Page images
PDF
EPUB

Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
coniecto sternit iaculo ; uolat Itala cornus
aëra per tenerum stomachoque infixa sub altum
pectus abit: reddit specus atri uolneris undam

700 spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit. tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum, tum Bitian ardentem oculis animisque frementem non iaculo, neque enim iaculo uitam ille dedisset, sed magnum stridens contorta phalarica uenit, 705 fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga nec duplici squama lorica fidelis et auro sustinuit:

:- conlapsa ruunt immania membra. dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens. talis in Euboico Baiarum litore quondam

710 saxea pila cadit, magnis quam molibus ante constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam prona trahit penitusque uadis inlisa recumbit : miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae; tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile 715 Inarime Iouis imperiis inposta Typhoeo.

Hic Mars armipotens animum uiresque Latinis addidit et stimulos acris sub pectore uertit inmisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. undique conueniunt, quoniam data copia pugnae 720 bellatorque animo deus incidit. Pandarus ut fuso germanum corpore cernit et quo sit fortuna loco, qui casus, agat res, portam ui magna conuerso cardine torquet, obnixus latis umeris, multosque suorum

725 moenibus exclusos duro in certamine linquit; ast alios secum includit recipitque ruentis, demens, qui Rutulum in medio non agmine regem uiderit inrıımpentem ultroque incluserit urbi, immanem ueluti pecora inter inertia tigrim.

730 continuo noua lux oculis effulsit, et arma horrendum sonuere ; tremunt in uertice cristae sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit. adgnoscunt faciem inuisam atque immania membra turbati subito Aeneadae. tum Pandarus ingens

735 emicat et mortis fraternae feruidus ira

[ocr errors]
[ocr errors]

effatur: 'non haec dotalis regia Amatae,
nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
castra inimica uides : nulla hinc exire potestas.'
olli subridens sedato pectore Turnus

740 ‘incipe, siqua animo uirtus, et consere dextram : hic etiam inuentum Priamo narrabis Achillem.' dixerat. ille rudem nodis et cortice crudo intorquet summis adnixus uiribus hastam : excepere aurae; uolnus Saturnia Iuno.

745 detorsit ueniens, portaeque infigitur hasta. at non hoc telum, mea quod ui dextera uersat, effugies ; neque enim is teli nec uolneris auctor.? sic ait et sublatum alte consurgit in ensem et mediam ferro gemina inter tempora frontem 750 diuidit inpubesque immani uolnere malas. fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus : conlapsos artus atque arma cruenta cerebro sternit humi moriens, atque illi partibus aequis huc caput atque illuc umero ex utroque pependit. 755 diffugiunt uersi trepida formidine Troes : et si continuo uictorem ea cura subisset, rumpere claustra manu sociosque inmittere portis, ultimus ille dies bello gentique fuisset ; sed furor ardentem caedisque insana cupido 760 egit in aduersos. principio Phalerim et succiso poplite Gygen excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas in tergum, Iuno uires animumque ministrat; addit Halym comitem et confixa Phegea parma, 765 ignaros deinde in muris Martemque cientis Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque. Lyncea tendentem contra sociosque uocantem uibranti gladio conixus ab aggere dexter occupat, huic uno desectum comminus ictu

770 cum galea longe iacuit caput; inde ferarum uastatorem Amycum, quo non felicior alter ungere tela manu ferrumque armare ueneno, et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis, Çrethea Musarum comitem, cui carmina semper 775 et citharae cordi numerosque intendere neruis. semper equos atque arma uirum pugnasque canebat.

