Page images
PDF
EPUB

pastorem primaque acie per tela ruentem

305 ense sequens nudo superimminet: ille securi aduersi frontem mediam mentumque reducta dissicit et sparso late rigat arma cruore. olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.

310 At pius Aeneas dextram tendebat inermem nudato capite atque suos clamore uocabat: 'quo ruitis? quaeue ista repens discordia surgit? o cohibete iras: ictum iam foedus et omnes compositae leges; mihi ius concurrere soli;

315 me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.' has inter uoces, media inter talia uerba ecce uiro stridens alis adlapsa sagitta est incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, 320 quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, attulerit: pressa est insignis gloria facti, nec sese Aeneae iactauit uolnere quisquam. Turnus ut Aenean cedentem ex agmine uidit turbatosque duces, subita spe feruidus ardet: 325 poscit equos atque arma simul saltuque superbus emicat in currum et manibus molitur habenas. multa uirum uolitans dat fortia corpora Leto, semineces uoluit multos aut agmina curru proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.

330 qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mauors clipeo increpat atque furentis bella mouens inmittit equos; illi aequore aperto ante Notos Zephyrumque uolant; gemit ultima pulsu Thraeca pedum ; circumque atrae Formidinis ora 335 Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: talis equos alacer media inter proelia Turnus fumantis sudore quatit, miserabile caesis hostibus insultans; spargit rapida ungula rores sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena.

340 iamque Neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse nutrierat Lycia paribusque ornauerat armis,

22 ---2

360

uel conferre manum uel equo praeuertere uentos. 345 parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine auom referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;

350 illum Tydides alio pro talibus ausis adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis. hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, ante leui iaculo longum per inane secutus sistit equos biiugis et curru desilit atque

355 semianimi lapsoque superuenit et pede collo inpresso dextrae mucronem extorquet et alto fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit: 'en agros et quam bello, Troiane, petisti, Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.' huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit. Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque et sternacis equi lapsum ceruice Thymoeten. ac uelut Edoni Boreae cum spiritus alto

365 insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, qua uenti incubuere, fugam dant nubila caelo: sic Turno, quacumque uiam secat, agmina cedunt conuersaeque ruunt acies; fert impetus ipsum, et cristam aduerso curru quatit aura uolantem. 370 non tulit instantem Phegeus animisque frementem: obiecit sese ad currum et spumantia frenis ora citatorum dextra detorsit equorum. dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum lancea consequitur rumpitque infixa bilicem

375 loricam et summum degustat uolnere corpus. ille tamen clipeo obiecto conuersus in hostem ibat et auxilium ducto mucrone petebat: cum rota praecipitem et procursu concitus axis impulit effunditque solo, Turnusque secutus imam inter galeam summi thoracis et oras abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.

Atque ea dum campis uictor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates

380

Ascaniusque comes castris statuere cruentum, 385 alternos longa nitentem cuspide gressus. saeuit et infracta luctatur harundine telum eripere auxilioque uiam, quae proxima, poscit ense secent lato uolnus telique latebram rescindant penitus seseque in bella remittant. 390 iamque aderat Phoebo ante alios dilectus lapis Iasides, acri quondam quoi captus amore ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo augurium citharamque dabat celerisque sagittas. ille ut depositi proferret fata parentis,

395 scire potestates herbarum usumque medendi maluit et mutas agitare inglorius artes. stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam, Aeneas magno iuuenum et maerentis Iuli concursu, lacrimis inmobilis, ille retorto

400 Paeonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. nulla uiam Fortuna regit, nihil auctor Apollo 405 subuenit; et saeuos campis magis ac magis horror crebrescit propiusque malum est. iam puluere caelum stare uident: subeunt equites, et spicula castris densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum.

410 hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo (non illa feris incognita capris gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae):

415 hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo,

389. latebras (codd. M al.) L. al. latebram (codd. cet.) W.C. F. al.

