Page images
PDF
EPUB

sed etiam tertium auctorem adhibuit quocum duos illos compararet. Sed eo modo uti possumus etiam alio libro ipsius Tertulliani, qui ad Nationes inscribitur, quippe qui liber magnam partem idem argumentum atque Apologeticus isdem saepe verbis expressum continet. Quod ad tempora pertinet, viri docti plerique hodie consentiunt eum librum paulo ante Apologeticum confectum esse, neque puto fore quemquam, qui id factum in dubium vocare. adhuc velit (1). Jam Ebertus libros ad Nationes mandatos indicaverat ut magni momenti ei qui eam, de qua loquimur, quaestionem persolvere vellet (2). Inde nonnulli qui de aetate Minucii egerunt, parce id opus attulerunt, plures neglexerunt, usquedum apparuit Heinzii liber supra laudatus, qui hoc modo: « Für die Feststellung des Verhältnisses zu Minucius ist es ... wichtig zu wissen, dasz wir die originale Fassung von Tert.s Gedanken in Nat., nicht im Apol. zu suchen haben » (3). Ac paulo post : « Min. (hat) nichts von dem, was in Nat. steht, im Apol. fehlt (4). Für den, der die Priorität von Nat. vor dem Apol. zugibt ist damit auch die Priorität des Apol. vor Min. entschieden: denn wer kann folgenden Hergang für glaublich halten: 1. Tert. benutzt Min. für Nat., erweitert aber die Argumentation erheblich, 2. Tert. benutzt Nat. für den Apol. (die Worte sind meist dieselben) und reduziert die Argumentation dabei wieder fast genau auf das, was er dem Min. entnommen hatte, ohne von dem Wenigen, was dieser mehr hatte, sich weiteres anzueignen (5) ». Quod sine dubio verum (etsi non necessarium (6) esse posset, si revera Minucius nihil contineret quod in libris ad Nat. missis reperitur, in Apel. autem

(1) Cf. SCHANZ, III2 286 sq., et ante omnia HARTELII Studia Patristica (Patristische Studien II, SB. d. k. Ak. d. Wiss. in Wien CXXI 2). Etiam Heinzius in opere supra laud. novis argumentis probavit libros ad Nationes mandatos ante Apologeticum in lucem emissos esse. Cf. Virum D. HOPPE in ephem. q. dic. Berliner Philologische Wochenschrift (XXXIII 1913, 42 sqq.), ubi agit de libro Heinzii : « an (der früheren Abfassung der Schrift ad N.) kann m. E. jetzt nicht mehr gezweifelt werden ». Et idem plerique hodie sentiunt. Solus Nordenus in libro quem de prosa apud veteres oratione composuit (Antike Kunstprosa 611), contrariam opinionem adhuc sustinet, qua de causa mihi non liquet.

(2) EBERTI Hist. litt. Christ. (Gesch. d. Chr. lat. Lit. Lps. 1874) praef. VII, 1; putabat autem Apologeticum ante alterum opus compositum esse, ibid. 40. (3) L. 1. 284, 2.

() HEINZIUM Secutus est VALMAGGIUS, ut opinor, cum dicit (praef. ed. Min XX, 1): « l'opera ad Nat. ... è del tutto indipendente dall' Ottavio ». (5) L. 1. 341, 1 (343).

(*) Cf. VALM., 1. c. XVIII et XVIII 1.

desideratur. Sed hic V. D. Heinze fallitur. Ut exempla proferam, ad N. II 15 (127, 14) Erigone nominatur, quae in Apol. nusquam invenitur; Min. (23, 7) eam etiam habet. Ad N. II 14 (126, 10) mentio fit Herculis semetipsum concremantis, ut in Octavio (23, 7) ; in Apol. nihil ejusmodi legitur. In ad N. II 9 (112, 24) et in Oct. 25, 2 sq. ambo loquuntur de Romulo tanquam de conditore Urbis et raptore Sabinarum. Haud sane simillimi hi loci sint, tamen in Apol. hoc exemplum requiritur.

Venimus ad graviora documenta. Ad N., II 7 (107, 13) et Min. 24 (23), 2 alluditur ad notum locum Platonis (Rep. 398 a), in Apol. nusquam. Ac fortasse opportunum est ipsum textum duorum auctorum afferre.

AD NAT. II 7 (107,13) criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum civitate pellendum.

MIN. 24 (23), 2

et Plato ideo praeclare Homerum illum inclytum laudatum et coronatum de civitate, quam in sermone instituebat, ejecit. (1).

Qui loci tam similes sunt interse, ut dubitare vix possimus quin alter ex altero pendeat. Quod etiam dici potest de eis qui sequuntur:

AD NAT. II 4 (101,9) Epicurus qui dixerat, quae super nos, nihil ad nos.

