Page images
PDF
EPUB

Troïus Aeneas, tua nos ad limina misit.
quanta per Idaeos saeuis effusa Mycenis
tempestas ierit campos, quibus actus uterque
Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
audiit et siquem tellus extrema refuso
summouet Oceano et siquem extenta plagarum
quattuor in medio dirimit plaga Solis iniqui.
diluuio ex illo tot uasta per aequora uecti
dis sedem exiguam patriis litusque rogamus

225

235

innocuum et cunctis undamque auramque patentem. 230 non erimus regno indecores, nec uestra feretur fama leuis tantique abolescet gratia facti, nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. fata per Aeneae iuro dextramque potentem siue fide seu quis bello est expertus et armis : multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro praeferimus manibus uittas ac uerba precantia) et petiere sibi et uoluere adiungere gentes; sed nos fata deum uestras exquirere terras imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus;

240

huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo

Tyrrhenum ad Thybrim et fontis uada sacra Numici.

dat tibi praeterea fortunae parua prioris

munera, reliquias Troia ex ardente receptas.

hoc pater Anchises auro libabat ad aras:

245

hoc Priami gestamen erat, cum iura uocatis

more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras Iliadumque labor uestes.'

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus

obtutu tenet ora soloque immobilis haeret

250

intentos uoluens oculos. nec purpura regem

picta mouet nec sceptra mouent Priameia tantum,

quantum in conubio natae thalamoque moratur ;
et ueteris Fauni uoluit sub pectore sortem,
hunc illum fatis externa ab sede profectum
portendi generum paribusque in regna uocari
auspiciis, huic progeniem uirtute futuram
egregiam et totum quae uiribus occupet orbem.
tandem laetus ait: 'di nostra incepta secundent
auguriumque suum! dabitur, Troiane, quod optas;

255

260

munera nec sperno, non uobis rege Latino
diuitis uber agri Troiaeue opulentia derit.
ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupidost,
si iungi hospitio properat sociusque uocari,
adueniat, uoltus neue exhorrescat amicos :
pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
uos contra regi mea nunc mandata referte.
est mihi nata, uiro gentis quam iungere nostrae
non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo
monstra sinunt: generos externis adfore ab oris,
hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata
et reor et, siquid ueri mens augurat, opto.'
haec effatus equos numero pater eligit omni:
stabant ter centum nitidi in praesepibus altis :
omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci
instratos ostro alipedes pictisque tapetis:
aurea pectoribus demissa monilia pendent,

tecti auro fuluom mandunt sub dentibus aurum :
absenti Aeneae currum geminosque iugalis
semine ab aetherio, spirantis naribus ignem,
illorum de gente, patri quos daedala Circe
supposita de matre nothos furata creauit.
talibus Aeneadae donis dictisque Latini
sublimes in equis redeunt pacemque reportant.

Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis saeua Iouis coniunx aurasque inuecta tenebat, et laetum Aenean classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. moliri iam tecta uidet, iam fidere terrae, deseruisse rates: stetit acri fixa dolore:

6

tum quassans caput haec effundit pectore dicta :
'heu stirpem inuisam et fatis contraria nostris
fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis,
num capti potuere capi? num incensa cremauit
Troia uiros? medias acies mediosque per ignis
inuenere uiam. at, credo, mea numina tandem
fessa iacent, odiis aut exsaturata quieui,
quin etiam patria excussos infesta per undas
ausa sequi et profugis toto me opponere ponto.

K. V.

265

270

275

280

285

290

295

300

15

absumptae in Teucros uires caelique marisque.
quid Syrtes aut Scylla mihi, quid uasta Charybdis
profuit? optato conduntur Thybridis alueo,
securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
immanem Lapithum ualuit, concessit in iras
ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,

395

quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem?' ast ego magna Iouis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia uerti, uincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt magna satis, dubitem haut equidem inplorare quod us

quam est:

flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo.
non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
atque immota manet fatis Lauinia coniunx :
at trahere atque moras tantis licet addere rebus,
at licet amborum populos exscindere regum.
hac gener atque socer coeant mercede suorum :
sanguine Troiano et Rutulo dotabere, uirgo,
et Bellona manet te pronuba. nec face tantum
Cisseis praegnas ignis enixa iugalis;

310

315

320

quin idem Veneri partus suus et Paris alter

funestaeque iterum recidiua in Pergaina taedae.'

Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petiuit :

luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
infernisque ciet tenebris, cui tristia bella
iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
odit et ipse pater Pluton, odere sorores
Tartareae monstrum: tot sese uertit in ora,
tam saeuae facies, tot pullulat atra colubris.
quam Iuno his acuit uerbis ac talia fatur :
hunc mihi da proprium, uirgo sata Nocte, laborem,
hanc operam, ne noster honos infractaue cedat

325

330

huius loci

307. Lapithis tantum aut Calydone merente? R. scriptura mire fluctuat: nam in codd. apparent Lapithis et Lapithas, Calydone et Calydona, merente et merentem: ut R. credat ipsum poetam duas scripturas in schedas coniecisse. nobis uix dubium est quin lectio quam edidimus post H. W. C. F. al. ueram poetae mentem exhibeat.

321. Pro suus Gentius coniec. fuit. sed non opus est; neque

enim deae furentis uerba anxie excutienda sunt.

fama loco, neu conubiis ambire Latinum
Aeneadae possint Italosue obsidere finis.
tu potes unanimos armare in proelia fratres
atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis
funereasque inferre faces, tibi nomina mille,
mille nocendi artes. fecundum concute pectus,
dissice compositam pacem, sere crimina belli :
arma uelit poscatque simul rapiatque iuuentus.'
Exim Gorgoneis Allecto infecta uenenis
principio Latium et Laurentis tecta tyranni
celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae,
quam super aduentu Teucrum Turnique hymenaeis
femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.
huic dea caeruleis unum de crinibus anguem
conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit,

quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
ille inter uestes et leuia pectora lapsus
uoluitur attactu nullo fallitque furentem,
uipeream inspirans animam; fit tortile collo
aurum ingens coluber, fit longae taenia uittae
innectitque comas, et membris lubricus errat.
ac dum prima lues udo sublapsa ueneno
pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem
necdum animus toto percepit pectore flammam,
mollius et solito matrum de more locuta est,
multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis :
'exulibusne datur ducenda Lauinia Teucris,
o genitor, nec te miseret gnataeque tuique?
nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
perfidus alta petens abducta uirgine praedo?
an non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor
Ledaeamque Helenam Troianas uexit ad urbes?
quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum
et consanguineo totiens data dextera Turno?
si gener externa petitur de gente Latinis

335

340

345

350

355

360

365

351. spirans (codd. M V) R. in Ed. min. inspirans (codd. cet.) J. C. F. al.

363. an non (cod. M Grammat. duo) R. W. L. Ry cum al. testim.) C. F. utramque lect. nouit Seru. at non paulo uiuidior. cf. IX. 144.

[ocr errors]

at non (codd. neutra praua est,

idque sedet Faunique premunt te iussa parentis,
omnem equidem sceptris terram quae libera nostris
dissidet, externam reor et sic dicere diuos.
et Turno, si prima domus repetatur origo,
Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.'
His ubi nequiquam dictis experta Latinum
contra stare uidet penitusque in uiscera lapsum
serpentis furiale malum totamque pererrat,
tum uero infelix, ingentibus excita monstris,
immensam sine more furit lymphata per urbem.
ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo,
quem pueri magno in gyro uacua atria circum
intenti ludo exercent, ille actus habena
curuatis fertur spatiis; stupet inscia supra
inpubesque manus, mirata uolubile buxum;
dant animos plagae: non cursu segnior illo
per medias urbes agitur populosque feroces.
quin etiam in siluas, simulato numine Bacchi,
maius adorta nefas maioremque orsa furorem
euolat et natam frondosis montibus abdit,
quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,
euhoe Bacche' fremens, solum te uirgine dignum
uociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos,
te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
fama uolat, furiisque accensas pectore matres
idem omnis simul ardor agit noua quaerere tecta :
deseruere domos, uentis dant colla comasque:
ast aliae tremulis ululatibus aethera complent
pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas.
ipsa inter medias flagrantem feruida pinum
sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos,
sanguineam torquens aciem, toruomque repente
clamatio matres, audite, ubi quaeque, Latinae :
siqua piis animis manet infelicis Amatae

370

375

380

385

390

395

400

gratia, si iuris materni cura remordet,

soluite crinalis uittas, capite orgia mecum.'

talem inter siluas, inter deserta ferarum,

reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.

405

377. Heynius immensum coniec. quod recepit R. Burmannus incensam.

« PreviousContinue »