391. lapyx (codd. MP Rg be) R. F. L. al. Iapix codd. b, c. Iapis H. W. C. Br. Haupt, quos secuti sumus, uerentes ne librarii uno animo notius sibi nomen receperint, ut Hylas' pro 'Hylax' Ecl. VIII. 107. eadem testimonia reperiuntur infra ad uu. 420, 425.

401. Paeonium testatur Seru. edid. plurimi. Paeonum (cod. P) fortasse recte' ait R., sed in talium uocum quantitate multum poetis licuit.

420

425

[ocr errors]

430

435

detulit; hoc fusum labris splendentibus amnem
inficit occulte medicans spargitque salubris
ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
fouit ea uolnus lympha longaeuos Iapis
ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
quippe dolor, omnis stetit imo uolnere sanguis;
iamque secuta manum nullo cogente sagitta
excidit, atque nouae rediere in pristina uires.
'arma citi properate uiro; quid statis?' Iapis
conclamat primusque animos accendit in hostem.
non haec humanis opibus, non arte magistra
proueniunt neque te, Aenea, mea dextera seruat:
maior agit deus atque opera ad maiora remittit.?
ille auidus pugnae suras incluserat auro
hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
Ascanium fusis circum complectitur armis
summaque per galeam delibans oscula fatur:
disce, puer, uirtutem ex me uerumque laborem,
fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello
defensum dabit et magna inter praemia ducet.
tu facito, mox cum matura adoleuerit aetas,
sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum
et pater Aeneas et auonculus excitet Hector.'

Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens,
telum immane manu quatiens; simul agmine denso
Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis
turba fluit castris: tum caeco puluere campus
miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.
uidit ab aduerso uenientis aggere Turnus,
uidere Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos
audiit adgnouitque sonum et tremefacta refugit.
ille uolat campoque atrum rapit agmen aperto.
qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
it mare per medium (miseris heu praescia longe
horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas
arboribus stragemque satis, ruet omnia late);
ante uolant sonitumque ferunt ad litora uenti:
talis in aduersos ductor Rhoeteius hostis

440

445

450

455

agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant. ferit ense grauem Thymbraeus Osinim, Tarchetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates Vfentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,

460 primus in aduersos telum qui torserat hostis. tollitur in caelum clamor, uersique uicissim puluerulenta fuga Rutuli dant terga per agros. ipse neque auersos dignatur sternere Morti nec pede congressos aequo nec tela ferentis 465 insequitur : solum densa in caligine Turnum uestigat lustrans, solum in certamina poscit. hoc concussa metu mentem Iuturna uirago aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et longe lapsum temone reliquit:

470 ipsa subit manibusque undantis flectit habenas, cuncta gerens, uocemque et corpus et arma Metisci. nigra uelut magnas domini cum diuitis aedes peruolat et pinnis alta atria lustrat hirundo, pabula parua legens nidisque loquacibus escas, 475 et nunc porticibus uacuis, nunc umida circum stagna sonat : similis medios Iuturna per hostis fertur equis rapidoque uolans obit omnia curru iamque hic germanum iamque hic ostentat ouantem nec conferre manum patitur, uolat auia longe. haut minus Aeneas tortos legit obuius orbes uestigatque uirum et disiecta per agmina magna uoce uocat. quotiens oculos coniecit in hostem alipedumque fugam cursu temptauit equorum, auersos, totiens currus Iuturna retorsit.

485 heu quid agat? uario nequiquam fluctuat aestu, diuersaeque uocant animum in contraria curae. huic Messapus, uti laeua duo forte gerebat lenta leuis cursu praefixa hastilia ferro, horum unum certo contorquens derigit ictu.

490 substitit Aeneas et se collegit in arma, poplite subsidens; apicem tamen incita summum hasta tulit summasque excussit uertice cristas. tum uero adsurgunt irae ; insidiisque subactus, diuersos ubi sensit equos currumque referri,

495 multa Iouem et laesi testatus foederis aras

480

« PreviousContinue »