Page images
PDF
EPUB

anté fugam suboles, siquis mihi paruulus aula
luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
non equidem omnino capta ac deserta uiderer.'

330 Dixerat. ille Iouis monitis immota tenebat lumina et obnixus curam sub corde premebat. tandem pauca refert: 'ego te quae plurima fando enumerare uales numquam, regina, negabo promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae, 335 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto speraui, ne finge, fugam, nec coniugis umquam praetendi taedas aut haec in foedera ueni. me si fata meis paterentur ducere uitam

340 auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcisque meorum reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, et recidiua manu posuissem Pergama uictis. sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,

345 Italiam Lyciae iussere capessere sortes; hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis, quae tandem Ausonia Teucros considere terra inuidia est ? et nos fas extera quaerere regna.

350 me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, admonet in somnis et turbida terret imago, me puer Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus aruis.

355 nunc etiam interpres diuom Ioue missus ab ipso, testor utrumque caput, celeris mandata per auras detulit; ipse deum manifesto in lumine uidi intrantem muros, uocemque his auribus hausi. desine meque tuis incendere teque querellis :

360 Italiam non sponte sequor.'

Talia dicentem iamdudum auersa tuetur huc illuc' uoluens oculos, totumque pererrat luminibus tacitis, et sic accensa profatur : 'nec tibi diua parens, generis nec Dardanus auctor, 365 perfide, sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.

nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reseruo? num fletu ingemuit nostro ? num lumina flexit? num lacrimas uictus dedit aut miseratus amantemst? 370 quae quibus anteferam ? iam iam nec maxima luno nec Saturnius haec oculis Pater aspicit aequis. nusquam tuta fides. eiectum litore egentem excepi et regni demens in parte locaui, amissam classem, socios a morte reduxi.

375 heu furiis incensa feror : nunc augur Apollo, nunc Lyciae sortes, nunc et Ioue missus ab ipso interpres diuom fert horrida iussa per auras. scilicet is superis labor est, ea cura quietos sollicitat. neque te teneo neque dicta refello:

380 i, sequere Italiam, uentis pete regna per undas. spero equidem mediis, siquid pia numina possunt, supplicia haụsurum scopulis et nomine Dido saepe uocaturum. sequar atris ignibus absens, et, cum frigida mors anima seduxerit artus,

383 omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas. audiam, et haec manis ueniet mihi fama sub imos.' his medium dictis sermonem abrumpit et auras aegra fugit seque ex oculis auertit et aufert, linquens multa metu cunctantem et multa parantem 390 dicere. succipiunt famulae conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.

At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis auertere curas, multa gemens magnoque animum labefactus amore, 395 iussa tamen diuom exsequitur classemque reuisit. tum uero Teucri incumbunt et litore celsas deducunt toto nauis. natat uncta carina, frondentisque ferunt remos et robora siluis infabricata fugae studio.

400 migrantis cernas totaque ex urbe ruentis. ac uelut ingentem formicae farris aceruom cum populant hiemis memores tectoque reponunt, it nigrum campis agmen praedamque per herbas conuectant calle angusto, pars grandia trudunt 405

381. . Ita punctis distinguit Nauckius. cf. u. 361.

6

obnixae frumenta umeris, pars agmina cogunt castigantque moras, opere omnis semita feruet. quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus, quosue dabas gemitus, cum litora feruere late prospiceres arce ex summa totumque uideres

410 misceri ante oculos tantis clamoribus aequor ! improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis ? ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando cogitur et supplex animos summittere amori, nequid inexpertum frustra moritura relinquat.

415 · Anna, uides toto properari litore : circum undique conuenere; uocat iam carbasus auras, puppibus et laeti nautae imposuere coronas. hunc ego si potui tantum sperare dolorem, et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum 420 exsequere, Anna, mihi ; solam nam perfidus ille te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; .sola uiri mollis aditus et tempora noras. i, soror, atque hostem supplex adfare superbum. non ego cum Danais Troianam exscindere gentem 425 Aulide iuraui classemue ad Pergama misi, nec patris Anchisae cineres manesue reuelli, cur mea dicta neget duras demittere in auris. quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti : expectet facilemque fugam uentosque ferentis. 430 non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat; tempus inane peto, requiem spatiumque furori, dum mea me uictam doceat fortuna dolere. extremam hanc oro ueniam, miserere sororis,

435 quam mihi cum dederis, cumulatam morte remittam.'

