Page images
PDF
EPUB

105

IIO

115

120

arboris obnixus trunco, uentosque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.

Nec minus interea maternis saeuus in armis Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, oblato gaudens componi foedere bellum. tum socios maestique metum solatur Iuli, fata docens, regique iubet responsa Latino certa referre uiros et pacis dicere leges.

Postera uix summos spargebat lumine montis orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt solis equi lucemque elatis naribus efflant : campum ad certamen magnae sub moenibus urbis dimensi Rutulique uiri Teucrique parabant in medioque focos et dis communibus aras gramineas, alii fontemque ignemque ferebant, uelati limo et uerbena tempora uincti. procedit legio Ausonidum, pilataque plenis agmina se fundunt portis. hinc Troïus omnis Tyrrhenusque ruit uariis exercitus armis, haut secus instructi ferro, quam si aspera Martis pugna uocet; nec non mediis in milibus ipsi ductores auro uolitant ostroque superbi, et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas et Messapus equum domitor, Neptunia proles. utque dato signo spatia in sua quisque recessit, defigunt tellure hastas et scuta reclinant. tum studio effusae matres et uolgus inermum inualidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus adstant.

At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur (tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti), prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini. extemplo Turni sic est adfata sororem diua deam, stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro uirginitate sacrauit): Nympha, decus fluuiorum, animo gratissima nostro, scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile,

125

130

135

140

6

6

praetulerim caelique lubens in parte locarim :

145 disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. qua uisa est Fortuna pati Parcaeque sinebant cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi : nunc iuuenem inparibus uideo concurrere fatis, Parcarumque dies et uis inimica propinquat.

150 non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. tu pro germano siquid praesentius audes, perge: decet. forsan miseros meliora sequentur.' uix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit terque quaterque manu pectus percussit honestum. 155 “non lacrumis hoc tempus' ait Saturnia Iuno; adcelera et fratrem, siquis modus, eripe morti, aut tu bella cie conceptumque excute foedus : auctor ego audendi.' sic exhortata reliquit incertam et tristi turbatam uolnere mentis.

160 Interea reges, ingenti mole Latinus quadriiugo uehitur curru, cui tempora circum aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis aui specimen; bigis it Turnus in albis, bina manu lato crispans hastilia ferro;

065 hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis, et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, procedunt castris, puraque in ueste sacerdos saetigeri fetum suis intonsamque bidentem

170 attulit admouitque pecus flagrantibus aris. illi ad surgentem conuersi lumina solem dant fruges manibus salsas et tempora ferro summa notant pecudum paterisque altaria libant. tum pius Aeneas stricto sic ense precatur :

esto nunc Sol testis et haec mihi Terra uocanti, quam propter tantos potui perferre labores, et Pater omnipotens et tu Saturnia coniunx (iam melior, iam, diua, precor), tuque inclute Mauors, cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques ; 180 fontisque fluuiosque uoco, quaeque aetheris alti religio et quae caeruleo sunt numina ponto : cesserit Ausonio si fors uictoria Turno, conuenit Euandri uictos discedere ad urbem,

175

200

cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles 185 Aeneadae referent ferroue haec regna lacessent. sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem (ut potius reor et potius di numine firment), non ego nec Teucris Italos parere iubebo nec mihi regna peto : paribus se legibus ambae

190 inuictae gentes aeterna in foedera mittant. sacra deosque dabo ; socer arma Latinus habeto, imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri constituent, urbique dabit Lauinia nomen.' sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus

195 suspiciens caelum tenditque ad sidera dextram : 'haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem uimque deum infernam et duri sacraria Ditis; audiat haec Genitor, qui foedera fulmine sancit. tango aras, medios ignis et numina testor : nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet, quo res cumque cadent; nec me uis ulla uolentem auertet, non, si tellurem effundat in undas diluuio miscens caelumque in Tartara soluat; 205 ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat) ' numquam fronde leui fundet uirgulta nec umbras, cum semel in siluis imo de stirpe recisum matre caret posuitque comas et bracchia ferro, olim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gestare Latinis.' talibus inter se firmabant foedera dictis conspectu in medio procerum. tum rite sacratas in flammam iugulant pecudes et uiscera uiuis eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras.

215 At uero Rutulis inpar ea pugna uideri iamdudum et uario misceri pectora motu; tum magis, ut propius cernunt non uiribus aequis. adiuuat incessu tacito progressus et aram suppliciter uenerans demisso lumine Turnus tabentesque genae et iuuenali in corpore pallor. quem simul ac Iuturna soror crebrescere uidit sermonem et uolgi uariare labantia corda, in medias acies, formam adsimulata Camerti

2 IO

220

(quoi genus a proauis ingens clarumque paternae 225 nomen erat uirtutis, et ipse acerrimus armis), in medias dat sese acies haut nescia rerum, rumoresque serit uarios ac talia fatur: 'non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam obiectare animam? numerone an uiribus aequi 230 non sumus? en omnes et Troes et Arcades hi sunt fatalesque manus, infensa Etruria Turno: uix hostem, alterni si congrediamur, habemus. ille quidem ad superos, quorum se deuouet aris, succedet fama uiuosque per ora feretur:

235 nos patria amissa dominis parere superbis cogemur, qui nunc lenti consedimus aruis.' talibus incensa est iuuenum sententia dictis iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur; ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.

240 qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem sperabant, nunc arma uolunt foedusque precantur infectum et Turni sortem miserantur iniquam. his aliud maius Iuturna adiungit et alto dat signum caelo, quo non praesentius ullum 245 turbauit mentes Italas monstroque fefellit. namque uolans rubra fuluos Iouis ales in aethra litoreas agitabat aues turbamque sonantem agminis aligeri

, subito cum lapsus ad undas cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. 250 arrexere animos Itali, cunctaeque uolucres conuertunt clamore fugam, mirabile uisu, aetheraque obscurant pinnis hostemque per auras facta nube premunt, donec ui uictus et ipso pondere defecit, praedamque ex unguibus ales 255 proiecit fluuio penitusque in nubila fugit. tum uero augurium Rutuli clamore salutant expediuntque manus; primusque Tolumnius augur 'hoc erat, hoc, uotis' inquit 'quod saepe petiui. accipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum 260 corripite, o miseri, quos inprobus aduena bello territat inualidas ut aues et litora uestra ui populat: petet ille fugam penitusque profundo uela dabit. uos unanimi densete cateruas

K. V.

22

et regem uobis pugna defendite raptum.'

265 dixit, et aduersos telum contorsit in hostis procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes turbati cunei calefactaque corda tumultu. hasta uolans, ut forte nouem pulcherrima fratrum 270 corpora constiterant contra, quos fida crearat una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo balteus et laterum iuncturas fibula mordet, egregium forma iuuenem et fulgentibus armis 275 transadigit costas fuluaque effundit harena. at fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant 280 Troes Agyllinique et pictis Arcades armis : sic omnis amor unus habet decernere ferro. diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus 285 pulsatos referens infecto foedere diuos. infrenant alii currus aut corpora saltu subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt. Messapus regem regisque insigne gerentem Tyrrhenum Aulesten, auidus confundere foedus, 290 aduerso proterret equo: ruit ille recedens et miser oppositis a tergo inuoluitur aris in caput inque umeros. at feruidus aduolat hasta Messapus teloque orantem multa trabali desuper altus equo grauiter ferit atque ita fatur: 295 'hoc habet, haec melior magnis data uictima diuis.' concurrunt Itali spoliantque calentia membra. obuius ambustum torrem Corynaeus ab ara corripit et uenienti Ebuso plagamque ferenti occupat os flammis: olli ingens barba reluxit

300 nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus caesariem laeua turbati corripit hostis inpressoque genu nitens terrae applicat ipsum: sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum

« PreviousContinue »