Page images
PDF
EPUB

testatur moritura deos et conscia fati
sidera; tum, siquod non aequo foedere amantis
curae numen habet iustumque memorque, precatur.
Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
corpora per terras, siluaeque et saeua quierant
aequora, cum medio uoluuntur sidera lapsu,
cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque uolucres,
quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis
rura tenent, somno positae sub nocte silenti,
*lenibant curas, et corda oblita laborum.*
at non infelix animi Phoenissa, neque umquam
soluitur in somnos oculisue aut pectore noctem
accipit ingeminant curae, rursusque resurgens
saeuit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
sic adeo insistit secumque ita corde uolutat:
'en quid ago? rursusne procos inrisa priores
experiar, Nomadumque petam conubia supplex,
quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum
iussa sequar? quiane auxilio iuuat ante leuatos
et bene apud memores ueteris stat gratia facti?
quis me autem, fac uelle, sinet ratibusue superbis
inuisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum
Laomedonteae sentis periuria gentis?

520

525

530

535

540

quid tum? sola fuga nautas comitabor ouantis ? an Tyriis omnique manu stipata meorum

inferar et, quos Sidonia uix urbe reuelli,

545

rursus agam pelago et uentis dare uela iubebo?

quin morere, ut merita es, ferroque auerte dolorem.
tu lacrimis euicta meis, tu prima furentem,
o germana, malis oneras, atque obicis hosti.
non licuit thalami expertem sine crimine uitam
degere, more ferae, talis nec tangere curas;
non seruata fides cineri promissa Sychaeo.'
tantos illa suo rumpebat pectore questus.

550

Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, carpebat somnos rebus iam rite paratis. huic se forma dei uoltu redeuntis eodem obtulit in somnis rursusque ita uisa monerest, omnia Mercurio similis, uocemque coloremque

555

et crinis flauos et membra decora iuuentae :
'nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,
nec quae te circum stent deinde pericula ternis,
demens, nec zephyros audis spirare secundos?
illa dolos dirumque nefas in pectore uersat,
certa mori, uariosque irarum concitat aestus.

560

non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? · 565 iam mare turbari trabibus saeuasque uidebis conlucere faces, iam feruere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem.

heia age, rumpe moras. uarium et mutabile semper

femina.' sic fatus nocti se inmiscuit atrae.

Tum uero Aeneas subitis exterritus umbris corripit e somno corpus sociosque fatigat: 'praecipites uigilate, uiri, et considite transtris; soluite uela citi. deus aethere missus ab alto

570

festinare fugam tortosque incidere funis

575

ecce iterum stimulat. sequimur te, sancte deorum,

[blocks in formation]

Et iam prima nouo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. regina e speculis ut primam albescere lucem uidit et aequatis classem procedere uelis litoraque et uacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum flauentisque abscissa comas 'pro Iuppiter! ibit hic' ait et nostris inluserit aduena regnis? non arma expedient totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii naualibus? ite,

ferte citi flammas, date tela, inpellite remos.

585

590

quid loquor, aut ubi sum? quae mentem insania mutat, 595 infelix Dido? nunc te facta impia tangunt ?

564. uariosque... Discrepantibus hic codd. legunt edd. aliqui uarioque irarum fluctuat aestu. sed uid. 532. ut nos R. C.

tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque,
quem secum patrios aiunt portare Penates,
quem subiisse umeris confectum aetate parentem !
non potui abreptum diuellere corpus et undis
spargere, non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium patriisque epulandum ponere mensis ?
uerum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset :
quem metui moritura? faces in castra tulissem
inplessemque foros flammis natumque patremque
cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem.
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,
nocturnisque Hecate triuiis ululata per urbes,
et Dirae ultrices et di morientis Elissae,
accipite haec meritumque malis aduertite numen
et nostras audite preces. si tangere portus
infandum caput ac terris adnare necessest
et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret:
at bello audacis populi uexatus et armis,
finibus extorris, complexu auolsus Iuli
auxilium inploret uideatque indigna suorum
funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae

600

605

610

615

tradiderit, regno aut optata luce fruatur,

sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.

620

haec precor, hanc uocem extremam cum sanguine fundo.

