iactatam hac demum uoluit consistere terra: 630 635 at domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant conuiuia tectis : 640 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad nauis praemittit Achaten, 645 ferre iubet, pallam signis auroque rigentem 650 655 At Cytherea nouas artes, noua pectore uersat consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio ueniat, donisque furentem incendat reginam atque ossibus implicet ignem. 660 quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; nate, meae uires, mea magna potentia solus, nate, Patris summi qui tela Typhoia temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco. frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora iactetur odiis Iunonis acerbae, 665 nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. 670 reginam meditor, nequo se numine mutet, sed magno Aeneae mecum teneatur amore. 675 qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, dona ferens pelago et flammis restantia Troiae; 680 685 paret Amor dictis carae genetricis, et alas exuit et gressu gaudens incedit Iuli. 690 at Venus Ascanio placidam per membra quietem 695 inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam 700 705 mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum 710 715 720 it strepitus tectis uocemque per ampla uolutant impleuitque mero pateram, quam Belus et omnes 725 730 735 740 personat aurata, docuit quem maximus Atlas. hic canit errantem lunam solisque labores, unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes, Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones, quid tantum Oceano properent se tinguere soles 745 hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet. ingeminant plausu Tyrii, Troesque secuntur. nec non et uario noctem sermone trahebat infelix Dido, longumque bibebat amorem, multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 750 nunc, quibus Aurorae uenisset filius armis, nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles. 755 In u. 374 qui 'componet'legi malunt, prouocare solent ad Ciceronis locum Tusc. v. 102 (ed. Orelli) 'Dies deficiet, si uelim paupertatis causam defendere.' sed eos ille locus non adiuuat. nam et in nonnullis codd. legitur 'deficiat,' et potentiale 'uelim' in protasi, utriuis in apodosi modo competens, quia uolam' latine non dicitur, de ratione loci nihil definit. P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER SECVNDVS. Conticuere omnes intentique ora tenebant. inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: 'infandum, regina, iubes renouare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum cruerint Danai, quaeque ipse miserrima uidi et quorum pars magna fui. quis talia fando Myrmidonum Dolopumue aut duri miles Vlixi temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo praecipitat suadentque cadentia sidera somnos. sed si tantus amor casus cognoscere nostros et breuiter Troiae supremum audire laborem, quamquam animus meminisse horret luctuque refugit, incipiam. fracti bello fatisque repulsi ductores Danaum, tot iam labentibus annis, instar montis ecum divina Palladis arte aedificant sectaque intexunt abiete costas: uotum pro reditu simulant, ea fama uagatur. huc delecta uirum sortiti corpora furtim includunt caeco lateri, penitusque cauernas ingentis uterumque armato milite complent. Est in conspectu Tenedos, notissima fama insula, diues opum, Priami dum regna manebant, nunc tantum sinus et statio male fida carinis: 5 ΙΟ 15 20 3-6. Post dolorem plene interpungunt, post ful commate, R. L. F., quod nos cum W. C. operae pretium esse negamus. |