Page images
PDF
EPUB

per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
non alias caelo ceciderunt plura sereno
fulgura, nec diri totiens arsere cometae.
ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum uidere Philippi;

nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
scilicet et tempus ueniet, cum finibus illis
agricola incuruo terram molitus aratro
exesa inueniet scabra robigine pila,
aut grauibus rastris galeas pulsabit inanis,
grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
di patrii, indigetes, et Romule Vestaque mater,
quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia seruas,
hunc saltem euerso iuuenem succurrere saeclo
ne prohibete. satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae,

iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,

inuidet, atque hominum queritur curare triumphos,

490

495

500

quippe ubi fas uersum atque nefas: tot bella per orbem, 505 tam multae scelerum facies, non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arua colonis, et curuae rigidum falces conflantur in ensem. hinc mouet Euphrates, illinc Germania bellum; uicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt; saeuit toto Mars impius orbe : ut cum carceribus sese effudere quadrigae, addunt in spatia, et frustra retinacula tendens fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

510

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER SECVNDVS.

Hactenus aruorum cultus et sidera caeli; nunc te, Bacche, canam, nec non siluestria tecum uirgulta et prolem tarde crescentis oliuae. huc, pater o Lenaee, tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo grauidus autumno floret ager, spumat plenis uindemia labris; huc, pater o Lenaee, ueni, nudataque musto tingue nouo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus uaria est natura creandis. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua ueniunt camposque et flumina late curua tenent, ut molle siler lentaeque genistae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae, nemorumque Ioui quae maxima frondet aesculus, atque habitae Grais oracula quercus. pullulat ab radice aliis densissima silua, ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus. parua sub ingenti matris se subicit umbra. hos natura modos primum dedit, his genus omne siluarum fruticumque uiret nemorumque sacrorum. Sunt alii, quos ipse uia sibi repperit usus. hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit aruo

.

5

ΙΟ

15

20

22. aliae quas ipse uias R. ex coni. Scaligeri, cui fauet aliquantu

Jum cod. M, scribens aliae quas.

quadrifidasque sudes et acuto robore uallos.
siluarumque aliae pressos propaginis arcus
expectant et uiua sua plantaria terra;
nil radicis egent aliae, summumque putator
haut dubitat terrae referens mandare cacumen.
quin et caudicibus sectis, mirabile dictu,
truditur e sicco radix oleagina ligno.
et saepe alterius ramos impune uidemus
uertere in alterius, mutatamque insita mala
ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o proprios generatim discite cultus
agricolae, fructusque feros mollite colendo,
neu segnes iaceant terrae. iuuat Ismara Baccho
conserere atque olea magnum uestire Taburnum.
tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
o decus, o famae merito pars maxima nostrae,
Maecenas, pelagoque uolans da uela patenti.
non ego cuncta meis amplecti uersibus opto,
non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea uox. ades et primi lege litoris oram;
in manibus terrae: non hic te carmine ficto
atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
quippe solo natura subest. tamen haec quoque, siquis
inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,
exuerint siluestrem animum, cultuque frequenti
in quascumque uoces artis haut tarda sequantur.
nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis,
hoc faciat, uacuos si sit digesta per agros:
nunc altae frondes et rami matris opacant
crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
iam, quae seminibus iactis se sustulit arbos,
tarda uenit seris factura nepotibus umbram,

25

30

35

40

45

50

55

52. uoces C. F. uoles (codd. M al.) R. sequentur fere omnes libri et edd. : sed recte se habet sequantur, ut infra faciat: quod quominus pateret, in causa fuit opinio falsa de modo uerbi exuerint, quasi indicatiuus esset non subiunctiuus. si reciperemus sequentur, recipi non posset uoces; quod fortasse uidit R., sed non uidit C. 54. faciet C. al. male: faciat R. W. F. al.

pomaque degenerant sucos oblita priores,

et turpis auibus praedam fert uua racemos.
scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes
cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
sed truncis oleae melius, propagine uites
respondent, solido Paphiae de robore myrtus;
plantis et durae coryli nascuntur et ingens
fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae
Chaoniique Patris glandes, etiam ardua palma
nascitur et casus abies uisura marinos.

60

65

Inseritur uero et nucis arbutus horrida fetu, et steriles platani malos gessere ualentes ; castaneae fagus, ornusque incanuit albo

70

flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.

nec modus inserere atque oculos inponere simplex.
nam qua se medio trudunt de cortice gemmae
et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso
fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
includunt udoque docent inolescere libro:
aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
finditur in solidum cuneis uia, deinde feraces
plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens
exiit ad caelum ramis felicibus arbos
miraturque nouas frondes et non sua poma.

75

80

Praeterea genus haut unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur oliuae, orchades et radii et amara pausia baca, pomaque et Alcinoi siluae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris grauibusque uolaemis. non eadem arboribus pendet uindemia nostris, quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; sunt Thasiae uites, sunt et Mareotides albae, pinguibus hae terris habiles, leuioribus illae, et passo psithia utilior tenuisque lageos temptatura pedes olim uincturaque linguam,

85

90

71. fagos (codd. M al.) R., commate post ualentes posito: sed in castanea fagum insertam esse quis credat? castaneas fagus coniecit Scaliger.

81. exilit (cod. Gud.) R.

GEORGICON LIB. II.

purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam, Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis. sunt et Aminneae uites, firmissima uina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus; Argitisque minor, cui non certauerit ulla

[merged small][ocr errors][subsumed]

100

aut tantum fluere aut totidem durare per annos. non ego te, dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis. sed neque quam multae species, nec nomina quae sint, est numerus: neque enim numero comprendere refert; quem qui scire uelit, Libyci uelit aequoris idem discere quam multae Zephyro turbentur harenae, aut ubi nauigiis uiolentior incidit Eurus, nosse quot Ionii ueniant ad litora fluctus.

Nec uero terrae ferre omnes omnia possunt. fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni; litora myrtetis laetissima; denique apertos Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi. aspice et extremis domitum cultoribus orbem Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos. diuisae arboribus patriae. sola India nigrum fert hebenum, solis est turea uirga Sabaeis. quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? quid nemora Aethiopum molli canentia lana, uelleraque ut foliis depectant tenuia Seres; aut quos Oceano propior gerit India lucos, extremi sinus orbis, ubi aëra uincere summum arboris haut ullae iactu potuere sagittae?

105

[ocr errors]

115

120

et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.
Media fert tristis sucos tardumque saporem
felicis mali, quo non praesentius ullum,
pocula siquando saeuae infecere nouercae,
auxilium uenit ac membris agit atra uenena.
ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;

125

130

129. miscueruntque herbas et non innoxia uerba, in marginem rele gauit R., nosque eum secuti. habent quidem uersum codd. aliqui bonae notae, interpretatur Seruius; insiticius tamen esse uidetur ex G. III. 283, ubi de magicis artibus sermo est, hic de uenenis tantum,

« PreviousContinue »