625

tum uos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
exercete odiis cinerique haec mittite nostro
munera. nullus amor populis nec foedera sunto.
exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
nunc, olim, quocumque dabunt se tempore uires.
litora litoribus contraria, fluctibus undas
inprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.'
Haec ait, et partis animum uersabat in omnis,
inuisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
tum breuiter Barcen nutricem adfata Sychaei,
namque suam patria antiqua cinis ater habebat:
'Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem :
dic corpus properet fluuiali spargere lympha
et pecudes secum et monstrata piacula ducat.

630

635

640

sic ueniat, tuque ipsa pia tege tempora uitta.
sacra Ioui Stygio, quae rite incepta paraui,
perficerest animus finemque inponere curis
Dardaniique rogum capitis permittere flammae.'
sic ait. illa gradum studio celerabat anili.
at trepida et coeptis immanibus effera Dido,
sanguineam uoluens aciem maculisque trementis
interfusa genas et pallida morte futura,
interiora domus inrumpit limina et altos
conscendit furibunda rogos ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
hic, postquam Iliacas uestes notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata
incubuitque toro dixitque nouissima uerba :
'dulces exuuiae, dum fata deusque sinebant,
accipite hanc animam meque his exsoluite curis.
uixi et quem dederat cursum Fortuna peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
ulta uirum poenas inimico a fratre recepi,
urbem praeclaram statui, mea moenia uidi,
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.'
dixit, et os inpressa toro 'moriemur inultae,
sed moriamur' ait, 'sic sic iuuat ire sub umbras.
hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.'
dixerat, atque illam media inter talia ferro
conlapsam aspiciunt comites ensemque cruore
spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta
atria; concussam bacchatur Fama per urbem.
lamentis gemituque et femineo ululatu
tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether,
non aliter quam si inmissis ruat hostibus omnis
Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes
culmina perque hominum uoluantur perque deorum.
audiit exanimis trepidoque exterrita cursu
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
per medios ruit ac morientem nomine clamat :
'hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?

645

650

655, 656. Hos uu. ut R. statuimus, inuerso codd. uet. ordine.

656 655

660

665

670

675

hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
quid primum deserta querar? comitemne sororem
spreuisti moriens? eadem me ad fata uocasses,
idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.
his etiam struxi manibus patriosque uocaui
uoce deos, sic te ut posita crudelis abessem.
extinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. date uolnera lymphis
abluam et, extremus siquis super halitus errat,
ore legam.' sic fata gradus euaserat altos
semianimemque sinu germanam amplexa fouebat
cum gemitu atque atros siccabat ueste cruores.
illa grauis oculos conata attollere rursus
deficit; infixum stridit sub pectore uolnus.
ter sese attollens cubitoque adnixa leuauit,
ter reuoluta torost oculisque errantibus alto
quaesiuit caelo lucem ingemuitque reperta.

Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem
difficilisque obitus Irim demisit Olympo,
quae luctantem animam nexosque resolueret artus.
nam quia nec fato merita nec morte peribat,
sed misera ante diem subitoque accensa furore,
nondum illi flauom Proserpina uertice crinem
abstulerat Stygioque caput damnauerat Orco.
ergo Iris croceis per caelum roscida pinnis,
mille trahens uarios aduerso sole colores,
deuolat, et supra caput astitit. 'hunc ego Diti
sacrum iussa fero, teque isto corpore soluo:'
sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
dilapsus calor, atque in uentos uita recessit.

680

685

690

695

700

705

683. date...abluam... De constructione hic et VI. 834 uid. excursum in Edit. nostra maiore, p. 474.

Versus 256-8, quos damnauere H. W. et unc. incl. R., etsi non multum placent, abiudicare poetae nolumus. et, re perpensa, nunc uncis inclusimus praep. ad, quae, in codd. paucis comperta, in plur. at scripta, eici fortasse potuit, ut scribarum glossema, ignotum Seruio et Donato. Mercurius non ad litus' uolabat sed circum litus mergi more. immo locutio uolabat litus,' quam damnant plurimi, nobis nunc uidetur unice uera esse, et, quamuis ẵmag λeyouévn, consulto tamen a Verg. adoptata, ut suae alteri 'currimus aequor' (Aen. III. 191, V. 235) ex opposito respondens, peculiarem dei motum describeret. Cf. Cic. Fin. 11. 34, 'si Xerxes...mare ambulauisset, terram nauigasset.'

« PreviousContinue »