Page images
PDF
EPUB

interea longum cantu solata laborem
arguto coniunx percurrit pectine telas,
aut dulcis musti Volcano decoquit umorem
et foliis undam trepidi despumat aheni.
at rubicunda Ceres medio succiditur aestu,
et medio tostas aestu terit area fruges.
nudus ara, sere nudus; hiemps ignaua colono.
frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur,
mutuaque inter se laeti conuiuia curant.
inuitat genialis hiemps curasque resoluit,
ceu pressae cum iam portum tetigere carinae
puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

295

300

310

315

sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus 305 et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere ceruis auritosque sequi lepores, tum figere dammas stuppea torquentem Balearis uerbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem quom flumina trudunt. Quid tempestates autumni et sidera dicam, atque, ubi iam breuiorque dies et mollior aestas, quae uigilanda uiris; uel cum ruit imbriferum uer, spicea iam campis cum messis inhorruit et cum frumenta in uiridi stipula lactentia turgent? saepe ego, cum flauis messorem induceret aruis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia uentorum concurrere proelia uidi, quae grauidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent, ita turbine nigro ferret hiemps culmumque leuem stipulasque uolantis. saepe etiam immensum caelo uenit agmen aquarum, et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes; ruit arduus aether, et pluuia ingenti sata laeta boumque labores. diluit; implentur fossae et caua flumina crescunt cum sonitu feruetque fretis spirantibus aequor. ipse Pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra: quo maxuma motu terra tremit; fugere ferae et mortalia corda per gentes humilis strauit pauor: ille flagranti aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo

320

325

330

deicit; ingeminant Austri et densissimus imber:
nunc nemora ingenti uento, nunc litora plangunt.
hoc metuens caeli menses et sidera serua,
frigida Saturni sese quo stella receptet;
quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.
in primis uenerare deos, atque annua magnae
sacra refer Cereri laetis operatus in herbis
extremae sub casum hiemis, iam uere sereno.
tum pingues agni et tum mollissima uina,

335

340

tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.

cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret: quoi tu lacte fauos et miti dilue Baccho,

terque nouas circum felix eat hostia fruges,

345

omnis quam chorus et socii comitentur ouantes,

et Cererem clamore uocent in tecta; neque ante
falcem maturis quisquam supponat aristis,
quam Cereri torta redimitus tempora quercu
det motus incompositos et carmina dicat.

350

Atque haec ut certis possemus discere signis, aestusque pluuiasque et agentis frigora uentos, ipse Pater statuit, quid menstrua luna moneret, quo signo caderent Austri, quid saepe uidentes agricolae propius stabulis armenta tenerent. continuo uentis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor, aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur. iam sibi tum a curuis male temperat unda carinis, quom medio celeres reuolant ex aequore mergi clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae in sicco ludunt fulicae, notasque paludis deserit atque altam supra uolat ardea nubem. saepe etiam stellas uento inpendente uidebis praecipites caelo labi, noctisque per umbram flammarum longos a tergo albescere tractus;

caelo (cod. M) R.

355

360

365

335. caeli (codd. R al.) C. 360. tum curuis (codd. opt.) R. C.; tum a curuis (codd. et auctores aliqui) Heins. W. F. cum nihil extet quod tueatur uel duplicem datiuum vel ablatiuum sine praepositione cum uerbo temperare, recipienda uidetur a.

saepe leuem paleam et frondes uolitare caducas,
aut summa nantis in aqua colludere plumas,
at Boreae de parte trucis cum fulminat, et cum
Eurique Zephyrique tonat domus, omnia plenis
rura natant fossis, atque omnis nauita ponto
umida uela legit. numquam inprudentibus imber
obfuit: aut illum surgentem uallibus imis
aëriae fugere grues, aut bucula caelum
suspiciens patulis captauit naribus auras,
aut arguta lacus circumuolitavit hirundo
et ueterem in limo ranae cecinere querellam.
saepius et tectis penetralibus extulit oua
angustum formica terens iter, et bibit ingens
arcus, et e pastu decedens agmine magno
coruorum increpuit densis exercitus alis.

370

375

380

[blocks in formation]

tum cornix plena pluuiam uocat improba uoce
et sola in sicca secum spatiatur harena.
ne nocturna quidem carpentes pensa puellae
nesciuere hiemem, testa cum ardente uiderent
scintillare oleum et putris concrescere fungos.

Nec minus ex imbri soles et aperta serena
prospicere et certis poteris cognoscere signis:
nam neque tum stellis acies obtunsa uidetur,
nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,
tenuia nec lanae per caelum uellera ferri;
non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt

390

395

dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos

immundi meminere sues iactare maniplos.

400

at nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,

solis et occasum seruans de culmine summo
nequiquam seros exercet noctua cantus.
apparet liquido sublimis in aëre Nisus,
et pro purpureo poenas dat Scylla capillo :

405

quacumque illa leuem fugiens secat aethera pinnis, ecce inimicus atrox magno stridore per auras

insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
illa leuem fugiens raptim secat aethera pinnis.
tum liquidas corui presso ter gutture uoces
aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis
nescio qua praeter solitum dulcedine laeti
inter se in foliis strepitant; iuuat imbribus actis
progeniem paruam dulcisque reuisere nidos:
haut equidem credo, quia sit diuinitus illis.
ingenium aut rerum fato prudentia maior;
uerum ubi tempestas et caeli mobilis umor
mutauere uices et Iuppiter uuidus Austris

410

415

denset erant quae rara modo, et quae densa relaxat,
uertuntur species animorum, et pectora motus
nunc alios, alios dum nubila uentus agebat,
concipiunt: hinc ille auium concentus in agris
et laetae pecudes et ouantes gutture corui.

420

Si uero solem ad rapidum lunasque sequentes ordine respicies, numquam te crastina fallet hora, neque insidiis noctis capiere serenae. luna, reuertentes quom primum colligit ignis, si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu, maxumus agricolis pelagoque parabitur imber: at si uirgineum suffuderit ore ruborem, uentus erit: uento semper rubet aurea Phoebe. sin ortu quarto (namque is certissimus auctor) pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit, totus et ille dies et qui nascentur ab illo exactum ad mensem pluuia uentisque carebunt, uotaque seruati soluent in litore nautae

425

430

435

Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

sol quoque et exoriens et cum se condet in undas,

440

signa dabit; solem certissima signa sequuntur,
et quae mane refert et quae surgentibus astris.
ille ubi nascentem maculis uariauerit ortum
conditus in nubem medioque refugerit orbe,
suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto
arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
aut ubi sub lucem densa inter nubila sese
diuersi rumpent radii, aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile,

445

heu male tum mitis defendet pampinus uuas;
tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo,
profuerit meminisse magis; nam saepe uidemus
ipsius in uoltu uarios errare colores,

caeruleus pluuiam denuntiat, igneus Euros.
sin maculae incipient rutilo inmiscerier igni,
omnia tum pariter uento nimbisque uidebis
feruere: non illa quisquam me nocte per altum
ire neque a terra moneat conuellere funem.
at si, cum referetque diem condetque relatum,
lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis,
et claro siluas cernes Aquilone moueri.
denique quid uesper serus uehat, unde serenas
uentus agat nubes, quid cogitet umidus Auster,
sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum
audeat? ille etiam caecos instare tumultus
saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.
ille etiam extincto miseratus Caesare Romam,

450

455

460

465

cum caput obscura nitidum ferrugine texit,

impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.

tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti obscenaeque canes importunaeque uolucres

470

signa dabant. quotiens Cyclopum efferuere in agros uidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,

flammarumque globos liquefactaque uoluere saxa !
armorum sonitum toto Germania caelo
audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.
uox quoque per lucos uolgo exaudita silentis
ingens, et simulacra modis pallentia miris
uisa sub obscurum noctis, pecudesque locutae,
infandum! sistunt amnes terraeque dehiscunt,

475

et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant. 480 proluit insano contorquens uertice siluas

fluuiorum rex Eridanus, camposque per omnes

cum stabulis armenta tulit. nec tempore eodem
tristibus aut extis fibrae apparere minaces
aut puteis manare cruor cessauit, et altae

457. moueat (cod. M1) R. cet. codd. moneat.

485

« PreviousContinue »