Page images
PDF
EPUB

explorat uentos atque auribus aëra captat; sidera cuncta notat tacito labentia caelo,

515 Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones, armatumque auro circumspicit Oriona. postquam cuncta uidet caelo constare sereno, dat clarum e puppi signum: nos castra mouemus temptamusque uiam et uelorum pandimus alas. 520 iamque rubescebat stellis Aurora fugatis, cum procul obscuros collis humilemque uidemus Italiam. Italiam primus conclamat Achates, Italiam laeto socii clamore salutant. tum pater Anchises magnum cratera corona

525 induit inpleuitque mero diuosque uocauit stans prima in puppi: di maris et terrae tempestatumque potentes, ferte uiam uento facilem et spirate secundi.' crebrescunt optatae aurae, portusque patescit 530 iam propior, templumque apparet in arce Mineruae. uela legunt socii et proras ad litora torquent. portus ab Euroo fluctu curuatus in arcum, obiectae salsa spumant aspargine cautes, ipse latet: gemino demittunt bracchia muro

535 turriti scopuli refugitque ab litore templum. quattuor hic, primum omen, equos in gramine uidi tondentes campum late, candore niuali. et pater Anchises bellum, o terra hospita, portas: bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. 540 sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes et frena iugo concordia ferre: spes et pacis' ait. tum numina sancta precamur Palladis armisonae, quae prima accepit ouantis, et capita ante aras Phrygio uelamur amictu,

545 praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Iunoni Argiuae iussos adolemus honores. haut mora, continuo perfectis ordine uotis cornua uelatarum obuertimus antemnarum Graiugenumque domos suspectaque linquimus arua. 550 hinc sinus Herculei, si uera est fama, Tarenti cernitur, attollit se diua Lacinia contra Caulonisque arces et nauifragum Scylaceum.

560

tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa

555 audimus longe fractasque ad litora uoces, exultantque uada atque aestu miscentur harenae. et pater Anchises ‘nimirum haec illa Charybdis ; hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. eripite, o socii, pariterque insurgite remis.' haut minus ac iussi faciunt, primusque rudentem contorsit laeuas proram Palinurus ad undas : laeuam cuncta cohors remis uentisque petiuit. tollimur in caelum curuato gurgite, et idem subducta ad manis imos desedimus unda.

565 ter scopuli clamorem inter caua saxa dedere, ter spumam elisam et rorantia uidimus astra. interea fessos uentus cum sole reliquit, ignarique uiae Cyclopum adlabimur oris.

Poitus ab accessu uentorum immotus et ingens 570 ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, interdumque atram prorumpit ad aethera nubem turbine fumantem piceo et candente fauilla attollitque globos flammarum et sidera lambit, interdum scopulos auolsaque uiscera montis

575 erigit eructans liquefactaque saxa şub auras cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo. fama est Enceladi semiustum fulmine corpus urgeri mgle hac, ingentemque insuper Aetnam impositam ruptis flammam expirare caminis, et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo. noctem illam tecti siluis immania monstra perferimus, nec quae sonitum det causa uidemus. nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra 585 siderea polus, obscuro sed nubila caelo, et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

Postera iamque dies primo surgebat Eoo, umentemque Aurora polo dimouerat umbram :

580

578. semiustum et semustum sua utrumque testimonia habent: sed in hac 'uoce ut in u. semianimus i seruandum uidetur, quia ustus, animus scribi possunt: in semesus non item, quia participium esus classicis scriptoribus non est usitatum.

K. V.

IO

590

595

600

605

cum subito e siluis macie confecta suprema
ignoti noua forma uiri miserandaque cultu
procedit supplexque manus ad litora tendit.
respicimus: dira inluuies inmissaque barba,
consertum tegumen spinis, at cetera Graius,
et quondam patriis ad Troiam missus in armis.
isque ubi Dardanios habitus et Troïa uidit
arma procul, paulum aspectu conterritus haesit
continuitque gradum ; mox sese ad litora praeceps
cum fletu precibusque tulit: 'per sidera testor,
per superos atque hoc caeli spirabile numen,
tollite me, Teucri; quascumque abducite terras :
hoc sat erit. scio me Danais e classibus unum,
et bello Iliacos fateor petiisse penates.
pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,
spargite me in fluctus uastoque inmergite ponto.
si pereo, hominum manibus periisse iuuabit.'
dixerat, et genua amplexus genibusque uolutans
haerebat. qui sit fari, quo sanguine cretus,
hortamur, quae deinde agitet fortuna fateri.
ipse pater dextram Anchises haut multa moratus
dat iuueni, atque animum praesenti pignore firmat.
ille haec deposita tandem formidine fatur:
ósum patria ex Ithaca, comes infelicis Vlixi,
nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto
paupere, mansissetque utinam fortuna, profectus.
hic me, dum trepidi crudelia limina lincunt,
inmemores socii uasto Cyclopis in antro
deseruere. domus sanie dapibusque cruentis
intus opaca ingens. ipse arduus altaque pulsat
sidera (di talem terris auertite pestem)
nec uisu facilis nec dictu affabilis ulli.
uisceribus miserorum et sanguine uescitur atro.
uidi egomet duo de numero cum corpora nostro
prensa manu magna medio resupinus in antro
frangeret ad saxum sanieque expersa natarent
limina, uidi atro cum membra fluentia tabo
manderet et tepidi tremerent sub dentibus artus.
haut impune quidem : nec talia passus Vlixes
oblitusue suist Ithacus discrimine tanto.

