Page images
PDF
EPUB

Hic Heinzium audiamus (1) : « keiner der älteren oder unabhängigen jüngeren Apologeten steht in Auswahl und Formulierung der Beispiele dem Tert. so nahe wie Min. : für das Verhältniss der beiden zu einander ist dies eine der lehrreichsten Stellen »>. Quod si verum est, quanta fit admiratio nostra Heinzium librorum ad Nat. mand. h. 1. ne mentionem quidem fecisse (1) !

Tamen, si diligenter comparamus trium locorum verba, non possumus non animadvertere quanto propior sit multis rebus Minucio. h. 1. Tertullianus in priore suo libro quam in Apol. Quippe enim initio Homerum nominatim affert, ut Min. quoque, quem in Apol. omittit. Homerus autem, ait, « divinam majestatem humana condicione tractavit », quod valde simile est Minuciano « deos in hominum rebus et actibus miscuit »; hoc in Apol. desideratur. In exemplis quae sequuntur, verborum conceptio in libro ad N. mandato saepe propior est a Minucio quam in Apol. Illic enim, ut apud Min., subjectum totius sententiae (usque ad verba «< exinde quis », etc.) semper idem Homerus est, non ita in Apol. Praeterea comparentur ea quae sequuntur :

=

Min. ad N. : « paria composuit »; contra Ap. : « ut gladiatorum paria congressos ». Min. : « Martem vinxit », ad N. : <«< M. in vinculis detinet »; aliter Ap. : « M. in vinculis paene consumptum ». Min. : « cum Junone uxore concumbere »; ad N. : <«< luxuriantem cum Junone »; contra Ap.: «subantem in sororem ». Sunt quidem ea fortasse res parvi momenti, si unumquodque exemplum separatim consideramus; omnia universa neglegere nobis minime licet, quonjam in tribus locis tam similibus consensio ista quae apparet tam brevi spatio, fortuita esse non potest. Itaque si post Tert. scripsit Min., etiam libros ad N. mandatos. h. 1. inspexit.

Accedit aliud. Minucii § 4 conferri potest cum Cic. de divin. II 10, 25:

(1) Op. laud. 361.

(2) V. D. BUIZER (o. 1. 43, 4), fidelis alioquin Heinzii pedisse qua, h. 1. unum affert exemplum quod ex libris ad N. m. depromptum est, i. e. verba « gladiatoria paria composuit » ; quibus cum duobus ceteris locis comparatis inde efficit Minucium Tertulliano usum esse; in libris enim ad N. m. haec verba jam legi, qui libri a Minucio alieni omnino sint. De qua argumentatione v. supra. Ex quibus ipsis verbis SCHWENKIUS (1. 1. 280, 2) contra effecerat Tertullianum post Min. scribere !

CIC.

si enim nihil fit extra fatum, nihil levari re divina potest. hoc sentit Homerus, cum querentem Jovem inducit, quod Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non posset.

MIN. 24 (23),4

Jovem narrat (Homerus sc.)... Sarpedonem filium, quonjam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flere (1).

Hi loci tam similes sunt interse, ut dubitare vix possimus quin alter e priore exscriptus sit, praesertim quod paulo post (in § 6) Min. aliud exemplum profert quod ex eodem Ciceronis libro originem duxit :

CIC. DE DIV. II 19,43
Non enim te puto esse eum, qui Jovi
fulmen fabricatos esse Cyclopas in
Aetna putes.

MIN. 24 (23), 6

illic Jovis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur, cum... flammas veri fulminis nec Cyclops potuerit imitari, nec ipse Juppiter non vereri (2).

Finge nunc Minucium Octavium post Tertulliani Apologeticum conscripsisse. Quod si verum ducimus, existimare debemus, ut caput suum 24 componeret, eum primum ex Apologetici capite 14 omnia exempla accepisse praeter unum Aesculapii (quod supra non attuli); deinde libros ad Nat. mandatos eum adiisse, unde ex capite 10 libri I totius sententiae constructionem et nonnullas voces transtulisset; quo facto a II libro locum illum Platonicum, de quo supra diximus (3), mutuatum eum esse, quem tamen Ciceronis subsidio nisus refudisset, ut etiam Sarpedonis exemplum post Tullium retractavisset; postremo eum e Cicerone aliisque auctoribus quattuor insuper exempla (Herculem stabulum Augiae purgantem in § 5, Jovis fulmen a Cyclopibus fabricatum, adulterium Veneris, Jovis in Ganymedem stuprum in §§ 6 sq. (4) sump

(1) Vocem « querentem » ap. Cic. Minucius interpretatus est «< flentem »>> quam vim illud vocabulum saepe habet. Cruentos imbres e memoria addidisse videtur.

