Page images
PDF
EPUB

Aen. VI. 51--218, M P R.

647-663, MP R. 219-241, FMPR.

664-689, MPRV. 242, R (om. FMP). 690-VIII, 14, MPR. 243—272, FMPR.

VIII, 15–39, M PRV, 273—392, MPR.

40-70, MPR. 393_-423, FMPR,

71–92, FMP R. 424-490, M PR.

93-98, FMPRV, 491–559, FMPR.

99-118, MPR V. 560—588, MPR.

119-IX. 31, MPR, 589-687, FMP'R. IX, 32-68, FMPR. 688—724, FGMPR, 69-117, MPR. 725—755, FMPR.

118—164, FMPR, 756—857, MP R.

165-206, M PR. 858-VII. 58, FMPR.

207-233, FMPR. VII. 59—178, M PR.

234—-353, MP R. 179—247, FMP R.

354-405, MPRV, 248-273, FMPRV.

406—508, M P R. 274-276, FMPR.

509-535, FMPR. 277–325, F M R.

536—817, MPR 326-329, FMR V. X. 1—26, MPRV, 330—351, MRV,

27452, MPR. 352—403, M R.

53478, MPRV, 404–427, M R V.

79—182, MPR. 428, sq. FMR V.

183-208, MPRV, 430—469, FMR.

202—235, MPR. 470-481, MR.

236—261, MPRV. 482-485, MR V.

262-460, MPR. 486-507, FMRV,

461–508, MR. 508 sq. FMR.

509-531, MPR, 510-585, MR.

532-548, MP R. 586—593, MR V.

549–574, MPRV. 594-611, FMRV.

575-731, MPR. 612-644, FMR.

732-757, MPRV. 645, sq. FMPR.

758–XI. 644, MPR, Aen. XI. 6454692, MR.

94—455, M PR. 693—736, MP R.

456-507, MPRV. 737-756, MR.

508—666, M P R. 757-782, M.

667–718, MPRV. 783-792, MP.

719-758, M P R. 793-857, MP R.

759-830, MP. 858–895, FMPR.

831-938, MPR. 896-XII. 46, MPR.

939–952, M P.
XII. 47-93, MR.
(2) Codices cursiue, quod dicitur, scripti.
7. Gudianus (Bernae), saec. IX.
a. b. C. Bernenses, saec. IX. X.
m. Minoraugiensis, saec. XII.

$ 3. Hi sunt codices qui in editione nostra suis siglis citantur. exstant quidem alii permulti, sed praeter eos, quos recitauimus, pauci sunt bonae notae. qui plura de hac re uelit, adeat Gersdorfii Notitiam, quae in Vol. iv. edit. Heyn. continetur. ex codd. quot illic accedunt, probatissimi sunt fortasse qui Pierii uocantur, necnon tres Menteliani, aliique nonnulli ex iis quibus ad corrigendum Vergili textum Elzeuirianum usus est Batauus ille doctissimus et ingeniosissimus, Nicolaus Heinsius, hos aliquando citauimus.

IV. De Orthographia Vergiliana.

§ 1. In uocabulis scribendis editio nostra consentit ut plurimum cum Ribbeckiana illa minore, quae Lipsiae prodiit A.C. primum 1867. haec enim loco mouit aliqua uetustatis horridioris exempla, in libro maiore recepta.

§ 2. Quae scribendi formae in Grammatica nostra Latina' commendatae sunt, eas Vergili textus cum Ribbeckianus tum etiam noster exhibet. tales sunt:

1. Public School Latin Grammar' (Longmans, 1876).

I.

caelum ; caenum ; caespes; faenum ; foedus ; glaeba ; haedus ; maerere, maestus; paenitet, poena ; proelium; saeculum; saepes, praesaepe et praesepe ; saeta ; scaena (scena); (scripsimus cum R. Vesaeuus; uolaemus; Thracicius, Thraeca). (1) cena; ceterus; fecundus, femina, fenus, fetura, fetus; frenali), frenare; heres; leuis; obscenus.

2. derigere; genetrix ; neglegere; protenus et protinus, Vergilius.

3. inclutus (inclitus); clipeus (clupeus); lacrima (lacruma); libet (lubet); monimentum (monumentum); superlatiua et ordinalia formant -imus et -ŭmus (maximus, maxumus &c.; septimus, septumus &c.); lacuna et lucuna.

4. harena; harundo; haruspex; Hammon; hebenus; heia ; Hiberus ; Hister; holus: ahenus et aenus ; euhoe, incohare (sed Euhadne, cuhantes, Calchidicus, Carphatius, Riphaeus non recepimus); (4) ei ; erus, era, erilis ; umere, umescere, umidus, umor, umectare ; umerus ; (non recepimus aedus; edera).

5. hiemps, hibernus ; linter et lunter; ocius; silua. scripsimus félix; Pleas, Thalia et Thalia; (non scripsimus Thyle).