Tandem ductores audita caede suorum conueniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, palantisque uident socios hostemque receptum. 780 et Mnestheus quo deinde fugam, quo tenditis?' inquit.

quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis ? unus homo et uestris, o ciues, undique saeptus aggeribus tantas strages inpune per urbem ediderit? iuuenum primos tot miserit Orco ? 785 non infelicis patriae ueterumque deorum et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?' talibus accensi firmantur et agmine denso consistunt. Turnus paulatim excedere pugna. et fluuium petere ac partem, quae cingitur unda; 790 acrius hoc Teucri clamore incumbere magno et glomerare manum. ceu saeuum turba leonem cum telis premit infensis, at territus ille, asper, acerba tuens, retro redit, et neque terga ira dare aut uirtus patitur, nec tendere contra 795 ille quidem hoc cupiens potis est per tela uirosque : haut aliter retro dubius uestigia Turnus inproperata refert, et mens exaestuat ira. quin etiam bis tum medios inuaserat hostis, bis confusa fuga per muros agmina uertit;

800 sed manus e castris propere coit omnis in unum, nec contra uires audet Saturnia Iuno sufficere, qëriam caelo nam Iuppiter Irim demisit germanae haud mollia iussa ferentem, ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.

805 ergo nec clipeo iuuenis subsistere tantum nec dextra ualet : iniectis sic undique telis obruitur. strepit adsiduo caua tempora circum tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt, discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo

810 ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse fulmineus Mnestheus. tum toto corpore sudor liquitur et piceum (nec respirare potestas) flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus. tum demum praeceps saltu sese omnibus armis

815 in fluuium dedit : ille suo cum gurgite flauo accepit uenientem ac mollibus extulit undis et laetum sociis abluta caede remisit.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

6

IO

Panditur interea domus omnipotentis Olympi, conciliumque uocat diuom pater atque hominum rex sideream in sedem, terras unde arduus omnis castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos. considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:

5 'caelicolae magni, quianam sententia uobis uersa retro tantumque animis certatis iniquis ? abnueram bello Italiam concurrere Teucris. quae contra uetitum discordia ? quis metus aut hos aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? adueniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, cum fera Karthago Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpes inmittet apertas : tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. nunc sinite et placitum laeti componite foedus.' 15

Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra pauca refert :

'o Pater, o hominum rerumque aeterna potestas, namque aliud quid sit, quod iam inplorare queamus? cernis ut insultent Rutuli Turnusque feratur per medios insignis equis tumidusque secundo Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros : quin intra portas atque ipsis proelia miscent aggeribus moerorum et inundant sanguine fossae, Aeneas ignarus abest. numquamne leuari

25 24. moerorum (codd. P, b c, Seru.) R. C. F. Br. Ben. murorum (codd. P, M R Vgc,) W. L. al. fossas (codd. P Vyb Seru.) R. C. fossae (codd. MRC) W. L. F. Br. Ben. Haupt, quos nos secuti.

20

obsidione şines? muris iterum imminet hostis
nascentis Troiae : nec non exercitus alter
atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. equidem credo, mea uolnera restant
et tua progenies mortalia demoror arma.

30 si sine pace tua atque inuito numine Troes Italiam petiere, luant peccata neque illos iuueris auxilio; sin tot responsa secuti, quae Superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam uertere iussa potest aut cur noua condere fata? 35 quid repetam exustas Erycino in litore classes, quid tempestatum regem uentosque furentis Aeolia excitos aut actam nubibus Irim? nunc etiam Manis (haec intemptata manebat sors rerum) mouet et superiş inmissa repente

40 Allecto medias Italum bacchata per urbes. nil super imperio moueor : sperauimus ista, dum fortuna fuit; uincant quos uincere mauis. si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx dura, per euersae, Genitor, fumantia Troiae

45 excidia obtestor, liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superessę nepotem. Aeneas sane ignotis iactetur in undis et, quamcumque uiam dederit Fortuna, sequatur : hunc tegere et dirae ualeam subducere pugnae. 50 est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera Idaliaeque domus : positis inglorius armis exigat hic aeuum,

magna dicione iubeto Karthago premat Ausoniam : nihil urbibus inde obstabit Tyriis. quid pestem euadere belli

55 iuuit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris uastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidiuaque Pergama quaerunt? non satius cineres patriae insedisse supremos atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta 60 redde, oro, miseris iterumque reuoluere casus da, pater, Iliacos Telicris.' tum regia Iuno acta furore graui 'quid me alta silentia cogis rumpere et obductum uerbis uolgare dolorem ? Aenean hominum quisquam diuomque subegit

65

« PreviousContinue »