deinde satis fluuium inducit riuosque sequentis, et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis, ecce supercilio cliuosi tramitis undam elicit? illa cadens raucum per leuia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arua. quid qui, ne grauidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata, quique paludis conlectum umorem bibula deducit harena? praesertim incertis si mensibus amnis abundans exit et obducto late tenet omnia limo, unde cauae tepido sudant umore lacunae.
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque
uersando terram experti, nihil inprobus anser
Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris.
officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi
haut facilem esse uiam uoluit, primusque per artem mouit agros curis acuens mortalia corda,
nec torpere graui passus sua regna ueterno.
ante Iouem nulli subigebant arua coloni;
ne signare quidem aut partiri limite campum
fas erat in medium quaerebant, ipsaque tellus omnia liberius nullo poscente ferebat. ille malum uirus serpentibus addidit atris praedarique lupos iussit pontumque moueri mellaque decussit foliis ignemque remouit, et passim riuis currentia uina repressit,
ut uarias usus meditando extunderet artes paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam, ut silicis uenis abstrusum excuderet ignem. tunc alnos primum fluuii sensere cauatas; nauita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton; tum laqueis captare feras et fallere uisco inuentum et magnos canibus circumdare saltus; atque alius latum funda iam uerberat amnem, alta petens pelagoque alius trahit umida lina;
142. alta petens, C. alta petens alius pelago R. mus habet W., cui aḍstipulatur Munro. similes sunt loci Aen. v. 498.
tum ferri rigor atque argutae lammina serrae, (nam primi cuneis scindebant fissile lignum) tum uariae uenere artes. labor omnia uicit inprobus et duris urgens in rebus egestas. prima Ceres ferro mortalis uertere terram instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae deficerent siluae et uictum Dodona negaret. mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo, segnisque horreret in aruis. carduos intereunt segetes, subit aspera silua, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur auenae. quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aues, et ruris opaci falce premes umbras, uotisque uocaueris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis aceruom, concussaque famem in siluis solabere quercu.
Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma quis sine nec potuere seri nec surgere messes: uomis et inflexi primum graue robur aratri tardaque Eleusinae matris uoluentia plaustra tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri; uirgea praeterea Celei uilisque supellex, arbuteae crates et mystica uannus Iacchi. omnia quae multo ante memor prouisa repones, si te digna manet diuini gloria ruris. continuo in siluis magna ui flexa domatur in burim et curui formam accipit ulmus aratri. huic a stirpe pedes temo protentus in octo, binae aures, duplici aptantur dentalia dorso, caeditur et tilia ante iugo leuis altaque fagus stiuaque, quae currus a tergo torqueat imos, et suspensa focis explorat robora fumus.
Possum multa tibi ueterum praecepta referre, ni refugis tenuisque piget cognoscere curas. area cum primis ingenti aequanda cylindro et uertenda manu et creta solidanda tenaci, ne subeant herbae neu puluere uicta fatiscat,
![[blocks in formation]](https://books.google.ie/books/content?id=kloCAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA30&img=1&zoom=3&hl=en&q=%22gemitus+imo+de+pectore+ducens+%27+heu+fuge,+nate+dea,+teque+his+%27+ait+%27+eripe+flammis.+hostis+habet+muros,%22&cds=1&sig=ACfU3U1NL4_g2bC8RIBUvscp_Yd4nRhG_w&edge=0&edge=stretch&ci=120,1303,308,53)
stiuae ex coni. Martyn. uersus 173-174
tum uariae inludant pestes: saepe exiguus mus sub terris posuitque domos atque horrea fecit, aut oculis capti fodere cubilia talpae, inuentusque cauis bufo et quae plurima terrae monstra ferunt, populatque ingentem farris aceruom curculio atque inopi metuens formica senectae. contemplator item, cum se nux plurima siluis induet in florem et ramos curuabit olentis: si superant fetus, pariter frumenta sequentur, magnaque cum magno ueniet tritura calore; at si luxuria foliorum exuberat umbra, nequiquam pinguis palea teret area culmos. semina uidi equidem multos medicare serentes, et nitro prius et nigra perfundere amurca, grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, et quamuis igni exiguo properata maderent. uidi lecta diu et multo spectata labore degenerare tamen, ni uis humana quotannis maxima quaeque manu legeret. sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri, non aliter quam qui aduerso uix flumine lembum remigiis subigit, si bracchia forte remisit, atque illum in praeceps prono rapit alueus amni. Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis Haedorumque dies seruandi et lucidus Anguis, quam quibus in patriam uentosa per aequora uectis Pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi. Libra die somnique pares ubi fecerit horas, et medium luci atque umbris iam diuidit orbem, exercete, uiri, tauros, serite hordea campis usque sub extremum brumae intractabilis imbrem ; nec non et lini segetem et Cereale papauer tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. uere fabis satio; tum te quoque, medica, putres accipiunt sulci, et milio uenit annua cura, candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus, et aduerso cedens Canis occidit astro.