610

615

620

625

[ocr errors]

645

nam simul expletus dapibus uinoque sepultus 630 ceruicem inflexam posuit iacuitque per antrum inmensus saniem eructans et frusta cruento per somnum commixta mero, nos magna precati numina sortitique uices una undique circum fundimur, et telo lumen terebramus acuto

635 ingens, quod torua solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras. sed fugite, o miseri, fugite atque ab litore funem rumpite.

640 nam qualis quantusque cauo Polyphemus in antro lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat, centum alii curua haec habitant ad litora uolgo infandi Cyclopes et altis montibus errant. tertia iam lunae se cornua lumine complent, cum uitam in siluis inter deserta ferarum lustra domosque traho, uastosque ab rupe Cyclopas prospicio sonitumque pedum uocemque tremesco. uictum infelicem, bacas lapidosaque corna, dant rami, et uolsis pascunt radicibus herbae. 650 omnia conlustrans hanc primum ad litora classem conspexi uenientem. huic me, quaecumque fuisset, addixi : satis est gentem effugisse nefandam. uos animam hanc potius quocumque absumite leto.'

Vix ea fatus erat, summo cum monte uidemus 655 ipsum inter pecudes uasta se mole mouentem pastorem Polyphemum et litora nota petentem, monstrum horrendum informe ingens, cui lumen ademptum. trunca manu pinus regit et uestigia firmat ; lanigerae comitantur oues; ea sola uoluptas

660 solamenque mali. postquam altos tetigit fluctus et ad aequora uenit, luminis effossi fluidum lauit inde cruorem dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.

665 nos procul inde fugam trepidi celerare recepto

658. Keyius coniec. Informe, ingens cui lumen speciose quidem (uid. u. 636), sed propter huius loci rhythmum non placet. et uid. IV. 181.

670

675

148
P. VERGILI MARONIS

ONIS
supplice sic merito, tacitique incidere funem,
uerrimus et proni certantibus aequora remis.
sensit et ad sonitum uocis uestigia torsit.
uerum ubi nulla datur dextra adfectare potestas
nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes
contremuere undae penitusque exterrita tellus
Italiae curuisque immugiit Aetna cauernis.
at genus e siluis Cyclopum et montibus altis
excitum ruit ad portus et litora complent.
cernimus adstantis nequiquam lumine toruo
Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis,
concilium horrendum : quales cum uertice celso
aëriae quercus aut coniferae cyparissi

680 constiterunt, silua alta Iovis lucusue Dianae. praecipites metus acer agit quocumque rudentis excutere et uentis intendere uela secundis. contra ac iussa monent Heleni, Scyllam atque Charybdim inter, utramque uiam leti discrimine paruo,

685 ni teneant cursus, certum est dare lintea retro. ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori missus adest: uiuo praeteruehor ostia saxo Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem. talia monstrabat relegens errata retrorsus

690 litora Achaemenides, comes infelicis Ulixi.

Sicanio praetenta sinu iacet insula contra Plemurium undosum, nomen dixere priores Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem occultas egisse uias supter mare, qui nunc ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis. iussi numina magna loci ueneramur.

et inde exsupero praepingue solum stagnantis Helori, hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni radimus, et fatis numquam concessa moueri

700 apparet Camarina procul campique Geloi

693

684-6. In loco salebroso ac fortasse inperfecto recepimus, sed non sine distinctione quadam, Maduigii coniecturam, qui ac inseruit post со ra, et ni pro ne antiquo more scriptum sumit: unde illa sententia exit : ut nautae trepidantes primo 'dent lintea retro,' id est, cursum ineant septentrionalem, quem mox Borea flante repulsi mutent.

« PreviousContinue »