Page images
PDF
EPUB

645

6

haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto misit; agens hiemem nimbo succincta per auras, Iliacamque aciem et Laurentia castra petiuit. 635 tum dea nube caua tenuem sine uiribus umbram in faciem Aeneae, uisu mirabile monstrum, Dardaniis ornát telis clipeumque iubasque diuini adsimulat capitis, dat inania uerba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, 640 morte obita qualis fama est uolitare figuras áut quae sopitos deludunt somnia sensus. at primas laeta ante acies exultat imago inritatque uirum telis et uocé lacessit. instat cui Turnus stridentemque eminus hastam conicit: illa 'dato uertit”uestigia tergo. tum uero Aenean auersum ut cedere Turnus credidit atque animo' spem turbidus hausit inanem,

quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos; hac dabitur dextra tellus quaesita per undas,' 650 talia uociferans sequitur strictumque coruscat mucronem nec ferre uidet sua gaudia uentos. forte ratis. celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, qua rex Clusinis aduectus Osinius oris. huc sese trepida Aeneae fugientis imago conicit in latebras; nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos. uix proram attigerat: rumpit Saturnia funem auolsamque rapit reuoluta per aequora nauem. 660 tum leuis haut ultra latebras iam quaerit imago, sed sublime uolans nubi se inmiscuit atrae. illum autem. Aeneas absentem in proelia poscit; obuia multa uirum demittit corpora Morti: cum Turnum medio interea fert aequore turbo :

665 respicit ignarus rerum ingratusque salutis et duplicis cum uoce manus' ad sidera tendit. omnipotens Genitor, tanton me crimine dignum. duxisti et talis uoluisti expendere poenas? quo feror? unde abii? quae me fuga quemue reducit ? 670

661–65. Hos uu. in codd. turbatos in hunc ordinem redegerunt edd. pler. recent. W. R. I. F. G. al.

655 685

Laurentisne iterum muros aut castra uidebo? quid manus illa uirum, qui me meaque arma secuti ? quosne, nefas, omnis infanda in morte reliqui et nunc palantis uideo gemitumque cadentum accipio? quid ago? aut quae iam satis ima dehiscat 675 terra mihi? uos o potius miserescite, uenti: in rupes, in saxa (uolens uos Turnus adoro) ferte ratem saeuisque uadis inmittite syrtis, quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.' haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, 680 an sese mucrone ob tantum dedecus amens induat et crudum per costas exigat ensem, fluctibus an iaciat mediis et litora nando curua petat Teucrumque iterum se reddat in arma. ter conatus utramque uiam, ter maxima Iuno continuit iuuenemque animi miserata repressit. labitur alta secans fluctuque aestuque secundo et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.

At Iouis interea monitis Mezentius ardens succedit pugnae Teucrosque inuadit ouantis.

690 concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni, uni odiisque uiro telisque frequentibus instant. ille uelut rupes, uastum quae prodit in aequor, obuia uentorum furiis expostaque ponto, uim cunctam atque minas perfert caelique marisque, 695 ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque aduersam, poplite Palmum succiso uolui segnem sinit, armaque Lauso

700 donat habere umeris et uertice figere cristas. nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta aequalem comitemque, una quem nocte Theano in lucem genitori Amyco dedit et face praegnas Cisseis regina Parin : Paris urbe paterna

705 occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta. ac uelut ille canum morsu de montibus altis actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit multosue palus Laurentia, silua pastus harundinea, postquam inter retia uentumst, 710

ord

substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam irasci propiusque accedere uirtus, sed iaculis tutisque procul clamoribus instant; ille autem inpauidus partis cunctatur in omnis, dentibus infrendens, et tergo decutit hastas :

715 haut aliter, iustae quibus est Mezentius irae, non ulli est animus stricto concurrere ferro; missilibus longe et uasto clamore lacessunt. uenerat antiquis Corythi de finibus Acron, Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos. 720 hunc ubi miscentem longe media agmina uidit, purpureum pinnis et pactae coniugis ostro, inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, suadet enim uaesana fames, si forte fugacem conspexit capream aut surgentem in cornua ceruom, 725 gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret uisceribus super incumbens, lauit inproba taeter

cruor, sic ruit in densos alacer Mezentius hostis. sternitur infelix Acron et calcibus atram

730 tundit humum expirans infractaque tela cruentat. atque idem fugientem haut est dignatus Oroden sternere nec iacta caecum dare cuspide uolnus : obuius aduersoque occurrit seque uiro uir contulit, haut furto melior, sed fortibus armis.