MIN. 13,1

ejus viri (Socratis scil.) quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est: quod supra nos, nihil ad nos.

Ubi ambo hoc tantum differunt interse, quod Tert. dictum illud

(1) Hic SCHWENKIUS exultavisset, si praeter Apologeticum etiam libros ad Nat. mandatos contulisset. Nam fons ex quo sive Tertullianus h.1. seu Minucius hausit, indicari adhuc potest. Non enim ex ipso Platone haec verba effluxerunt, sed ex Cic. de Rep. IV 5, 5 ap Non. 308 : « ego vero eodem, quo ille (Plato scil.) Homerum redimitum coronis et delibutum unguentis emittit ex ea urbe quam sibi ipse finxit ». Cf. ejusdem Tusc. disp. II 27 : « recte igitur (poetae) a Platone eiciuntur ex ea civitate quam finxit ille ». Nemo non videt quanto propior a Cicerone h. 1. Minucius sit quam Tert. Min. « praeclare » = C. « recte ». M. « civitate quam inst. in serm. » = C. « civitate quam finxit ». M. « ejecit » = C. « eiciuntur ». Minucius duos locos Tullianos conjunxit. Siquis mihi obicit Tert. loqui de poetis in genere ut Cic. Tusc. 1. c. et ipse Plato, Minucius autem de uno Homero, respondeo et Minucium l. 1. §1 prius de poetis in genere locutum esse et Ciceronem ipsum altero loco (unde vox « coronatum » ap. T. et M. originem duxit) unum Homerum nominasse. Accedit quod, cum Minucius ut vidimus, h. 1. Ciceroni electione verborum similior sit quam T., ambo eundem in modum erraverunt ; ambo vocem « coronatum » significare « laudatum » putaverunt, cum Cicero Platonis illud « μύρον κατὰ τῆς κεφαλῆς καταχέαντες καὶ ἐρίῳ στέψαντες » latine reddere voluit.

Epicuro, Minucius ut Lactantius (1) quoque, atque id jure ac merito Socrati adtribuit (2). In Apologetico non legitur. Praeterea comparentur:

AD N. II 9 (111,6)

MIN. 6,3

Athenis ara est inscripta ignotis deis. dum aras extruunt etiam ignotis numinibus.

In Apol. ignoti isti dei nusquam apparent (3); usus numeri pluralis apud utrumque, cum in Act. Apost. 17, 23 (unde haec verba effluxisse videntur) agatur de ara inscripta dyvet be, efficit ut hos locos inter se cohaerere putem.

AD N. II 8 (109,5)

parum est, si etiam hominem consecraverunt (Aegyptii scil.).

MIN. 29,4

Aegyptii sane hominem sibi quem colant, eligunt e. q. s.

Homo quidem iste apud Tert. est Serapis quem putat esse Joseph in deorum numerum adlectum; tamen conicere nobis licet Tert. h. 1. Minucium corrigere vel vicissim. Quidquid id est, in Apol. nihil legitur quod cum hac re conferri possit.

Loci quos attuli, sufficere mihi videntur ad demonstrandum nos libris quos ad Nat. mandavit Tert., ad tempora duorum scriptorum definienda non eo modo uti posse quo V. D. Heinze eis usus est. Scio eos locos non multos esse; in nonnullis adeo incertum esse, utrum alter ad alterum spectet necne; at duo paria inter se non cohaerere non possunt (4); itaque omnes universi efficient ut argumentationem Heinzii sequi recusemus.

Si Minucius aetate et tempore prior est quam Tertullianus, veri simile est (quia constat alterum altero usum esse) dialogum ejus electione verborum et dicendi genere singulis locis magis congruere cum libris ad Nat. mand., quam cum Apologetico. Et vicissim, si multis locis libri ad N. missi similiores sunt Minucio quam posterius Tertulliani opusculum, veri simillimum videtur,

(1) Div. Inst. III 20, 10. E Minucio hausisse videtur.
(2) Cf USENERUM in libro q. de Epicuro compos. 229, 2.
(3) Habet eos Tert. etiam in Adv. Marc. I 9 (300, 29).
(*) ad N. II 7 → Min. 24, 2 ; ad N. II 4 → Min. 13, 1.

Minucium aetate ante Tert. collocandum esse (1). Itaque in comparandis trium operum locis communibus ante omnia ipsa verba et formae sententiarum comparandae nobis erunt.

Componamus igitur nunc et diligenter comparemus eos locos quos Tert. in duobus suis scriptis cum Minucio communes habet, atque verborum electionem structuramque examinemus. Si fons unde alteruter hausit, indicari adhuc potest et latine conscriptus est, eum supra collocabimus, ut cum imitatoribus conferamus. Singulis exemplis numeros adiciemus.

1. Jam Hartelius locos qui sequuntur, composuerat (2).

CIC.

de Nat. deor. I 67. : (deus) nisi plane otio langueat.

