Page images
PDF
EPUB

haec potior suboles, hinc caeli tempore certo dulcia mella premes, nec tantum dulcia quantum et liquida et durum Bacchi domitura saporem.

At quom incerta uolant caeloque examina ludunt, contemnuntque fauos et frigida tecta relinquont, instabilis animos ludo prohibebis inani. nec magnus prohibere labor: tu regibus alas eripe; non illis quisquam cunctantibus altum ire iter aut castris audebit uellere signa. inuitent croceis halantes floribus horti,

ét custos furum atque auium cum falce saligna
Hellespontiaci seruet tutela Priapi.

ipse thymum pinosque ferens de montibus altis
tecta serat late circum, quoi talia curae;
ipse labore manum duro terat, ipse feracis
figat humo plantas et amicos inriget imbris.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum uela traham et terris festinem aduertere proram, forsitan et, pinguis hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba riuis et uirides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in uentrem cucumis; nec sera comantem narcissum aut flexi tacuissem uimen acanthi pallentisque hederas et amantis litora myrtos. namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, qua niger umectat flauentia culta Galaesus, Corycium uidisse senem, cui pauca relicti iugera ruris erant, nec fertilis illa iuuencis

120

125

nec Cereri opportuna seges nec commoda Baccho.
hic rarum tamen in dumis holus albaque circum
lilia uerbenasque premens uescumque papauer
regum aequabat opes animis, seraque reuertens
nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.
primus uere rosam atque autumno carpere poma,
et cum tristis hiemps etiamnum frigore saxa
rumperet et glacie cursus frenaret aquarum,
ille comam mollis iam tondebat hyacinthi
aestatem increpitans seram zephyrosque morantis.
ergo apibus fetis idem atque examine multo

130

135

primus abundare et spumantia cogere pressis
mella fauis: illi tiliae atque uberrima pinus,
quotque in flore nouo pomis se fertilis arbos
induerat, totidem autumno matura tenebat.
ille etiam seras in uersum distulit ulmos
eduramque pirum et spinos iam pruna ferentis
iamque ministrantem platanum potantibus umbras.
uerum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis
praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.
Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse
addidit, expediam, pro qua mercede canoros
Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae
Dictaeo caeli regem pauere sub antro.

solae communis natos, consortia tecta

urbis habent, magnisque agitant sub legibus aeuom,
et patriam solae et certos nouere penatis ;
uenturaeque hiemis memores aestate laborem
experiuntur et in medium quaesita reponunt.
namque aliae uictu inuigilant et foedere pacto
exercentur agris; pars intra saepta domorum
narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten
prima fauis ponunt fundamina, deinde tenacis
suspendunt ceras; aliae spem gentis adultos
educunt fetus; aliae purissima mella
stipant et liquido distendunt nectare cellas.
sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti,
inque uicem speculantur aquas et nubila caeli,
aut onera accipiunt uenientum, aut agmine facto
ignauom fucos pecus a praesepibus arcent.
feruet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
ac ueluti lentis Cyclopes fulmina massis
cum properant, alii taurinis follibus auras
accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
aera lacu; gemit inpositis incudibus Aetna ;
illi inter sese magna ui bracchia tollunt
in numerum, uersantque tenaci forcipe ferrum:
non aliter, si parua licet componere magnis,
Cecropias innatus apes amor urguet habendi
munere quamque suo. grandaeuis oppida curae
et munire fauos et daedala fingere tecta.

140

145

150

155

160

165

170

175

at fessae multa referunt se nocte minores,
crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim
et glaucas salices casiamque crocumque rubentem
et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.
omnibus una quies operum, labor omnibus unus:
mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem
uesper ubi e pastu tandem decedere campis
admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;
fit sonitus mussantque oras et limina circum.
post ubi iam thalamis se composuere, siletur
in noctem, fessosque sopor suus occupat artus.
nec uero a stabulis pluuia inpendente recedunt
longius, aut credunt caelo aduentantibus Euris;
sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur,
excursusque breuis temptant, et saepe lapillos,
ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram,
tollunt, his sese per inania nubila librant.
illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
quod neque concubitu indulgent, nec corpora segnes
in Venerem soluunt aut fetus nixibus edunt;
uerum ipsae e foliis natos, e suauibus herbis
ore legunt, ipsae regem paruosque Quirites
sufficiunt, aulasque et cerea regna refigunt.
saepe etiam duris errando in cotibus alas
attriuere, ultroque animam sub fasce dedere:
tantus amor florum et generandi gloria mellis.
ergo ipsas quamuis angusti terminus aeui

excipiat, neque enim plus septima ducitur aestas,
at genus immortale manet, multosque per annos
stat fortuna domus, et aui numerantur auorum.
praeterea regem non sic Aegyptos et ingens
Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes
obseruant. rege incolumi mens omnibus una est;
amisso rupere fidem, constructaque mella
diripuere ipsae et crates soluere fauorum.

ille operum custos, illum admirantur et omnes
circumstant fremitu denso stipantque frequentes,
et saepe attollunt umeris, et corpora bello
obiectant pulchramque petunt per uolnera mortem.
His quidam signis atque haec exempla secuti

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

esse apibus partem diuinae mentis et haustus
aetherios dixere; deum namque ire per omnis
terrasque tractusque maris caelumque profundum;
hinc pecudes armenta uiros, genus omne ferarum,
quemque sibi tenuis nascentem arcessere uitas :
scilicet huc, reddi deinde ac resoluta referri
omnia, nec morti esse locum, sed uiua uolare
sideris in numerum atque alto succedere caelo.
Siquando sedem augustam seruataque mella
thesauri relines, prius haustu sparsus aquarum
ora foue, fumosque manu praetende sequacis.
bis grauidos cogunt fetus, duo tempora messis :
Taygete simul os terris ostendit honestum
Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnis,
aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi
tristior hibernas caelo descendit in undas.
illis ira modum supra est, laesaeque uenenum
morsibus inspirant, et spicula caeca relinquont
adfixae uenis, animasque in uolnere ponunt.
sin duram metues hiemem parcesque futuro
contusosque animos et res miserabere fractas,
at suffire thymo cerasque recidere inanis
quis dubitet? nam saepe fauos ignotus adedit
stelio et lucifugis congesta cubilia blattis
immunisque sedens aliena ad pabula fucus;
aut asper crabro inparibus se immiscuit armis,
aut dirum tiniae genus, aut inuisa Mineruae
laxos in foribus suspendit aranea cassis.
quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes
incumbent generis lapsi sarcire ruinas,
complebuntque foros et floribus horrea texent.

Si uero, quoniam casus apibus quoque nostros uita tulit, tristi languebunt corpora morbo— quod iam non dubiis poteris cognoscere signis: continuo est aegris alius color; horrida uoltum deformat macies; tum corpora luce carentum

220

225

230

235

240

245

250

255

228. augustam (codd. plur. et Seru.) R. L. F. angustam (codd. R c1) W. C.

ora (M2 c b) W. C. F. al. foue

2

230. ore (codd. P R M1) R. L. (codd. plur.) R. W. C. F. al. faue (cod. M1) L. al.

exportant tectis et tristia funera ducunt;
aut illae pedibus conexae ad limina pendent,
aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes
ignauaeque fame et contracto frigore pigrae;
tum sonus auditur grauior, tractimque susurrant,
frigidus ut quondam siluis inmurmurat Auster,
ut mare sollicitum stridit refluentibus undis,
aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis—
hic iam galbaneos suadebo incendere odores
mellaque harundineis inferre canalibus, ultro
hortantem et fessas ad pabula nota uocantem.
proderit et tunsum gallae admiscere saporem
arentisque rosas aut igni pinguia multo
defruta vel psithia passos de uite racemos
Cecropiumque thymum et graue olentia centaurea.
est etiam flos in pratis, cui nomen amello
fecere agricolae, facilis quaerentibus herba;
namque uno ingentem tollit de caespite siluam
aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum
funduntur, uiolae sublucet purpura nigrae;
saepe deum nexis ornatae torquibus arae;
asper in ore sapor; tonsis in uallibus illum
pastores et curua legunt prope flumina Mellae.
huius odorato radices incoque Baccho,
pabulaque in foribus plenis adpone canistris.

Sed siquem proles subito defecerit omnis,
nec, genus unde nouae stirpis reuocetur, habebit,
tempus et Arcadii memoranda inuenta magistri
pandere, quoque modo caesis iam saepe iuuencis
insincerus apes tulerit cruor. altius omnem
expediam prima repetens ab origine famam.
nam qua Pellaei gens fortunata Canopi
accolit effuso stagnantem flumine Nilum
et circum pictis uehitur sua rura phaselis,
quaque pharetratae uicinia. Persidis urguet,
et uiridem Aegyptum nigra fecundat harena
et diuersa ruens septem discurrit in ora
usque coloratis amnis deuexus ab Indis,

260

265

270

275

280

285

290

290-93. De horum uersuum ordine nihil certi est: nos ut cod. R posuimus. Ribbeckii sententiam alias uide.

« PreviousContinue »