per noctem resonare lupis ululantibus urbes. nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro iam pridem nobis caeli te regia, Caesar, inuidet, atque hominum queritur curare triumphos, 490 495 500 quippe ubi fas uersum atque nefas: tot bella per orbem, 505 tam multae scelerum facies, non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arua colonis, et curuae rigidum falces conflantur in ensem. hinc mouet Euphrates, illinc Germania bellum; uicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt; saeuit toto Mars impius orbe: ut cum carceribus sese effudere quadrigae, addunt in spatia, et frustra retinacula tendens fertur equis auriga, neque audit currus habenas. 510 P. VERGILI MARONIS GEORGICON LIBER SECVNDVS. Hactenus aruorum cultus et sidera caeli; nunc te, Bacche, canam, nec non siluestria tecum uirgulta et prolem tarde crescentis oliuae. huc, pater o Lenaee, tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo grauidus autumno floret ager, spumat plenis uindemia labris; huc, pater o Lenaee, ueni, nudataque musto tingue nouo mecum dereptis crura cothurnis. Principio arboribus uaria est natura creandis. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua ueniunt camposque et flumina late curua tenent, ut molle siler lentaeque genistae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae, nemorumque Ioui quae maxima frondet aesculus, atque habitae Grais oracula quercus. pullulat ab radice aliis densissima silua, ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus parua sub ingenti matris se subicit umbra. hos natura modos primum dedit, his genus omne siluarum fruticumque uiret nemorumque sacrorum. Sunt alii, quos ipse uia sibi repperit usus. hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit aruo 5 ΙΟ 15 20 22. aliae quas ipse uias R. ex coni. Scaligeri, cui fauet aliquantulum cod. M, scribens aliae quas. quadrifidasque sudes et acuto robore uallos. siluarumque aliae pressos propaginis arcus expectant et uiua sua plantaria terra; 25 nil radicis egent aliae, summumque putator haut dubitat terrae referens mandare cacumen. quin et caudicibus sectis, mirabile dictu, truditur e sicco radix oleagina ligno. 30 et saepe alterius ramos impune uidemus uertere in alterius, mutatamque insita mala Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, 35 40 45 50 55 52. uoces C. F. uoles (codd. M al.) R. sequentur fere omnes libri et edd. sed recte se habet sequantur, ut infra faciat: quod quominus pateret, in causa fuit opinio falsa de modo uerbi exuerint, quasi indicatiuus esset non subiunctiuus. si reciperemus sequentur, recipi non posset uoces; quod fortasse uidit R., sed non uidit C. 54. faciet C. al. male: faciat R. W. F. al. pomaque degenerant sucos oblita priores, et turpis auibus praedam fert uua racemos. Inseritur uero et nucis arbutus horrida fetu, Praeterea genus haut unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur oliuae, orchades et radii et amara pausia baca, pomaque et Alcinoi siluae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris grauibusque uolaemis. non eadem arboribus pendet uindemia nostris, quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; sunt Thasiae uites, sunt et Mareotides albae, pinguibus hae terris habiles, leuioribus illae, et passo psithia utilior tenuisque lageos temptatura pedes olim uincturaque linguam, 71. fagos (codd. M al.) R., commate post ualentes posito: sed in castanea fagum insertam esse quis credat? castaneas fagus coniecit Scaliger. 81. exilit (cod. Gud.) R. GEORGICON LIB. II. purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam, Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis. sunt et Aminneae uites, firmissima uina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus; Argitisque minor, cui non certauerit ulla ΙΟΟ aut tantum fluere aut totidem durare per annos. non ego te, dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis. sed neque quam multae species, nec nomina quae sint, est numerus: neque enim numero comprendere refert; quem qui scire uelit, Libyci uelit aequoris idem discere quam multae Zephyro turbentur harenae, aut ubi nauigiis uiolentior incidit Eurus, nosse quot Ionii ueniant ad litora fluctus. Nec uero terrae ferre omnes omnia possunt. fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni; litora myrtetis laetissima; denique apertos Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi. aspice et extremis domitum cultoribus orbem Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos. diuisae arboribus patriae. sola India nigrum fert hebenum, solis est turea uirga Sabaeis. quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? quid nemora Aethiopum molli canentia lana, uelleraque ut foliis depectant tenuia Seres; aut quos Oceano propior gerit India lucos, extremi sinus orbis, ubi aëra uincere summum arboris haut ullae iactu potuere sagittae? 105 ΙΙΟ 115 120 et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. 125 130 129. miscueruntque herbas et non innoxia uerba, in marginem rele gauit R., nosque eum secuti. habent quidem uersum codd. aliqui bonae notae, interpretatur Seruius; insiticius tamen esse uidetur ex G. III. 283, ubi de magicis artibus sermo est, hic de uenenis tantum, |