Page images
PDF
EPUB

immensum || 430 in arua iube, || 543 conuexa || 562

super ardua 598 portus || 667 terribili inpexum os saeta 740 uolg. Abellae, ||

viii. 25 lacuaria || 197 pallida || 211 raptor || 382 (sanctum mihi nomen) || 460 pantherea || 569 finitimos || 610

egelido | 620 minantem || 633 reflexa || 704 tendebat

ix. 48 comitatus, || 67 qua ui || 141 modo nunc || 146 sic || 226 primi et || 229 in scuta tuentes, || 282 tantum : || 283 aut || 371 murosque || 402 torquens || 403 altum, Lunam sic | 418 it || 486 te, tua funera || 513 perrumpere. num tamen || 514 casus? || 676 uolg. leg. freti armis.

X. 24 fossas 179 Alpheae origine || 180 Astur || 186 Cinyre, 237 ardentis || 251 super || 256 rubebat || 291 non sperat | 316 sacrum: || 317 quo licuit paruo? | 539 albis. || 588 aptet || 597 quamuis dolor alto ||

xi. 471 adsciuerit || 472 acceperit || 768 Cybelo || 830

relinquont.

xii. 55 monitura || 391 Iapyx || 801 ni te || 821 conubis ||

A. U. C.

684

699

VI. Annales Vergiliani.

Natus est Id. Octobr. P. Vergilius Maro, Andibus (nunc Pietola), in uico Mantuano, parentibus Vergilio Marone colono et Maia seu Magia Polla.

'Cremonae studiis eruditur' (Hieron. in Euseb. Chron.), sed intra quos annos incertum est.

'Vergilius sumpta toga uirili Mediolanum transgreditur, et post breue tempus Romam pergit' (Hieron.). si Donato credimus, Mediolano

ANTE C. N. 70

55

A. U.C.

701

705

Neapolim transiit, inde Romam, quod minus
probabile.

ANTE

C. N.

Quos intra annos Romae studuerit V., pro 55 certo non constat : sed hoc anno eum Romam commigrasse putat Ribbeckius, Hieronymi uerbis fretus. audiit ibi Epidium rhetorem (Vit. in cod. Bern.) et Sironem scholae Epicureae philosophum. nec dubium est quin linguam Graecam, quam antea didicisset, Graecasque litteras, in primis poetas, his annis impense persecutus sit. quos condiscipulos habuerit conicere potius quam definire licet. Varum nominant Phocas, Seruius, Schol. Bern. quem Alfenum Varum fuisse putat Ribbeckius, alii Quintilium Varum Cremonensem. condiscipulus Vergili fuisse a Probo traditur Cornelius Gallus, quod ueri quidem simillimum est. hi enim iuuenes, aetate studiis ingenio pares, 'fortasse iam,' ut ait ille, Cremonae uel Mediolani puerilium studiorum consortio iuncti fuerunt.' nec dubitandum uidetur, quin per eundem Gallum seriori tempore C. Asinio Pollioni conciliatus fuerit Vergilius, fortasse etiam Maecenati. ex poetis eorum temporum mortui erant Lucretius A.U.C. 699, Catullus 702. nati erant L. Varius Rufus 672, Cornelius Gallus 689, Horatius 689, Tibullus circiter 698, Propertius 703, Ouidius 711. paulo fortasse minor natu quam Vergilius fuit 'amantissimus eius poeta Aemilius Macer.' (Schol. Bern.).

Erumpente bello ciuili Vergilius ad praedia 49 paterna confugisse potest ibique tempus dedisse

A. U.C.

712

713

partim colendis agris, partim carminibus meditan-
dis, primo fortasse Elegiacos Graecos dein Theo-
critum imitatus'. certum est autem ante A.U.C 712
(quo anno proelium Philippense tris uiros Oc-
tauianum, Antonium, Lepidum, rerum Roma-
narum dominos fecit) conuixisse aliquando Ver-
gilium cum Asinio Pollione, qui Galliae Transpa-
danae eo tempore praeerat, et secum habebat
Cornelium Gallum tributis inuigilantem. etenim
Alexis ille Vergilianus (Ecl. ii.) a grammaticis
personam sustinere dicitur Alexandri cuiusdam
formosissimi qui Pollionis uerna esset. immo uero
in Ecloga tertia Pollio ipse amare Musam Vergi-
lianam dicitur, et carmina eius legere.

