Page images
PDF
EPUB

uel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
pallentis umbras Erebi noctemque profundam,
ante, Pudor, quam te uiolo, aut tua iura resoluo.
ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum seruetque sepulchro.'
sic effata sinum lacrimis impleuit obortis.

Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuuenta,
nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?
id cinerem aut manis credis curare sepultos?
esto, aegram nulli quondam flexere mariti,
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
diues alit: placitone etiam pugnabis amori?
nec uenit in mentem, quorum consederis aruis?
hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis,
hinc deserta siti regio lateque furentes
Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam
germanique minas ? ·

dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda

hunc cursum Iliacas uento tenuisse carinas.

25

30

35

40

45

quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus ! tu modo posce deos ueniam sacrisque litatis indulge hospitio causasque innecte morandi, dum pelago desaeuit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum.

His dictis incensum animum flammauit amore, spemque dedit dubiae menti soluitque pudorem. principio delubra adeunt pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnis, cui uincla iugalia curae. ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido

25. adigat (codd. plur.) uolg.

fortius, non edidimus propter VI. 594.

50

55

60

abigat (cod. F) R. quod, etsi

26. Erebo R., quod codd. testimonia quaedam habet.

54. impenso (codd. F1 P1) R. incensum (codd. M R y b c) C. al. flammauit (codd. F R c) R. inflammauit (codd. P M y b) W. al.

candentis uaccae media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras instauratque diem donis pecudumque reclusis pectoribus inhians spirantia consulit exta.

heu uatum ignarae mentes! quid uota furentem, quid delubra iuuant? est mollis flamma medullas interea, et tacitum uiuit sub pectore uolnus. uritur infelix Dido totaque uagatur

urbe furens qualis coniecta cerua sagitta,

quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis liquitque uolatile ferrum
nescius, illa fuga siluas saltusque peragrat
Dictaeos, haeret lateri letalis harundo.
nunc media Aenean secum per moenia ducit
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam,
incipit effari mediaque in uoce resistit ;
nunc eadem labente die conuiuia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.
post ubi digressi, lumenque obscura uicissim
luna premit, suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo maeret uacua, stratisque relictis
incubat, illum absens absentem auditque uidetque,
aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
detinet, infandum si fallere possit amorem.
non coeptae adsurgunt turres, non arma iuuentus
exercet portusue aut propugnacula bello

65

70

75

80

85

tuta parant: pendent opera interrupta minaeque murorum ingentes aequataque machina caelo.

Quam simul ac tali persensit peste teneri cara Iouis coniunx, nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: ' egregiam uero laudem et spolia ampla refertis

90

tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen,
una dolo diuom si femina uicta duorum est.
nec me adeo fallit ueritam te moenia nostra
suspectas habuisse domos Carthaginis altae.

95

sed quis erit modus, aut quo nunc certamina tanta?

94. numen (codd. opt.) R. nomen W. C. al. 98.

certamine tanto? R. C. F. al. cum codd. omn. sed nobis

quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
exercemus? habes, tota quod mente petisti :
ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.
communem hunc ergo populum paribusque regamus
auspiciis, liceat Phrygio seruire marito
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'

Olli (sensit enim simulata mente locutam,
quo regnum Italiae Libycas auerteret oras)
sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens
abnuat, aut tecum malit contendere bello,

si modo quod memoras factum fortuna sequatur?
sed fatis incerta feror si Iuppiter unam
esse uelit Tyriis urbem Troiaque profectis,
misceriue probet populos aut foedera iungi.
tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.
perge: sequar.' tum sic excepit regia Iuno:

100

105

110

mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 115 confieri possit, paucis, aduerte, docebo.

uenatum Aeneas unaque miserrima Dido

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
his ego nigrantem commixta grandine nimbum,
dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,
desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
diffugient comites et nocte tegentur opaca :
speluncam Dido dux et Troianus eandem
deuenient. adero et, tua si mihi certa uoluntas,
conubio iungam stabili propriamque dicabo ;
hic hymenaeus erit.' non aduersata petenti
adnuit atque dolis risit Cytherea repertis.
Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
it portis iubare exorto delecta iuuentus;
retia rara, plagae, lato uenabula ferro
Massylique ruunt equites et odora canum uis.
reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum expectant, ostroque insignis et auro
stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.

[20

125

130

135

librarii ablatiuum secuti uidentur propter relatiui casum. et Ribbeckius ait constructionem inperfectam esse posse. itaque cum multis edd. Heinsii coniect. recepimus.

tandem progreditur magna stipante caterua,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fibula uestem.
nec non et Phrygii comites et laetus Iulus
incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis
infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
deserit ac Delum maternam inuisit Apollo
instauratque choros, mixtique altaria circum
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem
fronde premit crinem fingens atque inplicat auro,
tela sonant umeris: haut illo segnior ibat

140

145

Aeneas, tantum egregio decus enitet ore.

150

postquam altos uentum in montis atque inuia lustra,

[blocks in formation]

gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
spumantemque dari pecora inter inertia uotis
optat aprum aut fuluom descendere monte leonem.
Interea magno misceri murmure caelum
incipit, insequitur commixta grandine nimbus:
et Tyrii comites passim et Troiana iuuentus
Dardaniusque nepos Veneris diuersa per agros
tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
speluncam Dido dux et Troianus eandem
deueniunt, prima et Tellus et pronuba Iuno
dant signum fulsere ignes et conscius aether
conubiis, summoque ulularunt uertice Nymphae.
ille dies primus leti primusque malorum
causa fuit. neque enim specie famaue mouetur

:

nec iam furtiuum Dido meditatur amorem : coniugium uocat, hoc praetexit nomine culpam. Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes, Fama, malum qua non aliud uelocius ullum: mobilitate uiget, uiresque adquirit eundo,

160

165

170

175

parua metu primo, mox sese attollit in auras ingrediturque solo et caput inter nubila condit. illam Terra parens, ira inritata deorum,

extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem progenuit pedibus celerem et pernicibus alis,

180

monstrum horrendum ingens. cui quot sunt corpore plumae tot uigiles oculi: subter, mirabile dictu,

tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.

nocte uolat caeli medio terraeque per umbram stridens, nec dulci declinat lumina somno; luce sedet custos aut summi culmine tecti turribus aut altis, et magnas territat urbes, tam ficti prauique tenax quam nuntia ueri. haec tum multiplici populos sermone replebat gaudens et pariter facta atque infecta canebat: uenisse Aenean Troiano sanguine cretum, cui se pulchra uiro dignetur iungere Dido; nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fouere regnorum inmemores turpique cupidine captos. haec passim dea foeda uirum diffundit in ora. protinus ad regem cursus detorquet Iarban, incenditque animum dictis atque aggerat iras. Hic Hammone satus rapta Garamantide Nympha templa Ioui centum latis inmania regnis, centum aras posuit uigilemque sacrauerat ignem, excubias diuom aeternas, pecudumque cruore pingue solum et uariis florentia limina sertis. isque amens animi et rumore accensus amaro dicitur ante aras media inter numina diuom multa Iouem manibus supplex orasse supinis : 'Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem,

aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent? femina, quae nostris errans in finibus urbem

185

190

195

2CO

205

210

181, 2. Hos uersus punctis distinximus ut Nauckius, quem uid. (Zeitschrift f. Gymn. Vol. xxXVIII. p. 709).

193. hiemem Nauckio uidetur esse accus. temp., inter se fouere i. q. 'se inuicem fouere.'

« PreviousContinue »