Talibus orabat, talisque miserrima fletus fertque refertque soror. sed nullis ille mouetur fletibus, aut uoces ullas tractabilis audit : fata obstant, placidasque uiri deus obstruit auris.

440 ac uelut annoso ualidam cum robore quercum

436. dederit (codd. P M 9) R. al. dederis (codd. Y, a b c) C. al. quae lectio quin uera sit dubitare non possumus. morte (codd. omn.) edd. recte, sed R, mire edidit monte.

439. aut (codd. fere omn.) edd. pl. haut R.

[ocr errors]

K. V.

IT

460

Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant; it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes; ipsa haeret scopulis et quantum uertice ad auras 445 aetherias, tantum radice in Tartara tendit: haut secus adsiduis hinc atque hinc uocibus heros tunditur' et magno persentit pectore curas, mens immota manet; lacrimae uoluuntur inanes. Tum uero infelix fatis exterrita Dido

450 mortem orat.: taedet caeli conuexa tueri. quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, uidit, turicremis cum dona inponeret aris, horrendum dictu, latices nigrescere sacros fusaque in obscenum se uertere uina cruorem.

: 455 hoc uisum nulli, non ipsi effata sorori. praeterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, uelleribus niueis et festa fronde reuinctum : hinc exaudiri uoces et uerba uocantis uisa uiri, nox cum terras obscura teneret, solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri et longas in fletum ducere uoces. multaque praeterea uatum praedicta piorum terribili monitu horrificant. agit ipse furentem 465 in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui sola sibi, semper longam incomitata uidetur ire uiam et Tyrios deserta quaerere terra: Eumenidum ueluti demens uidet agmina Pentheus et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas, 470 aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes armatam facibus matrem et serpentibus atris cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.

Ergo ubi concepit furias euicta dolore decreuitque mori, tempus secum ipsa modumque 475 exigit et maestam dictis adgressa sororem consilium uoltu tegit ac spem fronte serenat : inueni, germana, uiam, gratare sorori, quae mihi reddat eum uel eo me soluat amantem. Oceani finem iuxta solemque cadentem ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas .

480 axem umero torquet stellis ardentibus aptum : hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos epulasque draconi quae dabat et sacros seruabat in arbore ramos, 485 spargens umida mella soporiferumque papauer. haec se carminibus promittit soluere mentes quas uelit, ast aliis duras inmittere curas, sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro; nocturnosque mouet manis : mugire uidebis

490 sub pedibus terram et descendere montibus ornos. testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas inuitam accingier artis. tu secreta pyram tecto interiore sub auras erige, et arma uiri, thalamo quae fixa reliquit 495 impius, exuuiasque omnis lectumque iugalem, quo perii, superinponant: abolere nefandi cuncta uiri monimenta iuuat, monstratque sacerdos.' haec effata silet; pallor simul occupat ora. non tamen Anna nouis praetexere funera sacris 500 germanam credit nec tantos mente furores concipit aut grauiora timet quam morte Sychaei. ergo iussa parat.

At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta,

505 intenditque locum sertis et fronde coronat funerea ; super exuuias ensemque relictum effigiemque toro locat, haut ignara futuri. stant arae circum, et crinis effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque 510 tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae. sparserat et latices simulatos fontis Auerni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni; quaeritur et nascentis equi de fronte reuolsus 515 et matri praereptus amor. ipsa molam manibusque piis altaria iuxta unum exuta pedem uinclis, in ueste recincta,

497. superimponas uel super inponas (codd. Pga b M,) R. F. superimponant uel super inponant (codd. F M) W. C. G. al. quod recipiendum duximus.

« PreviousContinue »