Hoc anno ineunte, vel potius exeunte 711
Bucolica sua incohasse putatur Vergilius, scripta
Ecloga secunda quae Alexis inscribitur; eodem
anno tertiam scripsit, necnon et quintam, in qua
(vv. 86-7) mentio fit secundae et tertiae.

Hoc anno rapinae factae sunt eae, quarum monimenta esse Eclogas primam nonamque ait Ribbeckius, qui ita rem narrat: 'inruebant ea tempestate ueterani in colonias per totam Italiam legionibus triginta quattuor triumuirorum iussu adsignatas, nec agris lege sibi concessis contenti uicina quoque, quae eis maxime placerent, ui

ANTE

C. N,

42

1 De opusculis Vergilio iuueni adsignatis uid. I. ceterum, si Donato credendum est, is 'poeticam puer adhuc auspicatus, in Ballistam, ludi gladiatorii magistrum, ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus, distichon fecit;

Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus :

nocte die tutum carpe, uiator, iter.'

A. U.C.

occupabant. quo factum est ut Cremonensium
quoque fines, quia non sufficerent, transgressus
Octauius Musa, limitator a Caesare Octauiano
datus, ut offensam quandam Mantuanorum ulcis-
ceretur, per quindecim milia passuum agri Man-
tuani, uicini scilicet Cremonae, perticam mili-
tarem porrigeret, et ipsum Vergilium patrimonio
expelleret, qui sexaginta ueteranis locum daret.
iam Italici rebus suis spoliati Romam confluere,
in foro et in templis supplices considere, la-
crimis ac tumultu ipsorum ciuium animos com.
mouere.' fuit inter hos Vergilius, qui poten-
tiorum amicorum, in primis C. Asinii Pollionis
et Cornelii Galli interuentu perfecit ut Octa-
uianus sua poetae restitutum iri promitteret.
quod effectum esse concluditur ex prima Ec-
loga, qua poeta senem rusticum fingit otio et
securitate fruentem Octauiani ut dei praesentis
beneuolentiam extollere.

Mox tamen extrema aestate anni 713 exorto
bello Perusino Pollio, qui L. Antonio auxilium
tulerat, Galliam Transpadanam reliquit, et in eius
locum legatus ab Octauiano substitutus est agris-
que diuidendis praefectus Alfenus Varus. quisquis
is fuit (dubia enim res est) amicum se Vergilio
Mantuanisque primo gessisse uidetur, quod col-
ligas ex imperfecto carmine, cuius tres uersus
citantur in Ecloga IX. (27-29), ubi sub Menal-
cae persona poeta noster inducitur. sed nec
rem bene administrauit Varus, nec aduersus ue-
teranorum recrudescentem licentiam satis auxili
praestitit. confusa sunt omnia quae de hac re

ANTE

C. N.

A. U. C.

714

715

a scholiastis et grammaticis narrantur. nam
alii (Donatus et Seruius) ab Arrio centurione,
alii (Probus) a Milieno Torone primipilari, alii
a Clodio quodam milite Vergilium paene inter-
fectum esse scribunt. quae conciliare studet
Ribbeckius, cum coniciat Arrium centurionem
fuisse sexaginta illorum ueteranorum, qui Octauii
Musae auctoritate anno 713 ineunte Vergilium
· expulerant ; alteram uero inruptionem postea, cum
Varus prouinciam obtinuisset, factam esse a Mi-
lieno Torone primipilari cum militibus, in quibus
esset immanis ille Clodius, cuius uiolentia tantum
non occideretur Vergilius.

Noster, iterum agris expulsus, cum patre per-
fugium nanctus esse dicitur in uillula prope Ro-
mam, quae Sironis olim fuerat. hic cum Eclogam
nonam expoliuisset, eaque opera, ut uidetur,
Cornelii Galli ac Macri, primum Maecenati, dein
Octauiano lecta esset, hi uiri, poetae patrocinio
suscepto, ei uel sua restituenda curauerunt uel,
quod fortasse uerius, agros alibi sitos ita large
donauerunt, ut locuples factus centiens sester-
tium testamento moriens legare potuerit. hoc
etiam tempore, cum Eclogam sextam composuis-
set, praescripsit ei Vari nomen, et in eodem
carmine Cornelii Galli, amici sui, elegorum poetae,
ingenium summa laude ueneratus est.

ANTE

C. N.

Vel ineunti huic anno uel exeunti 713 attri- 40 buenda est Ecloga quarta, qua Asinii Pollionis consulis designati filio nascenti cum uaticiniis aurei saeculi gratulatur.

Ecloga octava (Pharmaceutria) dedicatur C. 39

« PreviousContinue »