uina simul. prior Hyrtacides sic ore locutus: 320 325 armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nanctus equis ferroque secat pendentia colla; 330 tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit sanguine singultantem; atro tepefacta cruore terra torique madent: nec non Lamyrumque Lamumque et iuuenem Serranum, illa qui plurima nocte 335 luserat, insignis facie, multoque iacebat membra deo uictus; felix, si protinus illum aequasset nocti ludum in lucemque tulisset : inpastus ceu plena leo per ouilia turbans, suadet enim uesana fames, manditque trahitque molle pecus_mutumque metu, fremit ore cruento. nec minor Euryali caedes; incensus et ipse perfurit ac multam in medio sine nomine plebem, Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque, ignaros, Rhoetum uigilantem et cuncta uidentem, sed magnum metuens se post cratera tegebat; pectore in aduerso totum cui comminus ensem condidit adsurgenti et multa morte recepit: 340 345 purpuream uomit ille animam et cum sanguine mixta 350 355 Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis 360 365 370 haut temere est uisum. conclamat ab agmine Volcens: 'state, uiri. quae causa uiae? quiue estis in armis? 376 quoue tenetis iter?' nihil illi tendere contra, sed celerare fugam in siluas et fidere nocti. obiciunt equites sese ad diuortia nota hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant. silua fuit late dumis atque ilice nigra 380 horrida, quam densi complerant undique sentes; rara per occultos lucebat semita calles. Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda quaue sequar, rursus perplexum iter omne reuoluens obseruata legit dumisque silentibus errat. 385 390 371. murosque (codd. P î b1 c1) R. muroque (codd. M R b2 c2) edd. plur. cf. VII. 161. 380. abitum (codd. M1 c b, al. Seru.) W. R. C. F. al. aditum codd. M2 P R V 1 b 387. L. Haupt, Schaper legunt ac lucos. Geertz atque locis. audit equos, audit strepitus et signa sequentum. nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris 395 peruenit ac uidet Euryalum, quem iam manus omnis fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, oppressum rapit et conantem plurima frustra. quid faciat? qua ui iuuenem, quibus audeat armis eripere? an sese medios moriturus in enses inferat et pulchram properet per uolnera mortem ? ocius adducto torquet hastile lacerto 400 suspiciens altam Lunam, et sic uoce precatur: 'tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, astrorum decus et nemorum Latonia custos. 405 siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris dona tulit, siqua ipse meis uenatibus auxi suspendiue tholo aut sacra ad fastigia fixi, hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.' dixerat, et toto conixus corpore ferrum 410 conicit: hasta uolans noctis diuerberat umbras dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque 420 425 402. torquens codd. uet. edd. explicandi loci causa edidimus torquet quod coni. R., ut W. torquetque.' fieri autem potuit ut librarii metro studentes participium pro uerbo finito scriberent. 403. altam Lunam et codd. M Py b c m al. altam ad Lunam et codd. R V. ex edd. non timuerunt W. C. G. participia recipere uerbo finito carentia. alii ut F. eiciunt et. sed uel sic duo participia sine particula (cum scribi potuisset suspiciensque'), minime placent. R. eiecto et post Bergkium legit 'suspiciens altum, lunam sic.' inter has turbas nihil nobis satius uidetur quam ut recipiatur torquet in u. 402. amplius aut tantum potuit perferre dolorem: ine, me, adsum qui feci, in me conuertite ferrum, o Rutuli: mea fraus omnis; nihil iste nec ausus nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor, tantum infelicem nimium dilexit amicum.' talia dieta dabat; sed uiribus ensis adactus transabiit costas et candida pectora rumpit. uoluitur Euryalus leto, pulchrosque per artus it cruor, inque umeros ceruix conlapsa recumbit : purpureus ueluti cum flos succisus aratro languescit moriens lassoue papauera collo demisere caput, pluuia cum forte grauantur. at Nisus ruit in medios solumque per omnis Volcentem petit, in solo Volcente moratur. 430 435 quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc proturbant. instat non setius ac rotat ensem 441 fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore condidit aduorso et moriens animam abstulit hosti. tum super exanimum sese proiecit amicum 445 confossus placidaque ibi demum morte quieuit. Fortunati ambo! siquid mea carmina possunt, nulla dies umquam memori uos eximet aeuo, dum domus Aeneae Capitoli inmobile saxum accolet imperiumque pater Romanus habebit. Victores praeda Rutuli spoliisque potiti Volcentem exanimum flentes in castra ferebant. nec minor in castris luctus Rhamnete reperto exsangui et primis una tot caede peremptis, Serranoque Numaque. ingens concursus ad ipsa corpora seminecisque uiros tepidaque recentem caede locum et plenos spumanti sanguine riuos. adgnoscunt spolia inter se galeamque nitentem Messapi et multo phaleras sudore receptas. Et iam prima nouo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile: iam sole infuso, iam rebus luce retectis Turnus in arma uiros, armis circumdatus ipse, suscitat, aeratasque acies in proelia cogit quisque suas uariisque acuunt rumoribus iras. quin ipsa arrectis, uisu miserabile, in hastis 450 455 460 praefigunt capita et multo clamore secuntur Euryali et Nisi. Aeneadae duri murorum in parte sinistra opposuere aciem, nam dextera cingitur amni, ingentisque tenent fossas et turribus altis 470 stant maesti; simul ora uirum praefixa mouebant, nota nimis miseris atroque fluentia tabo. Interea pauidam uolitans pinnata per urbem nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris Euryali. at subitus miserae calor ossa reliquit, excussi manibus radii reuolutaque pensa. euolat infelix et femineo ululatu, 475 scissa comam, muros amens atque agmina cursu prima petit, non illa uirum non illa pericli 485 telorumque memor; caelum dehinc questibus implet: 480 'hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae sera meae requies, potuisti linquere solam, crudelis? nec te, sub tanta pericula missum, adfari extremum miserae data copia matri? heu, terra ignota canibus data praeda Latinis alitibusque iaces, nec te tua funere mater produxi pressiue oculos aut uolnera laui, ueste tegens, tibi quam noctes festina diesque urgebam et tela curas solabar anilis. quo sequar? aut quae nunc artus auolsaque membra 490 et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te, nate, refers? hoc sum terraque marique secuta ? figite me, siqua est pietas, in me omnia tela conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro: aut tu, magne Pater diuom, miserere tuoque inuisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere uitam.' hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis it gemitus torpent infractae ad proelia uires. 481. illa (cod. R) Br. ille (codd. cet) edd. cet. 495 485. data (codd. fere omn.) R. F. al. date (Mentel. al.) W. C. al. 486. te tua funera (codd. et Grammat. fere omn.) R. F. al. qui tua funera epexegesim esse statuunt. multa multi coniecerunt, et nos Petri Bembi lectionem funere ut omnium maxime probabilem admisimus. K. V. 18 |