Page images
PDF
EPUB

illam incendentem luctus Idaeus et Actor Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli corripiunt interque manus sub tecta reponunt.

*500

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro increpuit; sequitur clamor caelumque remugit. adcelerant acta pariter testudine Volsci et fossas implere parant ac uellere uallum. quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros, qua rara est acies interlucetque corona non tam spissa uiris. telorum effundere contra omne genus Teucri ac duris detrudere contis, adsueti longo muros defendere bello.

saxa quoque infesto uoluebant pondere, siqua possent tectam aciem perrumpere, cum tamen omnis ferre iuuat subter densa testudine casus.

505:

510

nec iam sufficiunt. nam qua globus imminet ingens, 515
immanem Teucri molem uoluuntque ruuntque,
quae strauit Rutulos late armorumque resoluit
tegmina. nec curant caeco contendere Marte
amplius audaces Rutuli, sed pellere uallo
missilibus certant,

parte alia horrendus uisu quassabat Etruscam
pinum et fumiferos infert Mezentius ignis;
at Messapus ecum domitor, Neptunia proles,
rescindit uallum et scalas in moenia poscit.

Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti, quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus ediderit, quem quisque uirum demiserit Orco; et mecum ingentis oras euoluite belli.

Turris erat uasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam uiribus omnes expugnare Itali summaque euertere opum ui certabant, Troes contra defendere saxis perque cauas denși tela intorquere fenestras. princeps ardentem coniecit lampada Turnus et flammam adfixit lateri, quae plurima uento

520

525

530,

535

513. cum codd. quam coni. Schrader. num R. male. ferri

potest cum tamen, quod est 'tamen interea.'

529. et meministis enim, diuae, et memorare potestis. abest ab omn, uet. codd. nec a Seru. agnoscitur.

corripuit tabulas et postibus haesit adesis. turbati trepidare intus frustraque malorum

uelle fugam. dum se glomerant retroque residunt
in partem, quae peste caret, tum pondere turris
procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
semineces ad terram, immani mole secuta,
confixique suis telis et pectora duro
transfossi ligno ueniunt. uix unus Helenor
et Lycus elapsi. quorum primaeuos Helenor,
Maeonio regi quem serua Licymnia furtim
sustulerat uetitisque ad Troiam miserat armis,
ense leuis nudo parmaque inglorius alba;
isque ubi se Turni media inter milia uidit,
hinc acies atque hinc acies adstare Latinas :
ut fera, quae densa uenantum saepta corona
contra tela furit seseque haut nescia morti
inicit et saltu supra uenabula fertur,
haut aliter iuuenis medios moriturus in hostis
inruit et, qua tela uidet densissima, tendit.
at pedibus longe melior Lycus inter et hostis
inter et arma fuga muros tenet altaque certat
prendere tecta manu sociumque attingere dextras.
quem Turnus, pariter cursu teloque secutus,
increpat his uictor: 'nostrasne euadere, demens,
sperasti te posse manus?' simul arripit ipsum
pendentem et magna muri cum parte reuellit.

qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum
sustulit alta petens pedibus Iouis armiger uncis
quaesitum aut matri multis balatibus agnum
Martius a stabulis rapuit lupus. undique clamor
tollitur: inuadunt et fossas aggere complent ;
ardentis taedas alii ad fastigia iactant.
Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis
Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem,
Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,
hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta ;
Ortygium Caeneus, uictorem Caenea Turnus,
Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque
et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan,
Priuernum Capys. hunc primo leuis hasta Themillae

549

545

550

555

560

565

570

575

strinxerat ille manum proiecto tegmine demens ad uolnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta

et laeuo infixa est lateri manus abditaque intus spiramenta animae letali uolnere rupit.

580

stabat in egregiis Arcentis filius armis,

pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,
insignis facie, genitor quem miserat Arcens,
eductum Matris luco Symaethia circum
flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici:
stridentem fundam positis Mezentius hastis
ipse ter adducta circum caput egit habena
et media aduersi liquefacto tempora plumbo
diffidit ac multa porrectum extendit harena.
Tum primum bello celerem intendisse sagittam
dicitur ante feras solitus terrere fugaces
Ascanius fortemque manu fudisse Numanum,
cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem
germanam nuper thalamo sociatus habebat.