Ib. I 123 Posidonius disseruit... nullos esse deos Epicuro videri.

MIN. 19,8

etiam Epicurus ille qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam tamen superponit.

AD N. II 2 (96,6)
Platonici quidem (de-

um exposuerunt) cu-
rantem rerum, Epi-
curei otiosum et inexer-

citum, et ut ita dixe-
rim, neminem.

APOL. 47,5

et Platonici quidem (deum adseverant) curantem rerum, contra Epicurei otiosum et inexercitatum, et ut ita dixerim, neminem in rebus humanis.

Ubi duae Tertulliani versiones ferme pares sunt, dubitare possemus, utri Minucius similior esset. At omnia quae M. in cap. 19 § §6 sqq. affert, ex Cicerone desumpta sunt (3), ut hoc etiam.

(1) Numerus locorum eorum quos cum Minucio communes habet Tert., in Apol. multo major est quam in priore ejus libro. Itaque Minucius si post Tert. scripsit, Apol. potissimum usus est. Quod si ita est, quare etiam multis locis ex altero Tertulliani libro hausisset (id quod constructio verborum doceret), quae ex eodem Apol. sumere potuisset? V. infra. — At si verum est id quod suspicaris, Tert. in priore libro propius a Min. stare quam in Apol., nonne etiam Oct. potest esse compositus post 1. ad N. m. quidem, sed ante Apol. ita fortasse rogaverit quis (cf. VALM. XVIII 1). Si revera Tert. duo scripta sua Carthagini, Min. autem Oct. suum Romae vel certe in Italia scripsit vereor ut tempus sufficiat. An coniciendum nobis est prius Tert. libros suos superiores in Italiam misisse, Min. ibi eos legisse ; deinde Oct. a Min, compositum esse et in Africam advectum; Tert. demum Octavio lecto Apologeticum (qui brevissimo tempore post prius opus publici juris est factus) confecisse ? Haud equidem puto quamquam hic nihil pro certo affirmaverim. Sed obstat aliud, de quo v. infra.

(2) HARTELIUS in Stud. Patrist. II 19 sq. nonnullos ex tribus scriptis locos composuit in quibus sunt aliquot summi momenti, sed nihil inde de duorum nostrorum aetate deduxit neque deducere potuit, quippe qui putabat eos pendere a communi quodam fonte.

(3) Locos vide in ed. Min. quam curavit WALTZING. Lps. 1912. (p. 28).

Tert. autem ex ipso Cicerone h. 1. non hausit. Itaque si Min. vocabula «< otiosos » et « nullos » h. 1. ex Tert. sumpsit, his tantum eum secutus est, cetera omnia ex ipso Tullio sumpsit; quod veri simile non videtur. Praeterea Minucii « nullos » propius est a Tertulliani «< neminem » in libris ad N. mand., quam a « neminem in rebus humanis » in Apol. (1).

2.

MIN. 24 (23),3 hic (Homerus sc.) enim praecipuus bello Troico deos vestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit, hic eorum paria composuit, sauciavit Venerem, Martem vinxit, vulneravit, fugavit. (4) Jovem narrat Briareo liberatum, ne a diis ceteris ligaretur, et Sarpedonem filium, quonjam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flere et loro Veneris inlectum flagrantius quam in adulteras soleat, cum Junone uxore concumbere. (5) Alibi Hercules stercora egerit et Apollo Admeto pecus pascit. Laomedonti vero muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit.

"

AD. N. I 10 (79,2) adhuc meminimus Homeri. ille, opinor, est qui divinam majestatem humana condicione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis fa

vore

diversis gladiatoria quodammodo paria composuit, Venerem sauciat sagitta humana,

Martem tredecim mensibus in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Jovem paene perpessum a caelitum plebe traducit aut lacrimas ejus super Sarpedonem excutit aut luxuriantem cum Junone foedissime inducit commendato libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem amicarum. exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens aut vera prodendo aut falsa fingendo ?

APOL. 14,2

sed conversus ad litteras vestras..., quanta invenio ludibria ! deos inter se propter Trojanos et Achivos ut gladiatoram paria congressos depugnasse ; Venerem humana sagitta sauciatam, cum filium suum Aeneam ne interimeretur, rapere voluisset; (3) Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum; Jovem ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cujusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita delectarum jam pridem amicarum. (4) exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum? Hic Apollinem Admeto pascendis pecoribus addicit; ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat.

(1) De his locis egregie disputavit SCHWENKIUS, op. laud. 267 sq. Addo vocem inexerci ta<t>um » ap T. interpretamentum videri verbi « otiosum » ; << neminem in rebus humanis » acrius et amarius videtur quam « neminem » nude positum, de qua re cf. infra sub 2.

« PreviousContinue »