Page images
PDF
EPUB

30

35

40

Minotaurus inest, Veneris monimenta nefandae,
hic labor ille domus et inextricabilis error;
magnum reginae sed enim miseratus amorem
Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resoluit,
caeca regens filo uestigia. tu quoque magnam
partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
bis conatus erat casus effingere in auro,
bis patriae cecidere manus. quin protinus omnia
perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
adforet atque una Phoebi Triuiaeque sacerdos,
Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
non hoc ista sibi tempus spectacula poscit :
nunc grege de intacto septem mactare iuuencos
praestiterit, totidem lectas de more bidentis.'
talibus adfata Aenean (nec sacra morantur
jussa uiri) Teucros uocat alta in templa sacerdos.

Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
unde ruunt totidem uoces, responsa Sibyllae.
uentum erat ad limen, cum uirgo 'poscere fata
tempus' ait : 'deus, ecce, deus !' cui talia fanti
ante fores subito non uoltus, non color unus,
non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
ct rabie fera corda tument; maiorque uideri
nec mortale sonans, adflata est numine quando
iam propiore dei. cessas in uota precesque,
Tros' ait ' Aenea, cessas? neque enim ante dehiscent
attonitae magna ora domus.' et talia fata
conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit
ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo :
* Phoebe, grauis Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis derexti tela manusque
corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
tot maria intraui duce te penitusque repostas
Massylum gentis praetentaque Syrtibus arua ;
iam tandem Italiae fugientis prendimus oras;
hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.
uos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens
gloria Dardaniae. tuque, o sanctissima uates,

45

[ocr errors]

50

[ocr errors]

:

55

6

60

65 70

75

80

praescia uenturi, da (non indebita posco
regna meis fatis) Latio considere Teucros
errantisque deos agitataque numina Troiae.
tum Phoebo et Triuiae solido de marmore templuni
instituam festosque dies de nomine Phoebi.
te quoque magna manent regnis penetralia nostris :
hic ego namque tuas sortes arcanaque fata,
dicta meae genti, ponam lectosque sacrabo,
alma, uiros. foliis tantum ne carmina manda,
ne turbata uolent rapidis ludibria uentis :
ipsa canas oro.' finem dedit ore loquendi.

At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro
bacchatur uates, magnum si pectore possit
excussisse deum : tanto magis ille fatigat
os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
ostia iamque domus patuere ingentia centum
sponte sua uatisque ferunt responsa per auras :
'o tandem magnis pelagi defuncte periclis
(sed terrae grauiora manent), in regna Lauini
Dardanidae uenient, mitte hanc de pectore curam,
sed non et uenisse uolent. bella, horrida bella
et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra
defuerint; alius Latio iam partus Achilles,
natus et ipse dea ; nec Teucris addita Iuno
usquam aberit: cum tu supplex in rebus egenis
quas gentis Italum aut quas non oraueris urbes !
causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris
externique iterum thalami.
tu ne cede malis, sed contra audentior ito
quam tua te Fortuna sinet. uia prima salutis,
quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.'

Talibus ex adyto dictis Cymaea Sibylla horrendas canit ambages antroque remugit, obscuris uera inuoluens : ea frena furenti

85

go

95

100 IIO

96. quam codd. omn. Seru. qua post Senecam R. F. Br. Haupt, Henry, quibus non adstipulamur. audacter suo more innuit Vergilius fieri posse ut Fortuna non sinat aliquem, sed frustra sit; ut obstet quominus agat, nec tamen intercludat. uid. G. iv. 7. huiusmodi sententiae fauent omnia Sibyllae uerba et u. 62.

concutit et stimulos sub pectore uertit Apollo. ut primum cessit furor et rabida ora quierunt, incipit Aeneas heros : non ulla laborum, o uirgo, noua mi facies inopinaue surgit ; omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. 105 unum oro : quando hic inferni ianua regis dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso, ire ad conspectum cari genitoris et ora contingat; doceas iter et sacra ostia pandas. illum ego per flammas et mille sequentia tela eripui his umeris medioque ex hoste recepi ; ille meum comitatus iter maria onnia mecum atque omnis pelagique minas' caelique ferebat, inualidus, uiris ultra sortemque senectae. quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, 115 idem orans mandata dabat. gnatique patrisque, alma, precor, miserere, potes namque omnia, nec te nequiquam lucis Hecate praefecit Auernis. si potuit manis arcessere coniugis Orpheus Thraeicia fretus cithara fidibusque canoris, si fratrem Pollux alterna morte redemit itque reditque uiam totiens (quid Thesea magnum, quid memorem Alciden ?), et mi genus ab Ioue summo.'

