nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
profuit aut nostras umero gessisse sagittas.
non tamen indecorem tua te regina reliquit
extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
per gentis erit aut famam patieris inultae.
nam quicumque tuum uiolauit uolnere corpus,
morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum : hic dea se primum rapido pulcherrima nisu sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto. ut uidit laetantem animis ac uana tumentem, 'cur' inquit 'diuersus abis? huc derige gressum, huc periture ueni, capias ut digna Camillae praemia. tune etiam telis moriere Dianae ?' dixit, et aurata uolucrem Thraeissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curuata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeua aciem ferri, dextra neruoque papillam. extemplo teli stridorem aurasque sonantis audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum. illum expirantem socii atque extrema gementem obliti ignoto camporum in puluere lincunt, Opis ad aetherium pinnis aufertur Olympum.
tuta petunt et equis auersi ad moenia tendunt.
Prima fugit domina amissa leuis ala Camillae ; turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas disiectique duces desolatique manipli
nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis sustentare ualet telis aut sistere contra,
sed laxos referunt umeris languentibus arcus,
quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. 875 uoluitur ad muros caligine turbidus atra
puluis, et e speculis percussae pectora matres femineum clamorem ad caeli sidera tollunt. qui cursu portas primi inrupere patentis, hos inimica super mixto premit agmine turba ; nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, moenibus in patriis atque inter tuta domorum
confixi expirant animas. pars claudere portas : nec sociis aperire uiam nec moenibus audent accipere orantis, oriturque miserrima caedes defendentum armis aditus inque arma ruentum. exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina
uoluitur, inmissis pars caeca et concita frenis arietat in portas et duros obice postis, ipsae de muris summo certamine matres
(monstrat amor uerus patriae, ut uidere Camillam) tela manu trepidae iaciunt ac robore duro stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis praecipites primaeque mori pro moenibus ardent. Interea Turnum in siluis saeuissimus implet nuntius, et iuueni ingentem fert Acca tumultum : deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et Marte secundo omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. ille furens (et saeua Iouis sic numina pellunt) deserit obsessos collis, nemora aspera linquit. uix e conspectu exierat campumque tenebat, cum pater Aeneas saltus ingressus apertos exsuperatque iugum siluaque euadit opaca. sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur agmine nec longis inter se passibus absunt; ac simul Aeneas fumantis puluere campos prospexit longe Laurentiaque agmina_uidit, et saeuom Aenean adgnouit Turnus in armis aduentumque pedum flatusque audiuit equorum. continuoque ineant pugnas et proelia temptent, ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero tinguat equos noctemque die labente reducat: considunt castris ante urbem et moenia uallant.
In u. 708 fraudem et laudem paria fere testimonia habent. In u. 738 expectate (codd. antiq.) R. expectare (codd. seri) C. al. illud nunc praetulimus, quod cum contemptu dicitur. cf. u. 460. In u. 821 fidam (codd. P y1) R., sed de constructione dubitans.
Turnus ut infractos aduerso Marte Latinos defecisse uidet, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro inplacabilis ardet attollitque animos. Poenorum qualis in aruis saucius ille graui uenantum uolnere pectus tum demum mouet arma leo gaudetque comantis excutiens ceruice toros fixumque latronis inpauidus frangit telum et fremit ore cruento: haut secus accenso gliscit uiolentia Turno. tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: 'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent ignaui Aeneadae, nec quae pepigere recusent: congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus. aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), et solus ferro crimen commune refellam, aut habeat uictos, cedat Lauinia coniunx.'
Olli sedato respondit corde Latinus:
'o praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci uirtute exsuperas, tanto me impensius aecum est consulere atque omnis metuentem expendere casus. sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta multa manu, nec non aurumque animusque Latinost; sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus aruis, nec genus indecores. sine me haec haut mollia fatu sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
me natam nulli ueterum sociare procorum fas erat, idque omnes diuique hominesque canebant. uictus amore tui, cognato sanguine uictus coniugis et maestae lacrumis, uincla omnia rupi: promissam eripui genero, arma impia sumpsi. ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur bella, uides, quantos primus patiare labores. bis magna uicti pugna uix urbe tuemur spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. quo referor totiens? quae mentem insania mutat? si Turno extincto socios sum adscire paratus, cur non incolumi potius certamina tollo? quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te (Fors dicta refutet) prodiderim, natam et conubia nostra petentem? respice res bello uarias; miserere parentis
longaeui, quem nunc maestum patria Ardea longe diuidit.' hautquaquam dictis uiolentia Turni
flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo. ut primum fari potuit, sic institit ore:
'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci :
et nos tela, pater, ferrumque haut debile dextra spargimus; et nostro sequitur de uolnere sanguis. longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et uanis sese occulat umbris. At regina, noua pugnae conterrita sorte, flebat et ardentem generum moritura tenebat: Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae tu requies miserae, decus imperiumque Latini te penes, in te omnis domus inclinata recumbit), unum oro: desiste manum committere Teucris. qui te cumque manent isto certamine casus, et me, Turne, manent: simul haec inuisa relinquam lumina nec generum Aenean captiua uidebo.' accepit uocem lacrimis Lauinia matris
55. moritura (codd.) pro quo R. 'monitura' coni. pessime, ut nos cum C. al. censemus.
flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa talis uirgo dabat ore colores. illum turbat amor, figitque in uirgine uoltus: ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam. 'ne, quaeso, ne me lacrimis neue omine tanto prosequere in duri certamina Martis euntem, o mater; neque enim Turno mora libera mortis. nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno haut placitura refer: cum primum crastina caelo puniceis inuecta rotis Aurora rubebit,
non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, illo quaeratur coniunx Lauinia campo.'
Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit, poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, qui candore niues anteirent, cursibus auras. circumstant properi aurigae manibusque lacessunt pectora plausa cauis et colla comantia pectunt. ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris; simul aptat habendo ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae, ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. exim quae mediis ingenti adnixa columnae aedibus adstabat, ualidam ui corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem uociferans: 'nunc, o numquam frustrata uocatus hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor, te Turni nunc dextra gerit. da sternere corpus loricamque manu ualida lacerare reuolsam semiuiri Phrygis et foedare in puluere crinis uibratos calido ferro murraque madentis.' his agitur furiis; totoque ardentis ab ore scintillae absiliunt, oculis micat acribus ignis: mugitus ueluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat,
« PreviousContinue » |