Page images
PDF
EPUB

hirsutumque supercilium promissaque barba, nec curare deum credis mortalia quemquam.

incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. Saepibus in nostris paruam te roscida mala (dux ego uester eram) uidi cum matre legentem. alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error! incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. Nunc scio, quid sit Amor. duris in cotibus illum aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. Saeuos Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus: crudelis tu quoque, mater; crudelis mater magis an puer inprobus ille? inprobus ille puer; crudelis tu quoque, mater. incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. Nunc et ouis ultro fugiat lupus, aurea durae mala ferant quercus, narcisso floreat alnus, pinguia corticibus sudent electra myricae, certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, Orpheus in siluis, inter delphinas Arion.

incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. Omnia uel medium fiat mare. uiuite, siluae: praeceps aërii specula de montis in undas

35

40

45

50

55

deferar extremum hoc munus morientis habeto.
desine Maenalios, iam desine, tibia, uersus.
Haec Damon: uos, quae responderit Alphesiboeus,
dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

60

A. Effer aquam, et molli cinge haec altaria uitta, uerbenasque adole pinguis et mascula tura, coniugis ut magicis sanos auertere sacris experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt:

65

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

48-50. Quid hic critici temptauerint, alias uide. in loco dubio

nos, ut W. I. Č., uolgata mutare non ausi sumus.

58. fiat (codd. M P) R. C. fiant uolg. auctoritate codicum uicti recepimus fiat, sed, ut C., mutata lectione, sententiam mutari non credimus (let mere sea become all in all).

Carmina uel caelo possunt deducere Lunam; carminibus Circe socios mutauit Vlixi; frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

70

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Terna tibi haec primum triplici diuersa colore licia circumdo, terque haec altaria circum effigiem duco; numero deus impare gaudet.

75

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores;

80

necte, Amarylli, modo et 'Veneris' dic uincula necto.'
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit
uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.
sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus.
Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuuencum
per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
propter aquae riuom uiridi procumbit in ulua,
perdita nec serae meminit decedere nocti,
talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.

85

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daph

nim.

90

Has olim exuuias mihi perfidus ille reliquit, pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso,

terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim.

95

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Has herbas atque haec Ponto mihi lecta uenena ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto; his ego saepe lupum fieri et se condere siluis Moerim, saepe animas imis excire sepulchris atque satas alio uidi traducere messis.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daph

nim.

Fer cineres, Amarylli, foras riuoque fluenti

transque caput iace, nec respexeris. his ego Daphnim adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.

[ocr errors]

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Aspice: corripuit tremulis altaria flammis 105 sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. bonum sit!

.

nescio quid certest, et Hylax in limine latrat. credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? parcite, ab urbe uenit, iam parcite, carmina, Daphnis.

MOERIS. ECLOGA IX.

LYCIDAS. MOERIS.

L. Quo te, Moeri, pedes? an quo uia ducit, in urbem? M. O Lycida, uiui peruenimus, aduena nostri, quod numquam ueriti sumus, ut possessor agelli diceret haec mea sunt; ueteres migrate coloni.' nunc uicti tristes, quoniam Fors omnia uersat, hos illi, quod nec uertat bene, mittimus haedos. L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles incipiunt mollique iugum demittere cliuo,

usque ad aquam et ueteres iam fracta cacumina fagos omnia carminibus uestrum seruasse Menalcan.

M. Audieras: et fama fuit; sed carmina tantum
nostra ualent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt aquila ueniente columbas.
quod nisi me quacumque nouas incidere lites
ante sinistra caua monuisset ab ilice cornix,
nec tuus hic Moeris nec uiueret ipse Menalcas.

5

ΙΟ

15

L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis

paene simul tecum solacia rapta, Menalca?

quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis spargeret, aut uiridi fontes induceret umbra? uel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras : 'Tityre, dum redeo, breuis est uia, pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caueto.'

20

25

107. Hylas R. cum codd. omn., quos C. communiter errasse putat,

nosque adstipulantes habet.

3. quo W. speciosius fortasse quam uerius.

M.

Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat :

'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,
Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae,
cantantes sublime ferent ad sidera cycni.'
L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,
sic cytiso pastae distendant ubera uaccae:
incipe, siquid habes.
et me fecere poetam

Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt
uatem pastores; sed non ego credulus illis.

30

nam neque adhuc Vario uideor nec dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores.

35

M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse uoluto, si ualeam meminisse; neque est ignobile carmen.

'huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis?

hic uer purpureum, uarios hic flumina circum

40

fundit humus flores, hic candida populus antro
imminet, et lentae texunt umbracula uites:
huc ades; insani feriant sine litora fluctus.'

L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
audieram? numeros memini, si uerba tenerem.
'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

45

astrum, quo segetes gauderent frugibus et quo

duceret apricis in collibus uua colorem.

insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes.'

50

M. Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos

cantando puerum memini me condere soles:

nunc oblita mihi tot carmina; uox quoque Moerim

iam fugit ipsa; lupi Moerim uidere priores.

sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. Causando nostros in longum ducis amores.

55

L.

et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, aspice, uentosi ceciderunt murmuris aurae.

hinc adeo media est nobis uia; namque sepulchrum incipit apparere Bianoris: hic, ubi densas

60

agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus; hic haedos depone, tamen ueniemus in urbem. aut si, nox pluuiam ne colligat ante, ueremur,

[blocks in formation]

cantantes licet usque (minus uia laedit) eamus; cantantes ut eamus, ego hoc te fasce leuabo.

M. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus: carmina tum melius, cum uenerit ipse, canemus.

65

GALLVS. ECLOGA X.

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo?
sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam,
incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
dum tenera attondent simae uirgulta capellae.
non canimus surdis; respondent omnia siluae.

Quae nemora aut qui uos saltus habuere, puellae
Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
nam neque Parnasi uobis iuga, nam neque Pindi
ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
illum etiam lauri, etiam fleuere myricae,
pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus et gelidi fleuerunt saxa Lycaei.
stant et oues circum: nostri nec paenitet illas,
nec te paeniteat pecoris, diuine poeta;

et formosus ouis ad flumina pauit Adonis.
uenit et opilio, tardi uenere subulci,
uuidus hiberna uenit de glande Menalcas.

omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi?' uenit Apollo:
'Galle, quid insanis?' inquit, 'tua cura Lycoris
perque niues alium perque horrida castra secutast.'
uenit et agresti capitis Siluanus honore
florentis ferulas et grandia lilia quassans.

Pan deus Arcadiae uenit, quem uidimus ipsi

I. laborum (cod. P1) R. laborem cet.

10. peribat. ita fere omnes recentt. edd. pro uet. lect. periret. Aoniae (codd. M R y Grammat.) R. Aonie (codd. P al.) C.

12.

5

ΙΟ

15

20

25

« PreviousContinue »