735 tum super abiectum posito pede nixus et hasta pars belli haut temnenda, uiri, iacet altus Orodes.' conclamant socii laetum paeana secuti. ille autem expirans 'non me, quicumque es, inulto, uictor, nec longum laetabere: te quoque fata 740 prospectant paria atque eadem mox arua tenebis.' ad quae subridens mixta Mezentius ira, nunc morere. ast de me diuom pater atque hominum rex uiderit.' hoc dicens eduxit corpore telum : olli dura quies oculos et ferreus urget

745 somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.

Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen Partheniumque Rapo et praedurum uiribus Orsen,

713-19. Hic quoque uers. ordinem turbauerant codd., restituerunt edd. pler. H. W. I. R. F. al.

750

755

760

765

Messapus Croniumque Lucaoniumque Erichaeten,
illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,
hunc peditem. pedes et Lycius processerat Agis,
quem tamen haut expers Valerus uirtutis auitae
deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.

Iam grauis aequabat luctus et mutua Mauors
funera : caedebant pariter pariterque ruebant
uictores uictique, neque his fuga nota neque illis.
di Iouis in tectis iram miserantur inanem
amborum et tantos mortalibus esse labores :
hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,
pallida Tisiphone media inter milia saeuit.
at uero ingentem quatiens Mezentius hastam
turbidus ingreditur campo.

quam magnus Orion, cum pedes incedit medii per maxima Nerei stagna uiam scindens, umero : supereminet undas, aut summis referens annosam montibus ornum ingrediturque solo et caput inter nubila condit: talis se uastis infert Mezentius armis. huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, obuius ire parat. manet inperterritus ille, hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat; atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae, 'dextra mihi deus et telum, quod missile libro, nunc adsint ! uoueo praedonis corpore raptis indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum Aeneae,' dixit stridentemque eminus hastam iecit; at illa uolans clipeost excussa proculque egregium Antoren latus inter et ilia figit, Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis haeserat Euandro atque Itala consederat urbe. sternitur infelix alieno uolnere caelumque aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos. tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem aere cauom triplici, per linea terga tribusque

770

775

780

2

754. insidiis, (codd. P M, R V by R. al. insignis (cod. M) C. F. al. sed fortassis dicere uoluit poeta utrumque uictorem uicto insidiatum esse, alterum iaculo (ut XI. 783), alterum sagitta (ut ix. 632).

769. longe (cod. m) quod suadet Maduig.

785

790

795

800

transiit intextum tauris opus imaque sedit
inguine, sed uiris haut pertulit. ocius ensem
Aeneas, uiso Tyrrheni sanguine laetus,
eripit a femine et trepidanti feruidus instat.
ingemuit cari grauiter genitoris amore,
ut uidit, Lausus, lacrimaeque per ora uolutae.
hic mortis durae casum tuaque optima facta,
siqua fidem tantost operi latura uetustas,
non equidem nec te, iuuenis memorande, silebo.
ille pedem referens et inutilis inque ligatus
cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat:
prorupit iuuenis seseque inmiscuit armis
iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
sustinuit. socii magno clamore secuntur,
dum genitor natı parma protectus abiret,
telaque coniciunt proturbantque eminus hostem
missilibus. furit Aeneas tectusque tenet se.
ac uelut effusa siquando grandine nimbi
praecipitant, omnis campis diffugit arator
omnis et agricola et tuta latet arce uiator,
aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
dum pluuit in terris, ut possint sole reducto
exercere diem : sic obrutus undique telis
Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:
' quo moriture ruis maioraque uiribus audes ?
fallit te incautum pietas tua.' nec minus ille
exultat demens; saeuae iamque altius irae
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
Parcae fila legunt: ualidum namque exigit ensem
per medium Aeneas iuuenem totumque recondit.
transilit et parmam mucro, leuia arma minacis,
et tunicam, molli mater quam neuerat auro,
impleuitque sinum sanguis; tum uita per auras
concessit maesta ad manis corpusque reliquit.
at uero ut uoltum uidit morientis et ora,
ora modis Anchisiades pallentia miris,
ingemuit miserans grauiter dextramque tetendit,
et mentem patriae subiit pietatis imago.

805

810

6

815

820

« PreviousContinue »