sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
'ecquis erit modus?' inquit. 'Amor non talia curat: nec lacrimis crudelis Amor nec gramina riuis nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.' tristis at ille tamen cantabitis, Arcades,' inquit, 'montibus haec uestris, soli cantare periti
Arcades o mihi tum quam molliter ossa quiescant, uestra meos olim si fistula dicat amores !
atque utinam ex uobis unus uestrique fuissem
aut custos gregis aut maturae uinitor uuae!
certe siue mihi Phyllis siue esset Amyntas
seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas? et nigrae uiolae sunt et uaccinia nigra), mecum inter salices lenta sub uite iaceret : serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, hic nemus: hic ipso tecum consumerer aeuo. nunc insanus Amor duri me Martis in armis tela inter media atque aduersos detinet hostes: tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum !) Alpinas a, dura niues et frigora Rheni
me sine sola uides. a, te ne frigora laedant! a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas ! ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita uersu carmina pastoris Siculi modulabor auena. certum est in siluis inter spelaea ferarum malle pati tenerisque meos incidere amores arboribus: crescent illae, crescetis amores. interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis, aut acris uenabor apros. non me ulla uetabunt frigora Parthenios canibus circumdare saltus. iam mihi per rupes uideor lucosque sonantis ire, libet Partho torquere Cydonia cornu
spicula. tamquam haec sit nostri medicina furoris aut deus ille malis hominum mitescere discat!
iam neque Amadryades rursus nec carmina nobis ipsa placent; ipsae rursus concedite siluae. non illum nostri possunt mutare labores:
62. Vide Conspect. Lectt.
BUCOLICA. ECL. X.
nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus Sithoniasque niues hiemis subeamus aquosae, nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, Aethiopum uersemus ouis sub sidere Cancri. omnia uincit Amor: et nos cedamus Amori.' Haec sat erit, diuae, uestrum cecinisse poetam, dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides: : uos haec facietis maxima Gallo, Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, quantum uere nouo uiridis se subicit alnus. surgamus. solet esse grauis cantantibus umbra, iuniperi grauis umbra, nocent et frugibus umbrae. ite domum saturae, uenit Hesperus, ite capellae.
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram uertere, Maecenas, ulmisque adiungere uites. conueniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam. uos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum; Liber et alma Ceres, uestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutauit arista, poculaque inuentis Acheloia miscuit uuis; et uos, agrestum praesentia numina, Fauni, ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae : munera uestra cano. tuque o, cui prima frementem fudit equom magno tellus percussa tridenti, Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae ter centum niuei tondent dumeta iuuenci; ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei Pan, ouium custos, tua si tibi Maenala curae, adsis, o Tegeaee, fauens, oleaeque Minerua inuentrix, uncique puer monstrator aratri, et teneram ab radice ferens, Siluane, cupressum ; dique deaeque omnes, studium quibus arua tueri, quique nouas alitis non ullo semine fruges, quique satis largum caelo demittitis imbrem; tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum concilia incertum est, urbisne inuisere, Caesar,
terrarumque uelis curam, et te maxumus orbis auctorem frugum tempestatumque potentem accipiat cingens materna tempora myrto, an deus immensi uenias maris ac tua nautae numina sola colant, tibi seruiat ultima Thule teque sibi generum Tethys emat omnibus undis ; anne nouum tardis sidus te mensibus addas, qua locus Erigonen inter chelasque sequentis panditur (ipse tibi iam bracchia contrahit ardens Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit): quidquid eris (nam te nec sperant Tartara regem nec tibi regnandi ueniat tam dira cupido, quamuis Elysios miretur Graecia campos nec repetita sequi curet Proserpina matrem), da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis, ignarosque uiae mecum miseratus agrestis ingredere et uotis iam nunc adsuesce uocari.
Vere nouo gelidus canis cum montibus umor liquitur et Zephyro putris se glaeba resoluit, depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere, et sulco attritus splendescere uomer. illa seges demum uotis respondet auari agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit; illius immensae ruperunt horrea messes.
at prius ignotum ferro quam scindimus aequor,
uentos et uarium caeli praediscere morem
cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,
et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.
hic segetes, illic ueniunt felicius uuae,
arborei fetus alibi atque iniussa uirescunt
gramina. nonne uides croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, at Chalybes nudi ferrum, uirosaque Pontus castorea, Eliadum palmas Epiros equarum? continuo has leges aeternaque foedera certis imposuit natura locis, quo tempore primum Deucalion uacuum lapides iactauit in orbem, unde homines nati, durum genus. ergo age, terrae
pingue solum primis extemplo a mensibus anni fortes inuertant tauri, glaebasque iacentis
puluerulenta coquat maturis solibus aestas; at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum Arcturum tenui sat erit suspendere sulco: illic, officiant laetis ne frugibus herbae,
hic, sterilem exiguus ne deserat umor harenam. Alternis idem tonsas cessare noualis,
et segnem patiere situ durescere campum ; aut ibi flaua seres mutato sidere farra, unde prius laetum siliqua quassante legumen aut tenuis fetus uiciae tristisque lupini sustuleris fragiles calamos siluamque sonantem. urit enim lini campum seges, urit auenae, urunt Lethaeo perfusa papauera somno: sed tamen alternis facilis labor, arida tantum ne saturare fimo pingui pudeat sola neue effetos cinerem immundum iactare per agros. sic quoque mutatis requiescunt fetibus arua ; nec nulla interea est inaratae gratia terrae. saepe etiam steriles incendere profuit agros, atque leuem stipulam crepitantibus urere flammis siue inde occultas uires et pabula terrae pinguia concipiunt, siue illis omne per ignem excoquitur uitium atque exudat inutilis umor, seu plures calor ille uias et caeca relaxat spiramenta, nouas ueniat qua sucus in herbas; seu durat magis, et uenas adstringit hiantis, ne tenues pluuiae rapidiue potentia solis acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat. multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis uimineasque trahit crates, iuuat arua, neque illum flaua Ceres alto nequiquam spectat Olympo; et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, rursus in obliquom uerso perrumpit aratro exercetque frequens tellurem atque imperat aruis. Vmida solstitia atque hiemes orate serenas, agricolae hiberno laetissima puluere farra, laetus ager; nullo tantum se Mysia cultu iactat et ipsa suas mirantur Gargara messes. quid dicam, iacto qui semine comminus arua insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae,
![[merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][ocr errors][merged small][merged small][merged small]](https://books.google.ie/books/content?id=kloCAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA28&img=1&zoom=3&hl=en&q=%22gemitus+imo+de+pectore+ducens+%27+heu+fuge,+nate+dea,+teque+his+%27+ait+%27+eripe+flammis.+hostis+habet+muros,%22&cds=1&sig=ACfU3U22N1oUnW8DSWfnKquvJWC6lmW62g&edge=0&edge=stretch&ci=839,153,57,1209)
« PreviousContinue » |