ergo auidus muros optatae molior urbis Pergameamque uoco, et laetam cognomine gentem hortor amare focos arcemque attollere tectis. iamque fere sicco subductae litore puppes; conubiis aruisque nouis operata iuuentus; 135 iura domosque dabam, subito cum tabida membris 140 145 Nox erat, et terris animalia somnus habebat : effigies sacrae diuom Phrygiique Penates, quos mecum ab Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram, uisi ante oculos astare iacentis in somnis, multo manifesti lumine, qua se plena per insertas fundebat luna fenestras, tum sic adfari et curas his demere dictis: 'quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit. nos te Dardania incensa tuaque arma secuti, nos tumidum sub te permensi classibus aequor idem uenturos tollemus in astra nepotes imperiumque urbi dabimus. tu moenia magnis magna para longumque fugae ne linque laborem. mutandae sedes. non haec tibi litora suasit Delius aut Cretae iussit considere Apollo. est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae, Oenotri coluere uiri, nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem: 150 155 160 165 hae nobis propriae sedes, hinc Dardanus ortus Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum. surge age et haec laetus longaeuo dicta parenti haud dubitanda refer, Corythum terrasque requirat Ausonias: Dictaea negat tibi Iuppiter arua.' 170 talibus attonitus uisis et uoce deorum 175 180 (nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere uoltus uelatasque comas praesentiaque ora uidebar, tum gelidus toto manabat corpore sudor) corripio e stratis corpus tendoque supinas ad caelum cum uoce manus et munera libo intemerata focis. perfecto laetus honore Anchisen facio certum remque ordine pando. adgnouit prolem ambiguam geminosque parentes seque nouo ueterum deceptum errore locorum. tum memorat: 'nate, Iliacis exercite fatis, sola mihi talis casus Cassandra canebat. nunc repeto haec generi portendere debita nostro et saepe Hesperiam, saepe Itala regna uocare. sed quis ad Hesperiae uenturos litora Teucros crederet? aut quem tum uates Cassandra moueret? cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.' sic ait, et cuncti dicto paremus ouantes. hanc quoque deserimus sedem paucisque relictis uela damus uastumque caua trabe currimus aequor. Postquam altum tenuere rates nec iam amplius ullae apparent terrae, caelum undique et undique pontus, tum mihi caeruleus supra caput astitit imber 185 190 noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. 195 continuo uenti uoluont mare magnaque surgunt aequora, dispersi iactamur gurgite uasto, inuoluere diem nimbi et nox umida caelum 200 205 210 Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam clausa domus mensasque metu liquere priores. tristius haut illis monstrum, nec saeuior ulla pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis. uirginei uolucrum uoltus, foedissima uentris. proluuies uncaeque manus et pallida semper ora fame. huc ubi delati portus intrauimus, ecce laeta boum passim campis armenta uidemus 215 220 225 arboribus clausam circum atque horrentibus umbris 230 instruimus mensas arisque reponimus ignem : rursum ex diuerso caeli caecisque latebris turba sonans praedam pedibus circumuolat uncis, polluit ore dapes. sociis tunc arma capessant edico, et dira bellum cum gente gerendum. 235 haut secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam aere cauo. inuadunt socii et noua proelia temptant, 240 obscenas pelagi ferro foedare uolucres. sed neque uim plumis ullam nec uolnera tergo accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae semesam praedam et uestigia foeda relinquont. una in praecelsa consedit rupe Celaeno, infelix uates, rumpitque hanc pectore uocem : 245 'bellum etiam pro caede boum stratisque iuuencis, Laomedontiadae, bellumne inferre paratis et patrio Harpyias insontis pellere regno? accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, 250 quae Phoebo Pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit, uobis Furiarum ego maxima pando. sed non ante datam cingetis moenibus urbem, hunc petimus fessi et paruae succedimus urbi; 255 260 265 270 275 280 285 290 litoraque Epiri legimus portuque subimus Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem. Hic incredibilis rerum fama occupat auris, Priamiden Helenum Graias regnare per urbes, coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum, et patrio Andromachen iterum cessisse marito. obstipui, miroque incensum pectus amore compellare uirum et casus cognoscere tantos. progredior portu classes et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam 295 300 libabat cineri Andromache manisque uocabat Hectoreum ad tumulum, uiridi quem caespite inanem 305 labitur, et longo uix tandem tempore fatur. uerane te facies, uerus mihi nuntius adfers, nate dea? uiuisne? aut, si lux alma recessit, 310 Hector ubi est?' dixit, lacrimasque effudit et omnem impleuit clamore locum. uix pauca furenti subicio et raris turbatus uocibus hisco: 'uiuo equidem, uitamque extrema per omnia duco; 315 ne dubita, nam uera uides. heu quis te casus deiectam coniuge tanto excipit, aut quae digna satis fortuna reuisit? Hectoris Andromache Pyrrhin conubia seruas?' 320 iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos nec uictoris eri tetigit captiua cubile! nos patria incensa diuersa per aequora uectae stirpis Achilleae fastus iuuenemque superbum, 325 319. Andromache codd. plur. Andromachen cod. c, et in M spatium relictum. dubitasse ueteres nominatiuusne an accusatiuus legendus sit testatur Seruius. nos edidimus ut W. G. F., quibus interrogatio uidetur esse non incusantis sed miserantis. reuisit Hectoris Andromachen? L. C. uocatiuus apud R. languet. |