Page images
PDF
EPUB

norat et occultae committere semina terrae
uicinosque apta cura submittere riuos.

hic olus, hic late fundentes bracchia betae
fecundusque rumex maluaeque inulaeque uirebant,
hic siser et nomen capiti debentia porra,
*hic etiam nocuum capiti gelidumque papauer,
grataque nobilium requies lactuca ciborum,

crescit quae in acumina radix

*

et grauis in latum dimissa cucurbita uentrem.
uerum hic non domini (quis enim contractior illo?)
sed populi prouentus erat. nonisque diebus
uenales umero fasces portabat in urbem:
inde domum ceruice leuis, grauis aere redibat,
uix umquam urbani comitatus merce macelli.
cepa rubens sectique famem domat area porri
quaeque trahunt acri uoltus nasturtia morsu
intibaque et Venerem reuocans eruca morantem.

70

Tum quoque tale aliquid meditans intrauerat hortum. ac primum, leuiter digitis tellure refossa, quattuor educit cum spissis alia fibris; inde comas apii graciles rutamque rigentem uellit et exiguo coriandra trementia filo.

[merged small][ocr errors][merged small]

90

haec ubi collegit, laetum consedit ad ignem

[blocks in formation]

his salis inspergit micas, sale durus adeso
caseus adicitur, dictas super ingerit herbas,
et laeua uestem saetosa sub inguina fulcit:
dextera pistillo primum fragrantia mollit
alia, tum pariter mixto terit omnia suco.
it manus in gyrum: paulatim singula uires
deperdunt proprias; color est e pluribus unus,
nec totus uiridis, quia lactea frusta repugnant,
nec de lacte nitens, quia tot uariatur ab herbis.
saepe uiri nares acer iaculatur apertas

77. Conicere possis 'plurimaque hic raphani ....'

100

105

spiritus et simo damnat sua prandia uoltu;
saepe manu summa lacrimantia lumina tergit
inmeritoque furens dicit conuicia fumo.
procedebat opus: non iam sale brosus, ut ante,
sed grauior lentos ibat pistillus in orbes.
ergo Palladii guttas instillat oliui

exiguique super uires infundit aceti

atque iterum commiscet opus mixtumque retractat.
tum demum digitis mortaria tota duobus
circuit inque globum distantia contrahit unum,
constet ut effecti species nomenque moreti.
eruit interea Scybale quoque sedula panem,
quem lautis recipit manibus, pulsoque timore
iam famis inque diem securus Simylus illam
ambit crura ocreis paribus tectusque galero
sub iuga parentes cogit lorata iuuencos
atque agit in segetes et terrae condit aratrum.

IIO

115

120

E CATALECTIS EXCERPTA.

VI.

AD VENEREM.

Si mihi susceptum fuerit decurrere munus, o Paphon, o sedes quae colis Idalias, Troïus Aeneas Romana per oppida digno

iam tandem ut tecum carmine uectus eat: non ego ture modo aut picta tua templa tabella ornabo et puris serta feram manibus; corniger-haud aries humilis, sed maxima taurus uictima sacratos sparget honore focos, marmoreusque tibi, dea, mille coloribus ales in morem picta stabit Amor pharetra. adsis, o Cytherea: tuus te Caesar Olympo et Surrentini litoris ora uocat.

5

IO

VII.

DE STVDIIS SVIS.

Ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae, inflata rore non Achaico uerba;

et uos, Stiloque Tarquitique Varroque,
scholasticorum natio madens pingui,
ite hinc, inane cymbalon iuuentutis.
tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,
uale, Sabine; iam ualete, formosi.
nos ad beatos uela mittimus portus,
magni petentes docta dicta Sironis,
uitamque ab omni uindicabimus cura.
ite hinc, Camenae, uos quoque ite iam, sane
dulces Camenae (nam fatebimur uerum,
dulces fuistis): et tamen meas chartas
reuisitote, sed pudentur et raro.

VIII.

DE SABINO PARODIA CATVLLIANA.

Sabinus ille, quem uidetis, hospites,

ait fuisse mulio celerrimus,

neque ullius uolantis impetum cisi
nequisse praeterire, siue Mantuam
opus foret uolare siue Brixiam.

et hoc negat Tryphonis aemuli domum
negare nobilem insulamue Caeruli,
ubi iste post Sabinus ante Quinctio
bidente dicit attotonse forfice
comata colla, nequod horridum iugo
premente dura uolnus ederet iuba.
Cremona frigida et lutosa Gallia,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait Sabinus: ultima ex origine
tua stetisse dicit in uoragine,
tua in palude deposisse sarcinas
et inde tot per orbitosa milia
iugum tulisse, laeua siue dextera

5

ΙΟ

5

ΙΟ

15

strigare mula siue utrimque coeperat;
neque ulla uota semitalibus deis
sibi esse facta praeter hoc nouissimum,
paterna lora proximumque pectinem.
sed haec prius fuere: nunc eburnea
sedetque sede seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.

X.

AD VILLAM SIRONIS.

Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle, uerum illi domino tu quoque diuitiae,

me tibi et hos una mecum, quos semper amaui, siquid de patria tristius audiero,

commendo, in primisque patrem, tu nunc eris illi Mantua quod fuerat quodque Cremona prius.

XII.

IN MITHRIDATEM.

Aspice quem ualido subnixum gloria regno altius et caeli sedibus extulerat :

terrarum hic bello magnum concusserat orbem.
hic reges Asiae fregerat, hic populos;

hic graue seruitium tibi iam, tibi, Roma, ferebat
(cetera namque uiri cuspide conciderant),
cum subito in medio rerum certamine praeceps
corruit, e patria pulsus in exsilium.

tale deae numen, tali mortalia ritu

fallax momento temporis hora ruit.

XIII.

AD ANTONIUM MVSAM.

Quocumque ire ferunt uariae nos tempora uitae, tangere quas terras quosque uidere homines,

dispeream, si te fuerit mihi carior alter. alter enim quis te dulcior esse potest,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

5

cui iuueni ante alios diui diuomque sorores cuncta neque indigno, Musa, dedere bona, cuncta quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus? doctior o quis te Musa, fuisse potest? o quis te in terris loquitur iucundior uno? Clio tam certe candida non loquitur. quare illud satis est, si te permittis amari, non contra ut sit amor mutuus inde mihi.

XIV.

IN OCTAVI MORTEM.

Quis deus, Octaui, te nobis abstulit? an quae

dicunt, a nimio pocula ducta mero?

'uobiscum, si est culpa, bibi: sua quemque secuntur
fata: quid inmeriti crimen habent cyathi?'

scripta quidem tua nos multum mirabimur et te
raptum et Romanam flebimus historiam,
sed tu nullus eris. peruersi dicite Manes,
hunc superesse patri quae fuit inuidia?

ΙΟ

5

Cetera Catalectorum carmina (I.-V. IX. XI.) aut plane non sunt Vergiliana aut auctoritatis maxime dubiae.

In Opusculis Ribbeckii textum fere semper secuti

sumus.

« PreviousContinue »