6. tinguere et tingere ; uinguere et ungere; urguere et urgere.

condicio, dicio, solacium. (7) nuntius, nuntiare; setius ; autumnus; auctor. 8. conectere; coniti ; conubium ; coniunx.

adicere, conicere, deicere, eicere, inicere, proicere, reicere, subicere :-dissicere.

10. quotiens; totiens , nouiens ;--tunsus et -tusus; (non recepimus Atlans, formonsus, thensaurus).

II. bracchium, damma: Iuppiter; littera; loquella; querella ; sollemnis ; sollicitus (recepimus cum R. ammentum; lammina ; quallus ; sed non dummetum; futtilis). (11) baca; bucina ; causa (caussa); litus ; milia ; paulum; religio; reliquiae; Polio (Pollio); (recepimus Caliopea ; Lyrnesus; Parnasus).

12, . quamquam; quidquid ; quicquam ;. cumque; tamquam ; numquam; umquam ; nequiquam; eundem. 13.

Volcanus; uolgare, uolgus; uolnus; uolpes ; uolsus; uolt, uoltis; uoltus ; uortex et uertex: (non recepimus diuorsus, inuorto),

14. gnatus et natus; cycnus (cygnus); Cnosius et Gnosius; (non recepimus hirquos).

§ 3. Accusatiuos plurales tertiae declinationis cum substantiuorum tum adiectiuorum participiorumque, qui litteras finales habent uel -is uel -es, Ribbeckius in multis uocibus diverse scripsit, codicum auctoritate fretus : et saepissime quidem -is, nec raro tamen -es exhibuit : et eum nos fere semper secuti. Vid. Ribb. Prolegomena Critica pp. 405-413.

Accusatiuos quosdam singulares in -im uel -em scribit: secur-im -em; turrim -em; quod nos quoque fecimus:

§ 4. In illo quoque usu Ribbeckium secuti sumus, quod is est post uocalem aut m saepe quidem separatim scripsit, saepius uero coalescere fecit per crasin quandam cum, praecedente uocabulo : ullast, tantaest, multumst, &c.

$ 5. Substantiuorum adiectiuorumque casus, quos uolgo terminat syllaba -uus -uum (ceruus, cauus, acuum, similia) a Ribbeckio fere semper efferuntur in -uos -uom (ceruos, cauos, aeuom, &c.). interdum etiam ea uocabula, in quibus prior u uocalis est (arduos, carduos, suos). bouom scribitur et boum, Terminationes -quus -quum, apud eum fiunt plerumque -cus cum (anticus, propincus, ecus, ecum, aecus, accum, &c.) interdum -quos -quom (equom, aequom, &c.).

Similiter uerborum personae quae uolgo exeunt per syllabam -uunt et duas syllabas -uuntur is effert per -uont -uontur: (uoluont uoluontur; .soluont soluontur). quae per -quunt -quuntur uel scribit -cunt -cuntur, uel -quont-quontur (lincunt ; lincuntur; relincunt vel relinquont; recoquont; licuntur; locuntur; secuntur.)

Etenim, florente republica Romana, eae litterarum coniunctiones uu, quu, odio habitae erant. illis autem temporibus quibus uixit scripsitque Vergilius, multa in scriptura Latina nouari coeperant; et his ipsis mutationibus interfuisse Caesarem Augustum, testatur notissimum illud Ancyranum monimentum. itaque quid mutare uoluerit poeta, quid editores eius carminum Varius et Tucca, nemo est qui certa fide diiudicet. formas has antiquiores adoptauit fere omnes Ribbeckius, fretus illo Quintiliani dicto, quo is testatur harum plurimos se puero in usu fuisse.

nos etiam, eum quadamtenus secuti, multas in hac editione conseruauimus, quae boni codicis alicuius testimonio nituntur. eas autem, quibus adminiculum tale desse uidetur, scriptioni uolgari rarissime praetulimus.

$ 6. In praepositionum compositarum scriptione raro discessimus a Ribbeckio, qui codicibus fretus nunc assimilatione, quam uocant, utitur (corripere, summittere, improbus, &c.) nunc integram praepositionem reliquit (conlapsam, adgressa, inpius, &c.). § 7. 1. Haud, haut, admisimus; exclusimus hau, ec.

Quom, quoi subinde reliquimus cum R. 3. Raro scripsimus supter ; numquam ops- opt- pro obsobt-, quod saepe fecit R. 4.

Ut R., s post ex interdum omisimus, (exul, execramur, expectant); interdum retinuimus, (exsequere, exsupero, exstructo).

$ 8. Hinc apparet, in orthographia uocum nos, ut fecit Ribbeckius, eclectico quodam iudicio usos esse, eumque saepissime secutos, interdum tamen formas ab eius usu discrepantes praetulisse.

Liceat hic adnotare, nos asterisco loca signasse, quae interpolata esse possint: ter quaterue tantum litteris Italicis in textu usos, ubi coniectura aliqua admittatur, quae uideri possit aliquanto audacior.

b

2.

[ocr errors]
« PreviousContinue »