Talibus orabat dictis arasque tenebat, cum sic orsa loqui uates : 'sate sanguine diuom, 125 Tros Anchisiade, facilis descensus Auerno; noctes atque dies patet atri ianua Ditis; sed reuocare gradum superasque euadere ad auras, hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amauit Iuppiter aut ardens euexit ad aethera uirtus,

130 dis geniti potuere. tenent media omnia siluae, Cocytusque sinu labens circumuenit atro. quod si tantus amor menti, si tanta cupido bis Stygios innare lacus, bis nigra uidere

I 20

116–123. Haec nos distinximus ut C. T. I., quin recte fiat parum dubitantes. ceteri fere omnes aliter constituunt, plene post totiens interpuncto, post Auernis non item, ut protases si...si apodosin habeant in eo quod

aecedit miserere. 126.

'Auerni legitur...et Auerno' Seru. exquisitior est datiuus et plus subsidii habet. puncto carere potuit; sed distinximus ut uolgo fit.

Tartara, et insano iuuat indulgere labori,

135 accipe quae peragenda prius. latet arbore opaca. aureus et foliis et lento uimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis lucus et obscuris claudunt conuallibus umbrae. sed non ante datur telluris operta subire,

140 auricomos quam qui decerpserit arbore fetus. hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit : primo auolso non deficit alter aureus, et simili frondescit uirga metallo. ergo alte uestiga oculis et rite repertum

145 carpe manu. namque ipse uolens facilisque sequetur, si te fata uocant: aliter non uiribus ullis uincere nec duro poteris conuellere ferro. praeterea iacet exanimum tibi corpus amici (heu nescis) totamque incestat funere classem,

150 dum consulta petis nostroque in limine pendes. sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro. duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto. sic demum lucos Stygis et regna inuia uiuis aspicies.' dixit pressoque obmutuit ore.

155 Aeneas maesto defixus lumina uoltu ingreditur, linquens antrum, caecosque uolutat euentus animo secum. cui fidus Achates it comes et paribus curis uestigia figit. multa inter sese uario sermone serebant,

160 quem socium exanimem uates, quod corpus humandum diceret. atque illi Misenum in litore sicco, ut uenere, uident indigna morte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter aere ciere uiros Martemque accendere cantu.

165 Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum et lituo pugnas insignis obibat et hasta. postquam illum uita uictor spoliauit Achilles, Dardanio Aeneae sese fortissimus heros addiderat socium, non inferiora secutus.

170 sed tum forte caua dum personat aequora concha, demens, et cantu uocat in certamina diuos,

141. qui ex cod. M recepit W. quem recent, omnes secuti sunt. quis codd. plur. iam uero quam qui...explices 'alii quam ei qui...'

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
inter saxa uirum spumosa inmerserat unda.
ergo omnes magno circum clamore fremebant,
praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae,
haut mora, festinant flentes aramque sepulchro
congerere arboribus caeloque educere certant.
itur in antiquam siluam, stabula alta ferarum,
procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex,
fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
scinditur, aduoluont ingentis montibus ornos.
nec non Aeneas opera inter talia primus
hortatur socios paribusque accingitur armis.
atque haec ipse suo tristi cum corde uolutat,
aspectans siluam inmensam, et sic forte precatur :
si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
ostendat nemore in tanto! quando omnia uere
heu nimium de te uates, Misene, locuta est.'
uix ea fatus erat, geminae cum forte columbae
ipsa sub ora uiri caelo uenere uolantes
et uiridi sedere solo. tum maximus heros
maternas adgnoscit aues laetusque precatur:
• este duces o, siqua uia est, cursumque per auras
derigite in lucos, ubi pinguem diues opacat
ramus humum. tuque o dubiis ne defice rebus,
diua parens.' sic effatus uestigia pressit
obseruans, quae signa ferant, quo tendere pergant.
pascentes illae tantum prodire uolando,
quantum acie possent oculi seruare sequentum.
inde ubi uenere ad fauces graue olentis Auerni,
tollunt se celeres liquidumque per aëra lapsae
sedibus optatis gemina super arbore sidunt,
discolor unde auri per ramos aura refulsit.
quale solet siluis brumali frigore uiscum
fronde uirere noua, quod non sua seminat arbos,
et croceo fetu teretis circumdare truncos :
talis erat species auri frondentis opaca
ilice, sic leni crepitabat brattea uento.
corripit Aeneas extemplo auidusque refringit
cunctantem, et uatis portat sub tecta Sibyllae.

Nec minus interea Misenum in litore Teucri

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »