Page images
PDF
EPUB

Silenum pueri somno uidere iacentem,
inflatum hesterno uenas, ut semper, Iaccho :
serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant,
et grauis attrita pendebat cantharus ansa.
adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo
luserat) iniciunt ipsis ex uincula sertis.
addit se sociam timidisque superuenit Aegle,
Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque uidenti
sanguineis frontem moris et tempora pingit.
ille dolum ridens 'quo uincula nectitis?' inquit.
'soluite me, pueri: satis est potuisse uideri.
carmina quae uoltis cognoscite; carmina uobis,
huic aliud mercedis erit.' simul incipit ipse.
tum uero in numerum Faunosque ferasque uideres
ludere, tum rigidas motare cacumina quercus :
nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
namque canebat, uti magnum per inane coacta
semina terrarumque animaeque marisque fuissent
et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
omnia et ipse tener mundi concreuerit orbis ;
tum durare solum et discludere Nerea ponto
coeperit et rerum paulatim sumere formas;
iamque nouum terrae stupeant lucescere solem
altius, atque cadant summotis nubibus imbres,
incipiant siluae cum primum surgere, cumque
rara per ignaros errent animalia montis.
hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucaseasque refert uolucres furtumque Promethei.
his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
clamassent, ut litus Hyla Hyla' omne sonaret ;
et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
Pasiphaen niuei solatur amore iuuenci.

[ocr errors]

15

20

25

30

35

40

45

a uirgo infelix, quae te dementia cepit? Proetides implerunt falsis mugitibus agros,

at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta
concubitus, quamuis collo timuisset_aratrum,
et saepe in leui quaesisset cornua fronte.

50

37, 38. solem, altius atque cadant... R. al. ut nos interpungunt Munro, W. C.

a uirgo infelix, tu nunc in montibus erras:
ille latus niueum molli fultus hyacintho
ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,

aut aliquam in magno sequitur grege. ' claudite, Nymphae, 55
Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,
siqua forte ferant oculis sese obuia nostris
errabunda bouis uestigia; forsitan illum
aut herba captum uiridi aut armenta secutum
perducant aliquae stabula ad Gortynia uaccae.'
tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
tum Phaethontiadas musco circumdat amarae
corticis, atque solo proceras erigit alnos.

бо

tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montis ut duxerit una sororum,

65

utque uiro Phoebi chorus adsurrexerit omnis ; ut Linus haec illi diuino carmine pastor

floribus atque apio crinis ornatus amaro

dixerit: 'hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat

70

cantando rigidas deducere montibus ornos.

his tibi Grynei nemoris dicatur origo,

ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.'

quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secutast
candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias uexasse rates et gurgite in alto

a, timidos nautas canibus lacerasse marinis:
aut ut mutatos Terei narrauerit artus,
quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
quo cursu deserta petiuerit, et quibus ante
infelix sua tecta super uolitauerit alis?

75

30

cogere donec oues stabulis numerumque referri iussit et inuito processit Vesper Olympo.

omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus
audiit Eurotas iussitque ediscere lauros,
ille canit, pulsae referunt ad sidera ualles,

$5

51. quaesissent R. secutus cod. P, quem nos, ut C., errasse arbitramur.

80. alte R. ex coniectura.

ante (codd.) uolg.

[ocr errors]
[blocks in formation]

M. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
Thyrsis oues, Corydon distentas lacte capellas,
ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

et cantare pares et respondere parati.

huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
uir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
aspicio. ille ubi me contra uidet, 'ocius' inquit
'huc ades, o Meliboee; caper tibi saluus et haedi;
et, siquid cessare potes, requiesce sub umbra.
huc ipsi potum uenient per prata iuuenci;

hic uiridis tenera praetexit harundine ripas

Mincius, eque sacra resonant examina quercu.'

5

ΙΟ

quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam,
depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,

et certamen erat Corydon cum Thyrside magnum.
posthabui tamen illorum mea seria ludo.
alternis igitur contendere uersibus ambo

15

coepere; alternos Musae meminisse uolebant. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

20

C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen
quale meo Codro concedite (proxima Phoebi
uersibus ille facit) aut, si non possumus omnes,
hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam,
Arcades, inuidia rumpantur ut ilia Codro;
aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
cingite, ne uati noceat mala lingua futuro.

C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, paruos

et ramosa Micon uiuacis cornua cerui.

25

si proprium hoc fuerit, leui de marmore tota puniceo stabis suras euincta cothurno.

30/

T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis expectare sat est: custos es pauperis horti.

nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, si fetura gregem suppleuerit, aureus esto.

C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba,

35

cum primum pasti repetent praesaepia tauri, siqua tui Corydonis habet te cura, uenito.

40

T. Immo ego Sardoniis uidear tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta uilior alga,

si mihi non haec lux toto iam longior annost. ite domum pasti, siquis pudor, ite iuuenci.

C. Muscosi fontes et somno mollior herba, et quae uos rara uiridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite : iam uenit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.

45

T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis semper et adsidua postes fuligine nigri;

50

hic tantum Boreae curamus frigora, quantum

aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. C. Stant et iuniperi et castaneae hirsutae;

strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma;
omnia nunc rident: at si formosus Alexis
montibus his abeat, uideas et flumina sicca.
T. Aret ager; uitio moriens sitit aëris herba ;
Liber pampineas inuidit collibus umbras:
Phyllidis aduentu nostrae nemus omne uirebit,
Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.

55

C. Populus Alcidae gratissima, uitis Iaccho, formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, nec myrtus uincet corylos nec laurea Phoebi.

60

saepius at si me, Lycida formose, reuisas,

T. Fraxinus in siluis pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluuiis, abies in montibus altis:

65

fraxinus in siluis cedat tibi, pinus in hortis.

M. Haec memini, et uictum frustra contendere Thyrsim. ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

70

K. V.

2

PHARMACEVTRIA. ECLOGA VIII. Pastorum musam Damonis et Alphesiboei, immemor herbarum quos est mirata iuuenca certantis, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus, Damonis musam dicemus et Alphesiboei.

Tu mihi seu magni superas iam saxa Timaui,
siue oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam
ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem
sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?
a te principium, tibi desinet. accipe iussis

carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum
inter uictrices hederam tibi serpere laurus.
Frigida uix caelo noctis decesserat umbra,

cum ros in tenera pecori gratissimus herba:
incumbens tereti Damon sic coepit oliuae.

5

ΙΟ

15

D. Nascere, praeque diem ueniens age, Lucifer, almum, coniugis indigno Nysae deceptus amore

dum queror, et diuos, quamquam nil testibus illis
profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.
incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis
semper habet; semper pastorum ille audit amores
Panaque, qui primus calamos non passus inertis.
incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes?
iungentur iam grypes equis, aeuoque sequenti
cum canibus timidi uenient ad pocula dammae.
incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
Mopse, nouas incide faces: tibi ducitur uxor;
sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Õetam.
incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
O digno coniuncta uiro, dum despicis omnes,
dumque tibi est odio mea fistula dumque capellae

[blocks in formation]

20

25

30

28.

R. huc reuocauit uersum intercalarem ex cod. Gud.

« PreviousContinue »