585

590

is primam ante aciem digna atque indigna relatu
uociferans tumidusque nouo praecordia regno
ibat et ingentem sese clamore ferebat:
'non pudet obsidione iterum ualloque teneri,
bis capti Phryges, et morti praetendere muros?
en qui nostra sibi bello conubia poscunt!
quis deus Italiam, quae uos dementia adegit?
non hic Atridae nec fandi fictor Vlixes:

595

6со

durum a stirpe genus natos ad flumina primum

deferimus saeuoque gelu duramus et undis.

uenatu inuigilant pueri siluasque fatigant,

605

flectere ludus equos et spicula tendere cornu.

at patiens operum paruoque adsueta iuuentus

aut rastris terram domat aut quatit oppida bello.
omne aeuom ferro teritur, uersaque iuuencum
terga fatigamus hasta; nec tarda senectus
debilitat uires animi mutatque uigorem:
canitiem galea premimus, semperque recentis
comportare iuuat praedas et uiuere rapto.
uobis picta croco et fulgenti murice uestis,
desidiae cordi, iuuat indulgere choreis,

et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.

610

615

o uere Phrygiae (neque enim Phryges), ite per alta Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum, tympana uos buxusque uocat Berecyntia Matris sinite arma uiris et cedite ferro.'

Idaeae

Talia iactantem dictis ac dira canentem non tulit Ascanius, neruoque obuersus equino intendit telum diuersaque bracchia ducens

[ocr errors]

constitit, ante Iouem supplex per uota precatus: Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis. ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona

620

625

et statuam ante aras aurata fronte iuuencum
candentem pariterque caput cum matre ferentem,
iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.'
audiit et caeli Genitor de parte serena
intonuit laeuom, sonat una fatifer arcus:
effugit horrendum stridens adducta sagitta

630

perque caput Remuli uenit et caua tempora ferro

transigit. i, uerbis uirtutem inlude superbis:

bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt: 635 hoc tantum Ascanius. Teucri clamore secuntur

laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.
aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
desuper Ausonias acies urbemque uidebat,
nube sedens, atque his uictorem adfatur Iulum:
'macte noua uirtute, puer: sic itur ad astra,
dis genite et geniture deos. iure omnia bella
gente sub Assaraci fato uentura resident,

640

nec te Troia capit.' simul haec effatus ab alto
aethere se misit, spirantis dimouet auras
Ascaniumque petit. forma tum uertitur oris
antiquom in Buten: hic Dardanio Anchisae
armiger ante fuit fidusque ad limina custos,
tum comitem Ascanio pater addidit: ibat Apollo
omnia longaeuo similis, uocemque coloremque
et crinis albos et saeua sonoribus arma,
atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
'sit satis, Aenide, telis inpune Numanum

645

650

oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus Apollo concedit laudem et paribus non inuidet armis: cetera parce, puer, bello.' sic orsus Apollo

655

660

mortalis medio aspectus sermone reliquit
et procul in tenuem ex oculis euanuit auram.
adgnouere deum proceres diuinaque tela.
Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem. :
ergo auidum pugnae dictis ac numine Phoebi
Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus
succedunt animasque in aperta pericula mittunt.
it clamor totis per propugnacula muris,
intendunt acris arcus ammentaque torquent.
sternitur omne solum telis, tum scuta cauaeque
dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit :
quantus ab occasu ueniens pluuialibus Haedis
uerberat imber humum, quam multa grandine nimbi
in uada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris
torquet aquosam: hiemem et caelo caua nubila rumpit.
Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,

quos Iouis eduxit luco siluestris Iaera
abietibus iuuenes patriis et montibus aequos,
portam, quae ducis imperio commissa, recludunt,
freti animis, ultroque inuitant moenibus hostem.
ipsi intus dextra ac laeua pro turribus adstant,
armati ferro et cristis capita alta corusci:
quales aëriae liquentia flumina circum,
siue Padi ripis Athesim seu propter amoenum,
consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
attollunt capita et sublimi uertice nutant.
inrumpunt aditus Rutuli ut uidere patentis.

665

670

675

680

[blocks in formation]

et conferre manum et procurrere longius audent. Ductori Turno diuersa in parte furenti turbantique uiros perfertur nuntius, hostem feruere caede noua et portas praebere patentis. deserit inceptum atque immani concitus ira Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.

690

695

et primum Antiphaten, is enim se primus agebat,

« PreviousContinue »