Page images
PDF
EPUB

caeruleo per summa leuis uolat aequora curru;
subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti
sternitur aequor aquis, fugiunt uasto aethere nimbi.
tum uariae comitum facies, inmania cete,
et senior Glauci chorus Inousque Palaemon
Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis.
laeua tenent Thetis et Melite Panopeaque uirgo,
Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque.

Hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim gaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnis attolli malos, intendi bracchia uelis.

una omnes fecere pedem pariterque sinistros,
nunc dextros soluere sinus, una ardua torquent
cornua detorquentque, ferunt sua flamina classem.
princeps ante omnis densum Palinurus agebat
agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.
iamque fere mediam caeli Nox umida metam
contigerat, placida laxabant membra quiete
sub remis fusi per dura sedilia nautae:
cum leuis aetheriis delapsus Somnus ab astris
aëra dimouit tenebrosum et dispulit umbras,
te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
insonti; puppique deus consedit in alta,
Phorbanti similis, funditque has ore loquellas:
'Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem ;
aequatae spirant aurae; datur hora quieti.
pone caput fessosque oculos furare labori.
ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.'
cui uix attollens Palinurus lumina fatur:
'mene salis placidi uoltum fluctusque quietos
ignorare iubes? mene huic confidere monstro?
Aenean credam quid enim, fallacibus auris
et caeli totiens deceptus fraude sereni!'
talia dicta dabat, clauomque adfixus et haerens
nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.

820

825

830

835

840

845

850

821. fugiunt uasto aethere (codd. fere omn.) edd. pler. fugiuntque ex aethere (cod. M2) W. al.

850, 1. Hunc locum uarie torserunt critici. nobis nihil melius uidetur quam quod in textu est, ut Palinurus dicat: 'Si ego pelago confidere possim, quid ei credam Aenean?'

ecce deus ramum Lethaeo rore madentem
uique soporatum Stygia super utraque quassat
tempora, cunctantique natantia lumina soluit.
uix primos inopina quies laxauerat artus,

et super incumbens cum puppis parte reuolsa
cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas
praecipitem ac socios nequiquam saepe uocantem ;
ipse uolans tenuis se sustulit ales ad auras.
currit iter tutum non setius aequore classis
promissisque patris Neptuni interrita fertur.
iamque adeo scopulos Sirenum aduecta subibat
difficilis quondam multorumque ossibus albos
(tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant),
cum pater amisso fluitantem errare magistro
sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
multa gemens casuque animum concussus amici:
'o nimium caelo et pelago confise sereno,
nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.'

855

86c

865

870

In uu. 513, 14 iamdudum...tenens in parenthesi posuimus quo perspicua magis fieret constructio.

pro uerbo finito sumimus.

mox iam cum laetam, speculatus

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEXTVS.

Sic fatur lacrimans, classique inmittit habenas, et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris. obuertunt pelago proras; tum dente tenaci ancora fundabat nauis et litora curuae praetexunt puppes. iuuenum manus emicat ardens litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae abstrusa in uenis silicis, pars densa ferarum tecta rapit siluas inuentaque flumina monstrat. at pius Aeneas arces, quibus altus Apollo praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae,

antrum immane petit, magnam cui mentem animumque Delius inspirat uates aperitque futura.

iam subeunt Triuiae lucos atque aurea tecta. Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna,

praepetibus pinnis ausus se credere caelo,

insuetum per iter gelidas enauit ad Arctos
Chalcidicaque leuis tandem super astitit arce.
redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacrauit
remigium alarum posuitque immania templa.
in foribus letum Androgeo, tum pendere poenas
Cecropidae iussi, miserum! septena quotannis
corpora natorum, stat ductis sortibus urna.
contra elata mari respondet Cnosia tellus :
hic crudelis amor tauri suppostaque furto
Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis

I, 2. Hos uersus R. libro quinto adserit, quod non opus est.

K. V.

13

5

ΙΟ

15

20

25

Minotaurus inest, Veneris monimenta nefandae,
hic labor ille domus et inextricabilis error;
magnum reginae sed enim miseratus amorem
Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resoluit,
caeca regens filo uestigia. tu quoque magnam
partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
bis conatus erat casus effingere in auro,
bis patriae cecidere manus. quin protinus omnia
perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
adforet atque una Phoebi Triuiaeque sacerdos,
Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:

'non hoc ista sibi tempus spectacula poscit :
nunc grege de intacto septem mactare iuuencos
praestiterit, totidem lectas de more bidentis.'
talibus adfata Aenean (nec sacra morantur
jussa uiri) Teucros uocat alta in templa sacerdos.
Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
unde ruunt totidem uoces, responsa Sibyllae.
uentum erat ad limen, cum uirgo 'poscere fata
tempus' ait: 'deus, ecce, deus!' cui talia fanti
ante fores subito non uoltus, non color unus,
non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
et rabie fera corda tument; maiorque uideri
nec mortale sonans, adflata est numine quando
iam propiore dei. cessas in uota precesque,

[ocr errors]

30

35

40

45

50

Tros' ait Aenea, cessas? neque enim ante dehiscent attonitae magna ora domus.' et talia fata

conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit

ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:

55

'Phoebe, grauis Troiae semper miseràte labores,
Dardana qui Paridis derexti tela manusque
corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
tot maria intraui duce te penitusque repostas
Massylum gentis praetentaque Syrtibus arua;
iam tandem Italiae fugientis prendimus oras;
hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.
uos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,

60

dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens gloria Dardaniae. tuque, o sanctissima uates,

65

praescia uenturi, da (non indebita posco regna meis fatis) Latio considere Teucros errantisque deos agitataque numina Troiae.

tum Phoebo et Triuiae solido de marmore templum instituam festosque dies de nomine Phoebi.

te quoque magna manent regnis penetralia nostris :
hic ego namque tuas sortes arcanaque fata,
dicta meae genti, ponam lectosque sacrabo,
alma, uiros. foliis tantum ne carmina manda,
ne turbata uolent rapidis ludibria uentis:
ipsa canas oro.' finem dedit ore loquendi.

At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro bacchatur uates, magnum si pectore possit excussisse deum: tanto magis ille fatigat

70

75

os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. ostia iamque domus patuere ingentia centum

80

6

sponte sua uatisque ferunt responsa per auras:

o tandem magnis pelagi defuncte periclis (sed terrae grauiora manent), in regna Lauini Dardanidae uenient, mitte hanc de pectore curam, sed non et uenisse uolent. bella, horrida bella et Thybrim multo spumantem sanguine cerno. non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra defuerint; alius Latio iam partus Achilles, natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno usquam aberit: cum tu supplex in rebus egenis quas gentis Italum aut quas non oraueris urbes ! causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris externique iterum thalami.

tu ne cede malis, sed contra audentior ito quam tua te Fortuna sinet. uia prima salutis, quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.' Talibus ex adyto dictis Cymaea Sibylla horrendas canit ambages antroque remugit, obscuris uera inuoluens: ea frena furenti

$5

90

95

100

96. quam codd. omn. Seru. qua post Senecam R. F. Br. Haupt, Henry, quibus non adstipulamur. audacter suo more innuit Vergilius fieri posse ut Fortuna non sinat aliquem, sed frustra sit; ut obstet quominus agat, nec tamen intercludat. uid. G. IV. 7. huiusmodi sententiae fauent omnia Sibyllae uerba et u. 62.

« PreviousContinue »