Page images
PDF
EPUB

non saltu superare uiam sit passus et acri
carpere prata fuga fluuiosque innare rapacis.
saltibus in uacuis pascunt et plena secundum
flumina, muscus ubi et uiridissima gramine ripa,
speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.
est lucos Silari circa ilicibusque uirentem
plurimus Alburnum uolitans, quoi nomen asilo
Romanumst, oestrum Grai uertere uocantes,
asper, acerba sonans, quo tota exterrita siluis
diffugiunt armenta, furit mugitibus aether
concussus siluaeque et sicci ripa Tanagri.
hoc quondam monstro horribilis exercuit iras
Inachiae Iuno pestem meditata iuuencae.
hunc quoque, nam mediis feruoribus acrior instat,
arcebis grauido pecori, armentaque pasces
sole recens orto aut noctem ducentibus astris.
Post partum cura in uitulos traducitur omnis ;
continuoque notas et nomina gentis inurunt,
et quos aut pecori malint summittere habendo
aut aris seruare sacros aut scindere terram
et campum horrentem fractis inuertere glaebis.
cetera pascuntur uiridis armenta per herbas.

145

150

155

160

tu quos ad studium atque usum formabis agrestem,

iam uitulos hortare uiamque insiste domandi,

165

dum faciles animi iuuenum, dum mobilis aetas.
ac primum laxos tenui de uimine circlos
ceruici subnecte; dehinc, ubi libera colla
seruitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos
iunge pares, et coge gradum conferre iuuencos ;
atque illis iam saepe rotae ducantur inanes
per terram, et summo uestigia puluere signent;
post ualido nitens sub pondere faginus axis
instrepat, et iunctos temo trahat aereus orbes.
interea pubi indomitae non gramina tantum
nec uescas salicum frondes uluamque palustrem,
sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae
more patrum niuea implebunt mulctraria uaccae,
sed tota in dulcis consument ubera natos.

Sin ad bella magis studium turmasque ferocis, aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae

170

175

180

et Iouis in luco currus agitare uolantis:
primus equi labor est, animos atque arma uidere
bellantum lituosque pati tractuque gementem
ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis;
tum magis atque magis blandis gaudere magistri
laudibus et plausae sonitum ceruicis amare.
atque haec iam primo depulsus ab ubere matris
audeat, inque uicem det mollibus ora capistris
inualidus etiamque tremens, etiam inscius aeui.
at tribus exactis ubi quarta acceperit aestas,
carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare
compositis, sinuetque alterna uolumina crurum,
sitque laboranti similis; tum cursibus auras,

tum uocet, ac per aperta uolans ceu liber habenis
aequora uix summa uestigia ponat harena;
qualis hyperboreis Aquilo cum densus ab oris
incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt
nubila: tum segetes altae campique natantes
lenibus horrescunt flabris, summaeque sonorem
dant siluae, longique urgent ad litora fluctus;
ille uolat simul arua fuga simul aequora uerrens.
hinc uel ad Elei metas et maxima campi
sudabit spatia et spumas aget ore cruentas,
Belgica uel molli melius feret esseda collo.

tum demum crassa magnum farragine corpus

crescere iam domitis sinito: namque ante domandum
ingentis tollent animos, prensique negabunt
uerbera lenta pati et duris parere lupatis.
Sed non ulla magis uiris industria firmat,

quam Venerem et caeci stimulos auertere amoris
siue bouom siue est quoi gratior usus equorum.
atque ideo tauros procul atque in sola relegant
pascua post montem oppositum et trans flumina lata,
aut intus clausos satura ad praesaepia seruant.
carpit enim uiris paulatim uritque uidendo
femina, nec nemorum patitur meminisse nec herbae
dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos

190.

185

190

195

200

205

210

215

tum

accesserit (codd. M al.) C. acceperit (Sched. Vat.) R. W. prouocet (cod. P) R. deleto commate post auras. nocet (cett. codd.) C.

194.

cornibus inter se subigit decernere amantis.
pascitur in magna Sila formosa iuuenca:
illi alternantes multa ui proelia miscent
uolneribus crebris, lauit ater corpora sanguis,
uersaque in obnixos urgentur cornua uasto
cum gemitu, reboant siluaeque et longus Olympus.
nec mos bellantis una stabulare, sed alter
uictus abit, longeque ignotis exulat oris,
multa gemens ignominiam plagasque superbi
uictoris, tum quos amisit inultus amores,
et stabula aspectans regnis excessit auitis.
ergo omni cura uiris exercet, et inter
dura iacet pernox instrato saxa cubili
frondibus hirsutis et carice pastus acuta,
et temptat sese, atque irasci in cornua discit

220

225

230

arboris obnixus trunco, uentosque lacessit

ictibus, et sparsa ad pugnam proludit harena. post ubi collectum robur uiresque refectae,

235

signa movet, praecepsque oblitum fertur in hostem:
fluctus uti, medio coepit cum albescere ponto,
longius ex altoque sinum trahit, utque uolutus
ad terras immane sonat per saxa neque ipso
monte minor procumbit, at ima exaestuat unda
uorticibus nigramque alte subiectat harenam.

240

Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,

et genus aequoreum, pecudes pictaeque uolucres,
in furias ignemque ruunt: Amor omnibus idem.
tempore non alio catulorum oblita leaena
saeuior errauit campis, nec funera uolgo
tam multa informes ursi stragemque dedere

245

per siluas; tum saeuos aper, tum pessima tigris: heu male tum Libyae solis erratur in agris. nonne uides, ut tota tremor pertemptet equorum corpora, si tantum notas odor attulit auras?

250

ac neque eos iam frena uirum neque uerbera saeua,

non scopuli rupesque cauae atque obiecta retardant
flumina correptosque unda torquentia montis.
ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus,

255

255-268. Hi uersus quo ordine dispositi sint á Ribbeckio, uide in

Conspectu Lectionum.

et pede prosubigit terram, fricat arbore costas,
atque hinc atque illinc umeros ad uolnera durat.
quid iuuenis, magnum cui uersat in ossibus ignem
durus amor? nempe abruptis turbata procellis
nocte natat caeca serus freta; quem super ingens
porta tonat caeli, et scopulis inlisa reclamant
aequora; nec miseri possunt reuocare parentes
nec moritura super crudeli funere uirgo.
quid lynces Bacchi uariae et genus acre luporum
atque canum? quid quae inbelles dant proelia cerui?
scilicet ante omnis furor est insignis equarum ;
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
Ascanium; superant montis et flumina tranant.
continuoque auidis ubi subdita flamma medullis,
uere magis, quia uere calor redit ossibus, illae
ore omnes uersae in Zephyrum stant rupibus altis
exceptantque leuis auras, et saepe sine ullis
coniugiis uento grauidae, mirabile dictu,

260

265

270

275

saxa per et scopulos et depressas conuallis

diffugiunt, non, Eure, tuos, neque Solis ad ortus,

in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
nascitur et pluuio contristat frigore caelum.
hic demum, hippomanes uero quod nomine dicunt
pastores, lentum destillat ab inguine uirus,
hippomanes, quod saepe malae legere nouercae
miscueruntque herbas et non innoxia uerba.

280

Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus, singula dum capti circumuectamur amore. hoc satis armentis: superat pars altera curae, lanigeros agitare greges hirtasque capellas. hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni. nec sum animi dubius, uerbis ea uincere magnum

285

quam sit et angustis hunc addere rebus honorem ;
sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
raptat amor; iuuat ire iugis, qua nulla priorum
Castaliam molli deuertitur orbita cliuo.

nunc, ueneranda Pales, magno nunc ore sonandum. Incipiens stabulis edico in mollibus herbam

290

295

carpere ouis, dum mox frondosa reducitur aestas,
et multa duram stipula felicumque maniplis
sternere subter humum, glacies ne frigida laedat
molle pecus, scabiemque ferat turpisque podagras.
post hinc digressus iubeo frondentia capris
arbuta sufficere et fluuios praebere recentis,
et stabula a uentis hiberno opponere soli
ad medium conuersa diem, cum frigidus olim
iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
haec quoque non cura nobis leuiore tuendae,
nec minor usus erit, quamuis Milesia magno
uellera mutentur Tyrios incocta rubores:
densior hinc suboles, hinc largi copia lactis ;
quam magis exhausto spumauerit ubere mulctra,
laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
nec minus interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirci saetasque comantis
usum in castrorum et miseris uelamina nautis.

300

305

310

pascuntur uero siluas et summa Lycaei

horrentisque rubos et amantis ardua dumos;
atque ipsae memores redeunt in tecta, suosque
ducunt, et grauido superant uix ubere limen.
ergo omni studio glaciem uentosque niualis,
quo minor est illis curae mortalis egestas,
auertes, uictumque feres et uirgea laetus
pabula, nec tota claudes faenilia bruma.
at uero Zephyris cum laeta uocantibus aestas

315

320

in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,

Luciferi primo cum sidere frigida rura

carpamus, dum mane nouum, dum gramina canent,

325

et ros in tenera pecori gratissimus herba.
inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora
et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,
ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo
currentem ilignis potare canalibus undam;
aestibus at mediis umbrosam exquirere uallem,
sicubi magna Iouis antiquo robore quercus

322. aestas, R.

323. mittes. R. cum plerisque codd. mittet (cod. M1) C. 329. iubeto (codd. plur.) W. iubebo (codd. P F1) R. C.

330

« PreviousContinue »