(2) Sane Heinzius (361, 2) post Vahlenum ex ipso Vergilio haec derivata esse putat, et certe Aeneae arma inde sumpta sunt; at Minucii verba Tullianis valde similia sunt, non Vergilianis. Et cur illa arma e memoria addere non potuisset ? cf ipsius Heinzii 362, 1.

(3) Verba Minucii denuo afferre nolui; est § quae nostro loco praecedit.

(*) Min. aliquot habet exempla quae in Tert. desiderantur ; unde fortasse quis conjecerit Tertullianum ex illo hausisse ; at hujus exemplum Aesculapii in Octavio non legitur. HEINZIUS 362, 1 optimo jure contendit in duobus auctoribus qui quae sibi usui esse possent, undique collegerunt, nos efficere non posse uter prior sit, ex eo quod alter nonnulla contineat quae in altero requi

sisse. Quantus labor ! exclamamus. Praeterea, quod longe difficillimum mihi quidem videtur, ubique Minucium mordaces Tertulliani contumelias ita mitigasse debemus existimare, scopulos ejus ut ita dicam praeacutes ita levigasse, ut vestigium eorum jam nusquam appareat, immo Minucii oratio leniter profluat tanquam rivulus tranquille labens super harenas glareosas.

Hic cardo rerum versatur. Haud nego, si unius Minucii verba attendimus, eum contumeliose de gentilium deis locutum esse ; at omnibus locis Tertullianus multo violentior est, multo acrior, multo contumeliosior. Et, quod, summi momenti, singulis locis in libro suo priore, quamquamibi quoque Minucium conviciis longe superat, tamen aliquam mitior est quam in Apol. Fac Minucium priorem esse dixerat is Venerem sauciatam esse ; atque id humana sagitta, ait Tert. in priore suo libro (ubi fallitur, nam a Diomede hasta, non sagitta vulneratam eam esse inter omnes constat), ab homine quodam, ne ab aequali quidem suo; eadem repetivit in altero suo opusculo, sed addit insuper deam vulneratam esse, cum filium suum servare vellet; deam timere ne filius suus morte abriperetur ! Nonne in Apol. magis quam in ceteris duobus scriptis majestas Veneris minuitur et extenuatur? In sequenti exemplo Minucius id modo contenderat, Martem vinctum esse; Tertullianus in priore libro idem ac Minucius dicit, et addit (e memoria, ut videtur; pueri enim Romani Homerum suum bene legere solebant) eum tredecim mensibus vinctum esse, fortasse etiam periturum eum fuisse. In Apologetico autem (« Martem XIII mensibus in vinculis paene consumptum ») Mars XIII mensibus in carcere velut lenta tabe consumitur (1) atque haud multo abest quin vere moriatur. Eundem in modum apud Minucium Homerus narrat Jovem a Briareo liberatum esse, in libro qui ad Nationes inscribitur, summus poeta Jovem traducit et illudit ; in Apol. autem Juppiter a monstro quodam liberatur. - Apud Minucium idem Juppiter cum uxore sua

rantur. Sed audi nunc V. D. BUIZERUM (op. laud. 38): « veri simile videtur Tert. esse priorem, cum causa inveniri non possit, cur Martis et Veneris adulterii, Jovis in Ganymedem stupri mentionem non fecisset, si Minucium ante oculos habuisset » (!!).

(1) Dummodo recte interpreter; cf. WALTZ. vers. gall. (éd. 1919): « Mars enchaîné pendant treize mois, faillit en mourir ». « XIII mensibus >> etiam « post XIII menses » valere potest.

concumbit flagrantius quam in adulteras solet (1); in priore Tertulliani libro cum eadem luxuriatur, et libidinem suam demonstrat, cum longam amicarum seriem enumerat; quod contumeliosius est quam id quod Minucius dixerat. Sed in Apologetico Juppiter subat et salax est ut juvenis helluo in casa meretricis, non jam in uxorem suam sed in sororem ; et amicas suas pristinas enumerans uxori, addit se illas non tam amavisse quam nunc ipsam ! - Nemo non videt ubique in ternis locis velut ascensum ad odiosiora quendam inesse, in Apologetico Tertullianum conviciis et contumeliis semet vincere, Minucium longe superare. Quod dici potest etiam de duobus Neptuni Apollinisque exemplis quae in libro ad Nat. misso desiderantur; apud Tert. Apollo tanquam servus venit, domino cuidam addicitur; Neptunum ut operarium Laomedon conducit (2). Idem infra alios locos recensentes videbimus.

Ut paucis superiora complectamur, vidimus Tertullianum h. 1. propiorem esse a Minucio in libro suo priore quam in Apologetico, non solum ipsorum electione verborum et forma sententiarum, sed etiam totius loci mente atque ingenio. Ea quae dicit in libro ad Nationes mandato fere medium locum obtinent inter Minucii verba et ipsius convicia in posteriore libro. Id quod expectare nobis licebat, si Min. ante Tertullianum, non si Tertullianum ante Minucium libros suos in lucem edidit (3). Itaque putare cogimur Minucium priorem fuisse. At si verum id est, nonne existimare debemus Tertullianum cum Apologeticum suum componeret, Octavium denuo adiisse (nam, quod jam dixi, numerus locorum eorum quos cum Minucio communes habet Tertullianus, in Apologetica multo major est quam in priore libro)? Et quid prohibet, ne ita dicamus? Tertullianus ut Apologeticum suum libellum

(1) HEINZIUM (1. 1. 363) non fugit quanto violentior sit Tertullianus quam Min., sed huic nimis et injuste obtrectavit. Non enim poterat tam contumeliose scribere quam Tert., propterea quod gentiles offendere nolebat, immo ad veritatem fidei Christianae volebat adducere, stultitia paganae superstitionis monstranda. —- Quod h. 1. Heinzius affirmat de diversitate quae intersit inter voces uxoris et adulterae apud Min., timeo ut verum sit. Cf. Senecae fr. 84 H. << Sextius in sententiis: adulter est, inquit, in suam uxorem amator ardentior: in aliena quippe uxore omnis amor turpis est, in sua nimius ». Quo loco tamen carere possumus, si Minucii verba recte aestimare volumus. Sane Tertulliani convicia crassioribus magis conveniunt auribus.

(2) Tertulliani vocem <«<structoriam » puto facilius originem duxisse e Minucii«<structor » quam vicissim.

(3) Ex eo quod dixi, etiam sequi mihi quidem videtur Octavium inter duo Tertulliani opera non posse conscriptum esse. Cf. supra.

conscriberet, ex Octavio sumpsit ea quae ex priore suo libro sumere non poterat quonjam ibi non legebantur; non Minucius e libro ad Nat. misso petivit ea quae in Apologetico affatim invenire poterat. - Praeterea Tertullianus ea quae e priore suo libro exscripsit, in posteriore nonnumquam leviter retractavit, ita, ut quam posset odiose nec non contumeliose de gentium deis loqueretur (1). Nunc alios locos examinemus, ut cognoscamus numquid cum eo quod dixi, congruant.

3. MIN. 28,7

nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel Epona consecratis.

AD. N. I 11 (81,17): sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et <omnia'j>umenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus con <secrati> s.

APOL. 16,5

vos tamen non negabitis et jumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a vobis.

Hi loci, quamvis breves, summi momenti videntur ac plane eundem in modum hic argumentari possumus atque in eis exemplis quae sub 2 attuli. Neminem enim fugit Tertullianum h. 1. in libro. suo priore propius a Minucio stare quam in Apologetico, et quod attinet ad totius sententiae constructionem (Min. « vos consecratis » ; ad N. « vos colitis et consecratis » ; contra Apol. « vos non negabitis coli a vobis »), et quod ad electionem verborum (Min. <«< consecratis, asinos »; ad N. « asinos, consecratis (2) »; sed in Apol. «< cantherios coli ». Min. «< stabulis », ad N. « praesepibus (?) » ;

(1) Post haec necessarium non videtur multa adhuc adicere de HEINZI opinione et argumentatione. Cf. de locis eis qui modo nos occupaverunt, ea quae dicit V. D. WALTZING in egregio nec non utilissimo suo libro cui titulus est le Codex Fuldensis de Tertullien 1917, 201-205, qui tamen et ipse libros ad Nat. mandatos magis neglexit quam aequum erat. Cf. ejusdem verba in Mus. Belg. 1921, 193. Hoc tantum addere h. I. volo quod alii quoque jam animadverterunt, ni fallor (cf. WALTZING; in Bull. bibl. du Mus. belge XV 1911, 193). Tota argumentatio Heinzii falsa est. Quippe enim ubique monstrare studet Minucium scribendi genere Tertulliano esse inferiorem, imitatorem igitur esse Minucium. Plane assentior ei Tert. multo meliorem verborum artificem esse quam M., multo dicaciorem, multo mordaciorem et ardentiorem ; libenter confiteor me magis delectari Apologetico libro quam Octavio dialogo; optime scio Tertullianum felicem esse verborum inventorem, Minucium autem nonnusquam Tullii simiam videri; sed nunquam intelligere potero, quare ex eo quod T. melius scribit, sequi debeat eum prius scripsisse, id quod H. contendit, qui Minucio nimis alioquin obtrectavit. Non semper imitator inferior est neque melior scriptor semper prior; an Dantes ante Vergilium aut Goethius ante Euripidem collocandus est ?

(*) Lacuna codicis Agobardini recte suppleta esse videtur.

« PreviousContinue »