immanisque Gela fluuii cognomine dicta. moenia, magnanimum quondam generator equorum ; Sic pater Aeneas intentis omnibus unus fata renarrabat diuom cursusque docebat. conticuit tandem factoque hic fine quieuit. 705 710 715 In u. 416 plene distinximus post 'ferunt:' neque enim prohibet modus uerbi 'foret:' cf. Geo. I. 118. In u. 433 Nauckium secuti sumus, qui comma ad finem uersus transtulit. Versus 445-449 aut corrupti esse nobis uidentur aut imperfecti. in u. 446 conici posset 'et quae antro seclusa relinquit,'-in 448, 9'uerum eadem, uerso tenuis cum cardine uentos impulit et teneras turbauit ianua frondes,'—si enim recte dicitur uentus impellere folia, recte quoque dicitur ianua uerso cardine impellere uentos, neque turbare frondes potuit nisi uentis impulsis. ex his coniecturis altera multo probabilior est: sed ne hanc quidem in textum recipere adhuc ausi sumus. uiderint critici. comma tamen post 'eadem' posuimus, quo pronomine Sibyllam designari censemus, perpenso qui sequitur contextu. P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER QVARTVS. At regina graui iamdudum saucia cura uolnus alit uenis, et caeco carpitur igni. multa uiri uirtus animo multusque recursat gentis honos, haerent infixi pectore uoltus uerbaque, nec placidam membris dat cura quietem. postera. Phoebea lustrabat lampade terras umentemque Aurora polo dimouerat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem : 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent? quis nouus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis? credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum. degeneres animos timor arguit. heu quibus ille iactatus fatis quae bella exhausta canebat! si mihi non animo fixum immotumque sederet necui me uinclo uellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit ; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede penates, solus hic inflexit sensus animumque labantem impulit. adgnosco ueteris uestigia flammae. sed mihi uel tellus optem prius ima dehiscat 5 10 15 20 uel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25 pallentis umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor, quam te uiolo, aut tua iura resoluo. ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum seruetque sepulchro.' sic effata sinum lacrimis impleuit obortis. Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuuenta, nec dulcis natos Veneris nec praemia noris? id cinerem aut manis credis curare sepultos? esto, aegram nulli quondam flexere mariti, non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis diues alit: placitone etiam pugnabis amori? nec uenit in mentem, quorum consederis aruis? hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis, hinc deserta siti regio lateque furentes Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas ? · dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda hunc cursum Iliacas uento tenuisse carinas. 30 35 40 45 quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus ! tu modo posce deos ueniam sacrisque litatis indulge hospitio causasque innecte morandi, dum pelago desaeuit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum. His dictis incensum animum flammauit amore, spemque dedit dubiae menti soluitque pudorem. principio delubra adeunt pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnis, cui uincla iugalia curae. ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido 25. adigat (codd. plur.) uolg. fortius, non edidimus propter VI. 594. 50 55 60 abigat (cod. F) R. quod, etsi 26. Erebo R., quod codd. testimonia quaedam habet. 1 54. impenso (codd. F, P1) R. incensum (codd. M R y b c) C. al. flammauit (codd. FR c) R. inflammauit (codd. P M y b) W. al. candentis uaccae media inter cornua fundit, urbe furens qualis coniecta cerua sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 65 70 75 80 aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, detinet, infandum si fallere possit amorem. 85 non coeptae adsurgunt turres, non arma iuuentus exercet portusue aut propugnacula bello tuta parant: pendent opera interrupta minaeque murorum ingentes aequataque machina caelo. 9༠ Quam simul ac tali persensit peste teneri cara Iouis coniunx, nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: 6 ' egregiam uero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen, 95 sed quis erit modus, aut quo nunc certamina tanta? 94. numen (codd. opt.) R. nomen W. C. al. 98. certamine tanto? R. C. F. al. cum codd. omn, sed nobis quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos Olli (sensit enim simulata mente locutam, si modo quod memoras factum fortuna sequatur? 'mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 115 in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus Oceanum interea surgens Aurora reliquit. [20 125 130 135 librarii ablatiuum secuti uidentur propter relatiui casum. et Ribbeckius ait constructionem inperfectam esse posse. itaque cum multis edd. Heinsii coniect. recepimus. |