in praeceps (codd. M al.) C. praeceps (cod. P) R.
at si triticeam in messem robustaque farra exercebis humum, solisque instabis aristis, ante tibi eoae Atlantides abscondantur Cnosiaque ardentis decedat stella Coronae, debita quam sulcis committas semina quamque inuitae properes anni spem credere terrae. multi ante occasum Maiae coepere; sed illos expectata seges uanis elusit auenis.
si uero uiciamque seres uilemque phaselum, nec Pelusiacae curam aspernabere lentis, haut obscura cadens mittet tibi signa Bootes: incipe et ad medias sementem extende pruinas. Idcirco certis dimensum partibus orbem per duodena regit mundi sol aureus astra.
quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni; quam circum extremae dextra laeuaque trahuntur caerulea glacie concretae atque imbribus atris: has inter mediamque duae mortalibus aegris munere concessae diuom, et uia secta per ambas, oblicus qua se signorum uerteret ordo.
mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces consurgit, premitur Libyae deuexus in austros. hic uertex nobis semper sublimis; at illum sub pedibus Styx atra uidet Manesque profundi. maxumus hic flexu sinuoso elabitur Anguis circum perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentes aequore tingui. illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox semper et obtenta densentur nocte tenebrae ; aut redit a nobis Aurora diemque reducit, nosque ubi primus equis Oriens adflauit anhelis, illic sera rubens accendit lumina Vesper. hinc tempestates dubio praediscere caelo
possumus, hinc messisque diem tempusque serendi, et quando infidum remis impellere marmor
226. auenis (codd. Py al.) R. aristis (codd. M R) C. 236. caeruleae (codd. opt. fere omnes), R. caerulea C., quod nec ueterum auctoritate caret, et Vergilio dignius uidetur.
251. illic (codd.) C. illis R. post Senecam.
conueniat, quando armatas deducere classis, aut tempestiuam siluis euertere pinum : nec frustra signorum obitus speculamur et ortus temporibusque parem diuersis quattuor annum.
Frigidus agricolam siquando continet imber, multa, forent quae mox caelo properanda sereno, maturare datur: durum procudit arator uomeris obtunsi dentem, cauat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros impressit aceruis.. exacuunt alii uallos furcasque bicornis, atque Amerina parant lentae retinacula uiti. nunc facilis rubea texatur fiscina uirga, nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. quippe etiam festis quaedam exercere diebus fas et iura sinunt: riuos deducere nulla religio uetuit, segeti praetendere saepem, insidias auibus moliri, incendere uepres, balantumque gregem fluuio mersare salubri. saepe oleo tardi costas agitator aselli
uilibus aut onerat pomis, lapidemque reuertens incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna felicis operum. quintam fuge: pallidus Orcus Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando Coeumque Iapetumque creat saeuomque Typhoea et coniuratos caelum rescindere fratres. ter sunt conati imponere Pelio Ossam
scilicet atque Ossae frondosum inuoluere Olympum;
ter pater extructos disiecit fulmine montis.
septuma post decumam felix et ponere uitem
et prensos domitare boues et licia telae addere. nona fugae melior, contraria furtis.
Multa adeo gelida melius se nocte dedere, aut cum sole nouo terras inrorat Eous. nocte leues melius stipulae, nocte arida prata tondentur, noctis lentus non deficit umor. et quidam seros hiberni ad luminis ignes peruigilat, ferroque faces inspicat acuto;
277. Horcus (cod. P) R. uid. Hesiod. Op. 790. cet. codd. Orcus.
« PreviousContinue » |