem, tamen non dictum est pronomen adverbii significatione, sed ita uti nos quoque loquimur, nirgend ein Philippus, bis jetzt kein Corumbus. sed cum adverbio congruit quod scripsit Cicero ad Att. 15, 22 ego autem scripsi Sextum adventare, non quo iam adesset, sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet, et 15, 29, 1 ad M. Aelium nullus tu quidem domum, sed sicubi inciderit. verum quoniam in hac ora5 tionis forma mirum esse videbatur et paene absurdum negari aliquam rem esse et nihilo tamen minus eandem rem dici ali quid aut facere aut pati, postquam sermo Romanus ab litteratis hominibus ad accuratam rationis normam directus erat, remotum est illud dicendi genus ex omni graviore oratione. quare neque Cicero in reliquis praeter epistolas scriptis neque alii quorum culta dictio erat scriptores ita locuti sunt. multa enim a grammaticis falso huc referuntur. licebit hoc exemplis aliquot demonstrare. Cicero de or. 4, 9 (38) quod nisi fecisset inquit, rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam haberemus: minime nullam dixit ut esset pro adverbio, sed attractione quadam verba artius conexuit quam si ita scripsisset, nulla iam diu quam haberemus esset res publica. eiusdem Ciceronis haec sunt in or. pro Roscio Amerino 44 (128), aliquot post menses et homo occisus est et bona venisse dicuntur. profecto aut haec bona in tabulas nulla redierunt aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt. hic quoque non dixerim nulla simpliciter positum esse pro adverbiis minime vel non, sed cum dici posset et nulla eius bona in tabulas rediisse et non rediisse haec bona, utrumque quodam modo coniunctum est. non prorsus dissimiliter locutus est Cicero de off. 3, 14 59, quaerit ex proximo vicino num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret, quibuscum rectissime comparata sunt talia quale hoc est de off. 1, 45 (159), ea Posidonius collegit permulta. eiusdam Ciceronis verba sunt in or. in Catilinam 4, 7 (16), sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur: quod recte dicere poterat misericordia tibi nulla debetur, hoc adiunxit, nec perperam, relativa oratione. alia in quibus adiectiva pronominis significatio etiam magis manifesta est merit videor praeterire. sed non tantum scriptores, verum etiam poetae non sunt usi nullius vocabulo ubi accurata cogitandi ratio non vel minime adverbia requirebat: quanquam etiam de poetarum sermone saepe grammatici non satis accurate et subtiliter iudicaverunt. veluti Vergilius cum dixit ge. 4, 104 hiberno laetissima pulvere farra, Laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu Iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis, non voluit dicere minime se iactat, sed nullus est Mysiae cultus quo tantum sese iactet. aut quod est Aen. 4, 232 Si nulla accendit tantarum 6 gloria rerum, non fortius tantum poeta loquitur quam si diceret Si non accendit, sed plane aliter: hoc enim vult, si nulla est tantarum gloria rerum quae animum accendat. denique Aen. 12, 405, ubi haec leguntur, Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo Subvenit, cur nulla non sit adiectivum significatione equidem sane nullus video: certe siquis nostrum ita diceret, keine Fortuna zeigt den weg, num tu crederes pronomine usum esse significatione adverbii? neque quod apud Ovidium est met. 9, 734 Vellem nulla forem, vel 11, 579 Proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras, rectius huc rettuleris quam quod Catullus dixit carm. 17, 20 (p. 11, 13) Tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam. unum novi poetam nescio dicam an rectius versificatorem qui nullius vocabulo aperte ita usus sit ut pro adverbio substitutum cum verbo artissime coniungeret, illum qui Cirin fecit. in quo carmine de Scylla dictum est v. 177 Nulla colum novit, carum non respicit aurum. verum hic poeta, quem nollem nuper a R. Merkelio prol. ad Ovidii Ibin p. 367 ss. ut olim ab I. H. Vossio habitum esse C. Cornelium Gallum (nam multo posteriori tempori carmen minime bonum ascribendum est), totus pendet ex antiquiore oratione Catulli. qui cum saepe populari dictione usus sit, non putandus est respuisse quod eum dixisse ipsa res clamat, At tu dolebis, cum rogaberis nulla. Itaque quae deinde sequuntur Scelesta, ne te ita sunt emendanda (nam ne te nemo probaverit) ut non suspendantur ex antecedentibus, sed per se constet allocutio. in antiquis quibusdam editionibus scriptum est tene? ut hoc esset tene aliquis rogaverit? id rectius diceretur tune, quoniam passiva verbi forma praecedit, atque hoc ipsum tune invenio in exemplaribus Parisiensi a. 1528 et Basileensi a. 1530: sed displicent otiosa verba. aliorum coniecturas sciens praetereo: neque enim dubito quin recte Carolus Lachmannus commendaverit Iani Meleagri id est Balthasaris Venatoris Scelesta, vae te! cum mutatione paene nulla aptissimam lucremur orationem. vae particula cum accusativo casu coniuncta bis tantum inveniri videtur in eis qui hodie extant Latinorum scriptorum libris: nam quod Iosephus Scaliger, hoc versu in debile aliquod rere incidens, vae te in 7 aliud Catulli carmen (68, 91, p. 64, 12) inferre voluit, aliter equidem censeo: de qua re postea dicam. sed in Plauti asinaria, 2, 4, 75, omnes libri cum vetere codice Camerarii in his verbis conspirant, Dabitur pol supplicium mihi de tergo vestro. Vae te deinde Seneca in satira Menippea de Claudio Caesare |